Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Super epistolas Catholicas
BedaCath 4 · 8492-suepcaMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8492 Suepca
4.1.1
IN SECUNDAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT PRIMUM.
4.1.1
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, etc. Scriptum est in sequentibus hujus Epistolae: Ecce hanc vobis, charissimi, secundam scribo Epistolam. Unde constat quia hanc eisdem quibus et priorem Epistolam miserat, electis proselytis, dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, scripsit Epistolam. Quos coaequales sibi cognoscit, non quia circumcisionem ex lege acceperant, quam ipse ut natura Judaeus habebat, sed quia eamdem quam ipse illustrante Christi gratia acceperat sortiti sunt fidem. Non enim circumcisio legalis, sed sola est fides evangelica, quae gentium populos antiquae Dei plebi consociet. Verum quia fides eadem sine operibus salvare non potest, recte subditur:
4.1.2
In justitia Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi. Illis ergo scribit Epistolam, illos salutat apostolus Petrus, qui coaequalem sibi sortiti sunt fidem, et hanc per opera justitiae exercent. Ejus videlicet justitiae quam non humana prudentia reperit, nec legalis institutio docet, sed per Evangelium loquens Dominus et Salvator noster ostendit, cum ait: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Et iterum: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides. Ego autem dico vobis, etc..
4.1.3
Gratia vobis et pax adimpleatur, etc. In prima Epistola scripsit: Gratia vobis et pax multiplicetur. In hac autem: Gratia vobis et pax adimpleatur, quia nimirum illam incipientibus, hanc perfectioribus scripsit Epistolam. Multiplicatur enim pax et gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur autem pervenientibus in alia vita per, speciem. Unde bene cum diceret: Gratia vobis et pax adimpleatur, addidit: In cognitione Domini nostri Jesu Christi. Quia haec est vita aeterna( inquit), ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Et iterum: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
4.1.4
Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, etc. Pendet haec sententia a superioribus. Est enim sensus: Gratia vobis et pax adimpleatur in eo, ut Dominum nostrum Jesum Christum perfecte cognoscatis. Et hoc quoque per eum cognoscatis, quomodo omnia nobis divinae virtutis suae donata sunt per ejus gratiam, quae ad vitam obtinendam et pietatem conservandam sufficiunt. Unde ait: Quia omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis. Et alibi: Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Quod si legatur ut quidam Codices habent: Quae ad vitam et pietatem donata est, hic erit sensus: Ut cognoscatis quomodo Dominus noster omnia nobis divinae virtutis suae dona juxta modum capacitatis nostrae praestiterit, quae videlicet virtus ad vitam nobis et pietatem consequendam donata est. Hic etenim modus locutionis Scripturis est usitatissimus; et appellatur a grammaticis ellipsis, id est, defectus necessariae dictionis, quale est in psalmo: Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus. Subauditur enim patet via fugiendi, quoniam Deus ubique judex est.
4.1.5
Per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria et virtute. Et hoc a superioribus pendet, quia per cognitionem Domini et Salvatoris nostri omnia divinitatis ejus mysteria, quibus salvaremur, agnovimus. Qui nos propria gloria et virtute vocavit, quia non angelum ad salvationem nostram, non archangelum misit, non in nobis aliquid meriti boni pro quo salvaremur invenit, quin potius infirmos et inglorios cernens, sua nos virtute recuperavit et gloria. Hinc etenim dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.
4.1.6
Per quam maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Per quam, per cognitionem ejus dicit, quia quanto quis perfectius Deum cognoscit, tanto altius promissorum ejus magnitudinem sentit.
4.1.7
Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Mutat repente personam, et qui prius de se suisque dixerat: Pretiosa nobis promissa donavit, conversus extemplo ad eos quibus loquebatur: Ut per haec, inquit, efficiamini divinae consortes naturae. Quod non fortuitu, sed providenter agit. Ideo( inquit) Dominus nobis, qui natura Judaei, qui sub lege sumus nati, qui magisterio ipsius etiam corporaliter imbuti, omnia divinae virtutis suae secreta reseravit, ideo nobis, suis videlicet discipulis, maxima et pretiosa Spiritus sui promissa donavit, ut per haec etiam vos qui ex gentibus estis, qui eum corporaliter videre nequivistis, divinae suae naturae donaret esse participes, nobis scilicet vos quae ab ipso audivimus docentibus, vos per ejus mysteria consecrantibus. Unde rectissime quod supra ait: Gratia vobis et pax adimpleatur in agnitione Domini nostri Jesu Christi, quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata sunt, potest ita dictum accipi: Gratia vobis et pax in eo adimpleatur, ut sic cognoscatis Dominum nostrum Jesum Christum, etiam vos, sicut nobis per illum omnia divinae virtutis suae promissa vel munera, quae ad vitam et pietatem ducunt, donata sunt. Ut sicut nos promissa ab illo dona vel accepimus, vel accepturos nos esse sine ulla dubietate confidimus, ita etiam vos eredentes de donis ejus non existatis dubii.
4.1.8
Fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. Bene dicit concupiscentiam mundi habere corruptionem, ideoque fugiendam esse, juxta eum qui dixit: Quasi a facie colubri fuge peccata, quia est et incorruptibilis concupiscentia, de qua canitur: Concupivit et defecit anima mea in atria Domini. De qua etiam in libro Sapientiae per figuram locutionis quae Graece κλῖμαξ, Latine gradatio vocatur, pulcherrime refertur: Initium( inquit) sapientiae, verissima est disciplinae concupiscentia. Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est. Custoditio autem legum consummatio incorruptionis est. Incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum.
4.1.9
Vos autem curam omnem inferentes, ministrate in fide vestra virtutem. Virtutem hoc loco non pro fortitudine ac miraculis, sed pro conversatione bona posuit; quae fidei recte jungenda est, ne sine operibus otiosa sit et mortua: in quo recte omnem curam subinferri praecepit, quia qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera destruentis.
4.1.10
In virtute autem scientia. Juxta illud Isaiae: Discite bene facere, quaerite judicium.
4.1.11
In scientia autem abstinentiam. Ut cum bona facere didicerint, mox a malis abstineant, ne in vacuum scientia coelestium cadat, si se ab illecebris terrestribus quis continere neglexerit.
4.1.12
In abstinentia autem patientiam. Abstinentiam necesse est semper, ut patientia comitetur, ut quicunque a voluptatibus mundi se continere didicit, ejus quoque adversa corde firmo sustineat, a dextris videlicet et a sinistris per arma justitiae munitus.
4.1.13
In patientia autem pietatem. Ut erga eos quos patienter tolerat, etiam pius existat, juxta illud apostoli Pauli: Charitas patiens est, benigna est.
4.1.14
In pietate autem amorem fraternitatis. Ut non alterius rei intuitu pietatis opera suis quisque adversariis impendat, nisi fraternae tantum dilectionis. Hoc, videlicet, tota in tentatione procurans, ut quos docendo solum vel redarguendo nequit, ad affectum pietatis orando vel bene faciendo convertat.
4.1.15
In amore autem fraternitatis, charitatem. Charitatem hoc loco appellat specialiter eam qua Conditorem diligimus, quae, proficientibus virtutum gradibus, merito amori fraternitatis adjungitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus perfecte valet amari. Et quidem Dei amor excellentior est amore proximorum, quia illos sicut nos, Deum vero ex toto corde, tota anima, tota virtute diligere jubemur, sed tamen consuetudine amoris fraterni oportet nos ad amorem Conditoris ascendere. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?
4.1.16
Haec enim omnia si vobiscum adsint et superent, non vacuos, etc. Si superent dixit, si adversum bella vitiorum potiori virtute praevaluerint.
4.1.17
Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, etc. Oculus scientiam, manus operationem designat. Caecus est autem et manu tentans, qui, scientiam rectae operationis non habens, quidquid sibi rectum videtur operatur, et lumen veritatis ignorans quasi manum ad opus quod non videt extendit, gressus in iter quod non praevidet attollit, ideoque repente miser in ruinam perditionis, quam praescire nequibat, incidit. Talis autem est omnis cui non praesto sunt haec quae Petrus loquitur, quia per incrementa virtutum spiritualium ad consortium divinitatis pervenire nos conveniat. At contra Salomon sapientem monens auditorem: Et palpebrae( inquit) tuae praecedant gressus tuos. Quod est patenter suggerere, ut in cunctis actibus nostris qui nos finis sequatur, sedula intentione praevidere curemus, quid secundum Dei voluntatem, quid aliter agatur solerter exploremus.
4.1.18
Quapropter, fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Certa est vocatio cunctorum qui ad fidem veniunt; qui vero fidei sacramentis quae perceperunt bona quoque opera perseveranter adjungunt, isti suam vocationem et electionem certam intuentibus faciunt. Sicut, e contra, qui post vocationem ad crimina revertuntur, cum in his ex hac vita migraverint, certum jam omnibus quia reprobi sunt reddunt.
4.1.19
Haec enim facientes, non peccabitis aliquando. De majoribus peccatis dicit, quae quicunque egerit, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, et a quibus omnis qui supradictis virtutibus se manciparit, immunis Domino permanet. Alioquin sunt peccata minora, de quibus scriptum est: Quia non est homo justus in terra, qui faciat bonum; et non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
4.1.20
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum, etc. Huic loco convenit illud Ezechielis prophetae, ubi de aedificio in monte constituto loquens ait: Et in octo gradibus ascensus ejus. Et hic enim beatus Petrus octo virtutum gradus enumerat, quibus fugientes mundialis concupiscentiae corruptionem ad habitationem regni coelestis ascendere debemus, fidem scilicet, virtutem, scientiam, abstinentiam, patientiam, pietatem, amorem fraternitatis, et charitatem. De quibus nimirum gradibus Psalmista dicit: Ascensus in corde ejus disposuit; et caetera, usque dum ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus eorum in Sion.
4.1.21
Propter quod incipiam vos semper commonere de his, etc. Quare vult illos semper commonere de bonis operibus, quos habere scientiam dicit, et de praesentia veritatis esse confirmatos? nisi forte ob hoc, ut scientiam quam norunt operibus exerceant, et veritatem cujus praesentia confirmati sunt fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei, de quibus videlicet magistris in processu Epistolae plura loquitur. Concinit autem huic sententia beati Joannis, qua dicit: Non scripsimus vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam. Ideo autem scientibus veritatem scribunt, et commonent eos apostoli, ut quod sciunt observent. Unde et Joannes loquens, post pauca subjungit: Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat.
4.1.22
Justum autem arbitror quandiu sum in hoc tabernaculo, etc. Tabernaculo solemus in itinere vel in bello uti, et ideo se recte fideles, quandiu sunt in corpore, et peregrinantur a Domino, in tabernaculis esse testantur, in quibus iter hujus vitae peragant, et contra adversarios veritatis certamen agant.
4.1.23
Certus quod velox est depositio tabernaculi mei. Pulcherrime beatus Petrus obitum suum non mortem, sed depositionem tabernaculi sui dicit, quia nimirum sic est perfectis Dei famulis carnis retinacula exuere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione fugato hoste vel prostrato ad patriam redire. Solam namque sibi domum propriam, solum municipatum, solam patriam norunt in coelis. De qua et apostolus Paulus: Scimus, inquit, si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis.
4.1.24
Non enim indoctas fabulas secuti, etc. Hic paganos simul et haereticos tangit, quorum primi quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt; secundi, acceptis Dei veri mysteriis, de caetero non divinis Scripturis attendere, sed ad suum potius sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt.
4.1.25
Et hanc vocem nos audivimus de coelo allatam, etc. Quidam hanc Epistolam negant a beato Petro apostolo esse conscriptam; qui si hunc versiculum solertius attenderent, et hoc quod sequitur: Cum essemus cum illo in monte sancto, nequaquam de Epistolae hujus auctore dubitarent. Constat enim, juxta fidem Evangeliorum, quia praefatam vocem sursum Domino in monte clarificato idem Petrus cum Jacobo et Joanne coapostolis suis audivit.
4.1.26
Et habemus firmiorem propheticum sermonem. Illum, videlicet, quo ex persona Mediatoris Dei et hominum dicitur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Si enim quispiam( inquit) nostro testimonio discredendum putaverit, quod in secreto gloriam Redemptoris nostri conspeximus divinam, quod vocem Patris ad eum factam audierimus, certe sermoni prophetico nemo contra dicere, nullus de hoc ambigere audebit, quem divinis Scripturis jam olim insertum omnes verum esse testantur.
4.1.27
Cui bene facitis, attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, etc. Ordo sensus est: Cui attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, bene facitis. In hujus etenim saeculi nocte tenebrosis tentationibus plena, ubi difficile quisquam invenitur qui non offendat, quid essemus si lucernam prophetici sermonis non haberemus? Sed nunquid lucerna semper erit necessaria? Non utique. Donec( inquit) dies lucescat. Mane enim astabo et contemplabor. Ad lucernam interim nocturnam pertinet quod filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et in comparatione quidem impiorum, dies sumus, Paulo dicente: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sed si comparemur illi vitae in qua futuri sumus, adhuc nox sumus, et lucerna indigemus.
4.1.28
Et lucifer oriatur in cordibus vestris. Quis est lucifer iste? Si Dominum dicas, parum est. Lucifer ipse, clarus noster intellectus est. Ipse enim oritur in cordibus nostris, ipse illustrabitur, ipse manifestabitur. Dilectio erit qualem nunc optamus, et quoniam non est suspiramus, et qualis erit, singuli in singulis videbimus, quomodo nunc facies nostras alterutrum videmus.
4.1.29
Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae, etc. Pendet hic versiculus ex eo quod superius ait: Cui bene facitis, attendentes; qui enim prophetarum verba attendentes bene utique faciunt, ut per haec lucem habere possint scientiae, hoc primum intelligere debent, quia nullus prophetarum sanctorum propria sua interpretatione populis dogmata vitae praedicarit, sed quae a Domino didicerant, haec suis auditoribus agenda commendabant, quaeque in secreto coelestia arcana perceperat, haec simpliciter vel loquendo vel scribendo Dei plebi tradebant, et non sicut gentium divini, qui quae ipsi de corde suo finxerant, haec turbis deceptorum, quasi divini oraculi consulta, proferebant. Sicut ergo prophetae non sua propria, sed Dei verba scribebant, ita et lector eorum non sua propria interpretatione potest uti, ne a sensu veritatis exorbitet, sed hoc omnimodis debet attendere, quomodo sua verba voluerit intelligi ipse qui scripsit.
4.1.30
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, etc. Semper futura posse praedicere( sic); sed ipse Spiritus eorum corda quando voluit implevit; ita etiam potestatis eorum non erat, ut quaecunque vellent docerent, sed quae Spiritu illustrati didicerant, ea sola dicebant. Haec ideo dicimus, ne quis ad libitum suum Scripturas exponere audeat. Ridicule quidam haec beati Petri verba interpretatus est, dicens quod sicut fistula flatum eris humani, ut resonet, accipit, nec sonum tamen ipsa quem ministrat, quia insensibilis naturae est, intelligere valet; ita prophetae Dei Spiritu inspirati, ea quae idem Spiritus vellet ore proferrent, nec tamen ea quae dicerent ipsi mente tenerent, juxta illud Maronis: Dat sine mente sonum; quod impudentissimi erroris esse palam claret. Quomodo enim audientibus tam sana vivendi consilia darent, si insanis similes ipsi quae loquerentur nescirent? Quare videntes appellantur prophetae? Qua ratione scriptum est: Verbum quod vidit Isaias, aut aliquis propheta, nisi quia in occulto visionum coelestium lucidissimo mentis intuitu cognoscebant arcana, quae foras suis auditoribus palam verbis quibuscunque vellent efferrent?
4.2.1
IN SECUNDAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT II.
4.2.1
Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, etc. Quae secta Latine, Graece dicitur haeresis, cum quis stulta obstinatione errorum quem semel coepit semper sectari nullatenus cessat. Quod haereticorum proprium esse quis nesciat?
4.2.2
Et eum qui emit eos Dominum negant, etc. De hoc emptore et Paulus ait: Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro. Merito autem sibi celerem perditionem superducunt, qui Redemptorem suum negantes, hunc recte confitendo glorificare, et bene faciendo suo in corpore ferre detrectant: quod omnes faciunt haeretici; nam et Arius, qui Redemptorem nostrum in divinitate Patre minorem dicit, et Photinus, qui dicit:« Christus homo est, Deus non est,» et Manichaeus, qui dicit:« Christus Deus tantum est, homo verus non est,» et Ebion, qui dicit:« Christus ante Mariam non erat, ex ipsa originem sumpsit,» et Apollinaris, qui dicit:« Christus tantum Deus et caro est, animam rationalem nunquam suscepit,» et Pelagius, qui dicit:« Christus Redemptor parvulorum in baptismo non est, quia sine iniquitatibus concepti, et sine delictis a matre sua geniti, nullum prorsus habent peccatum quod sibi debeat dimitti, ideoque Christus non est Salvator omnium electorum;» et caeteri cum his haeretici Dominum profecto, qui emit eos pretio sanguinis sui, negant, quia illum non qualem veritas ostendit, sed qualem ipsi sibi fingunt praedicant. Et propterea a Redemptore alieni facti, nihil certius quam foveam perditionis exspectant.
4.2.3
Et multi sequentur eorum luxurias, etc. Via veritatis blasphemabitur per haereticos non solum in eis quos suae haeresi eductos associant, sed in eis quoque quos per impurissima sua facta et sacrificia, vel mysteria exsecranda quae faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis esse mancipatos. Qualibus dicit Scriptura: Per vos nomen meum blasphematur in gentibus.
4.2.4
Quibus judicium jam olim non cessat. Cum jam olim praeteritum tempus significet, non cessat autem verbum praesentis temporis sit( sic), non aliud intelligendum videtur, nisi quia jam olim coepit judicium perditionis impiorum, quod eos praesentialiter semper excruciat, nullo unquam fine cessabit.
4.2.5
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit. Multi enim hic versiculi uno fine clauduntur: Novit Dominus pios de tentatione eripere. Si enim, inquit, Deus angelis peccantibus non pepercit, sed eos inferni traditos poenis ad majores in die judicii servat cruciatus; si originalem mundum propter scelera diluvio perdens, Noe justum servavit; si Sodomorum flagitia puniens, Loth justitiae cultorem ab injustis eruit; constat pro certo quia novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare. Et notandum in eo quod ait, Deum angelis peccantibus non pepercisse, quia ipsi mali angeli non a Deo conditi mali, sed peccando facti sunt mali.
4.2.6
Sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit, etc. Hunc versiculum alia Translatio sic habet: Sed carceribus caliginis inferi retrudens, tradidit in judicio puniendos reservari. Ostendit ergo adhuc angelis apostatis ultimi judicii poenam deberi, de qua Dominus dicit: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus, quamvis jam poenaliter hunc infernum, hoc est inferiorem caliginosum aerem, tanquam carcerem acceperint. Quantum enim ad sublimitatem coeli, jam hujus aeris spatium dici infernus potest, sic et quantum ad ejusdem aeris altitudinem, terra quae inferius jacet, infernus intelligi potest et profundus. Rudentes autem inferni appellat ipsam superbiae jactantiam, qua angeli ejus spiritus contra Conditorem intumuit. Rudentes quippe dicuntur funes, quibus nautae vela suspendunt, ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seseque ambiguis semper ponti fluctibus credant. Quibus convenienter rudentibus immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut, flatu superbiae impulsi, se adversus Conditorem erexerunt, ipsis elationis suae conatibus in abyssi profunda sunt rapti. Quidam Codices habent: Sed rugientibus inferni detractos in tartarum tradidit, quod vocem vel supernae elationis, vel ejulatus in poenis significat. Rugiunt namque fere, cum vel famem vel quid aliud patiuntur, propter nimietatem elationis ferre non valentes, si quid eis adversitatis occurrerit.
4.2.7
Et originali mundo non pepercit. Idem ipse mundus est, in quo nunc humanum genus habitat, quem inhabitaverunt hi qui ante diluvium fuerunt. Sed tamen recte originalis mundus ille, quasi alius dicitur, quia sicut in consequentibus hujus Epistolae scriptum continetur, ille tunc mundus aqua inundatus periit, et coelis videlicet qui erant prius, id est, cunctis periit, et coelis videlicet qui erant prius, id est, cunctis aeris hujus turbulenti spatiis aquarum accrescentium altitudine consumptis, terra quoque in alteram faciem excedentibus aquis immutata. Nam etsi montes aliqui atque convalles ab initio facti creduntur, non tamen tanti quanti nunc in orbe cernuntur universo. Quod negari forte potuisset, si non etiam nunc omnibus annis terrarum faciem cerneremus aquarum subversione mutatam. Quod tanto magis tunc fuisse factum creditur, quanto major ac diuturnior aquarum impetus terram obsidens alluebat.
4.2.8
Sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, etc. Constat omnibus quia Noe decima ab Adam generatione natus est, sed octavum eum nominat, quia octo homines diluvium evaserunt, e quibus ille unus erat. Idcirco autem octavi numeri facit mentionem, ut occulte insinuet quia tempus diluvii discrimen significet examinis ultimi, quando, damnatis omnibus reprobis, omnes justi gloriam vitae perpetis accipient. Sex etenim sunt praesentis saeculi aetates, septima etiam nunc agitur aetas, in illa vita ubi animae sanctorum Sabbato felici, id est, requie perfruuntur aeterna, octava est ventura tempore resurrectionis omnium et universalis judicii. Justitiae autem praeconem Noe cognominat, quia justitiae opera faciens cunctis intuentibus, qualiter coram Domino vivendum esset ostendit. Neque enim verbo quempiam docere reperitur, quippe cujus nec unus sermo reperitur ad Deum prolatus vel hominem, sed quod maximae virtutis est, in tota arcae fabrica, in adventu diluvii, in sequentis aevi primordiis, ore quidem silente, sed cordis devotione promptissima jussis obtemperare coelestibus.
4.2.9
Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum, etc. Quia civitates impiorum in cinerem redactas asserit, dupliciter intelligi debet. Quia et primo per incendium eas cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscae speciem poenae. Nascuntur enim poma pulcherrima, quae et edendi cupiditatem spectantibus generant. Si carpas, fatiscunt, ac resolvuntur in cinerem, fumumque excitant, quasi adhuc ardeant. Unde in libro Sapientiae dicitur: Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendente igne in Pentapolim. Cujus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et in certo tempore fructus habentes arbores. Subauditur: Et ipsae fumigabundae constant desertae. Et hoc est quod hic quoque subjungitur:
4.2.10
Exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens. Nam et ignis qui Sodomitas semel puniit, ostendit patenter quod impii sint sine fine passuri. Et quod terra eorum fumigabunda constat, quod fructus ejus pulcherrimi cinerem habent intus et fetorem, aperte omnibus saeculis innuit quia delectatio carnalis, etsi stultorum mentibus ad praesens arrideat, nihil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservat, nisi ut fumus tormentorum ejus in saecula saeculorum ascendat.
4.2.11
Et justum Loth oppressum, etc. Cruciabant quidem sanctum virum iniqua proximorum facta pariter et verba; quae quotidie cernens nullatenus corrigere valebat; sed tamen ipse tam circumspecte se gerebat, ut nec visis eorum flagitiis, nec auditis, in aliquo castae suae mentis fuscaret intuitum, sed indefessa intentione coeptis suae justitiae insistebat actibus. Vel certe aspectu et auditu justus erat, quia nihil in eo praesentes nisi justitiae opera cernebant et audiebant eloquia, nihil fama de illo per absentes, nisi quod ad justitiam pertineret vulgabat, ad exemplum beati Job, qui ait: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. Et notandum quod beatus Petrus in hoc loco Dominici magisterii sequitur exemplum. Et ipse enim Dominus in Evangelio de die judicii loquens, subitaneum vel diluvii vel ignis Sodomitici adventum ad memoriam deducit, ubi justi liberati, reprobi autem sint inopinatae perditionis laqueo comprehensi. Sed et alio loco cum discipulorum animos a fastu elationis compescere curaret, angelici casus illis proponit exemplum, Videbam, inquiens, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem.
4.2.12
Novit Dominus pios de tentatione eripere, etc. Iniquos dicit in diem judicii cruciandos reservari, non quia etiam ante diem judicii soluti corpore poenas luant pro meritis, sed quia graviora eos in judicio tormenta exspectent quando et in corpore recepto punientur, qui nunc in anima sola cruciantur. Unde et Dominus his quae verbum Evangelii recipere noluerunt, civitatibus exprobrans, ita conclusit: Remissius erit terrae Sodomorum in die judicii quam vobis.
4.2.13
Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant. Fornicatores dicit, qui pro reatu suae corruptionis majora in judicio quam generales iniqui tormenta patientur.
4.2.14
Dominitionemque contemnunt, audaces, sibi placentes. Superbos dicit et arrogantes, qui et ipsi graviora generalibus sint supplicia luituri.
4.2.15
Sectas non metuunt introducere, blasphemantes. Haereticos dicit, qui blasphemantes fidem vel vitam orthodoxorum, sectas sui nominis, id est, haereses, inducunt, qui et ipsi cum prioribus audiant, quia fortioribus fortior instat cruciatio.
4.2.16
Ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se exsecrabile judicium. Quod ait: Ubi, significat in eo quod dominationem contemnunt, quod audaces, quod sibi placentes sunt, quod haereses, id est, sectas faciunt, quod blasphemant. Haec namque faciendo, angeli daemonia fieri, ac poenas suae superbiae solvere, meruerunt. Neque enim spiritualis eorum natura patiebatur concupiscentiae carnalis obscenitate pollui. Nisi forte cum ad hanc homines illiciunt, pro ea quoque illos, sicut et pro caeteris quae hominibus mala agenda persuadent, judicandos esse significat.
4.2.17
Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter, etc. Sicut irrationabilibus animantibus naturale est causa pabuli saepius in captionem et perniciem ignoranter incidere, ita haeretici, comparati jumentis insipientibus, ob appetitum suae corruptionis explendum, incorruptam sanamque catholicae Ecclesiae doctrinam blasphemantes ac vitam, sempiternae sibi perditionis laqueos impia temeritate nectunt. Quales exstitisse haereticos ipsis apostolorum temporibus, Simonianos, Menandrianos, Basilidianos, Nicolaitas, Ebionitas, Marcionitas, et Cerdonianos, pluresque alios historia ecclesiastica refert. De quibus recte cum dixisset: Blasphemantes in corruptione sua peribunt, adjunxit:
4.2.18
Percipientes mercedem injustitiae. Mercedem namque injustitiae poenam dicit, quam opera injustitiae merentur, maxime in eis qui cum ipsi corruptioni carnis serviant, nihilominus conversationem eorum qui caste vivunt blasphemant, cum ipsi vesanis teneantur erroribus, eis qui sanum sapiunt detrahere non cessant.
4.2.19
Voluptatem existimantes diei delicias coinquinationis et maculae. Voluptas et in bono accipitur et in malo. In bono quidem, sicut paradisus voluptatis dicitur, et sicut in psalmo canitur: Et torrente voluptatis tuae potabis eos. In malo autem, ut Salomon ait: Adolescentia enim et voluptas vana sunt. Sed et indifferenter accipitur, juxta hoc quod Sara dicebat: Postquam senui et dominus meus vetulus est. voluptati operam dabo? Voluptas ergo bona recte diei vocatur, qua sancti quique delectantur in Domino. Voluptas autem mala noctis est, cum reprobi ad perficienda opera tenebrarum perverse delectantur. Bene ergo dicit de injustis quod voluptatem existiment diei, delicias coinquinationis et maculae, quia multi in tantum socordes, perversi et inverecundi, existunt, ut cum deliciis impurissimis vacent et exsecrandissimis, has tamen ipsi optimas et quasi lucifluas judicent. Quidam primum hujus versiculi verbum praecedenti versui jungunt, ita legentes: Percipientes mercedem injustitiae voluptatem, et exponunt juxta illud apostoli Pauli: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Et paulo post: Turpitudinem operantes, mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Sed nos distinctionem quam in beati papae Gregorii opusculis invenimus, sequendam esse putavimus.
4.2.20
Pellicientes animas instabiles. Pellices appellari solent meretrices, sumpto vocabulo a pollutione, vel a pellis suae formositate qua incautos illiciunt. Pelliciunt ergo animas instabiles, qui eas male docendo erroneis variorum dogmatum sectis quasi constuprantium luxibus subdunt.
4.2.21
Secuti viam Balaam ex Bosor, etc. Plerumque haeretici tam stulta dogmata, tam exsecranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum sensus, et paganorum, et qui ratione divinae cognitionis omnimodis carent, illorum detestentur insaniam, illorum distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo redarguat. Et quod pejus, quia frequentius est, nonnunquam multi catholici in tantum mercedem amant iniquitatis, ut etiam docti ab indoctis, a laicis clerici merito lacerentur: qui jure comparantur prophetae, qui verbis asinae contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito pravi itineris retardatur. Quibus etiam aptissime nomen congruit civitatis de qua Balaam venisse perhibetur; Bosor namque carneus, sive in tribulatione dicitur. Neque alia magis causa luxuriosis existit verbum veritatis amore pecuniae vel desideriorum temporalium adulterare, quam quod carnis se concupiscentiae mancipaverunt, indigni nimirum apostolica laude, qua veros fideles glorificans ait: Vos autem, fratres, non estis in carne, sed in spiritu. Unde et in tribulatione sunt positi, non quidem ea qua pro Domino ipsi patiuntur, sed in illa potius qua animos infirmorum perversis operum suorum exemplis, ne ad salutem exsurgere vel resipiscere possint, opprimunt. Sed et nomen ipsius Balaam, qui vanus populus sive praecipitans eos interpretatur, talibus convenit. Qui enim agnitam veritatis viam sponte ipsi deserunt, quid nisi vanus sunt populus? quid nisi in praecipitium suos mittunt auditores, quibus non salutaria quae corrigant, sed quae illos delectent, erronea praedicant? De quibus bene subditur:
4.2.22
Hi sunt fontes sine aqua, etc. Hos versiculos sanctus Hieronymus in libro contra Jovinianum ponens ita explanat:« Nonne tibi videtur pinxisse apostolus novam imperitiae factionem?» Aperiunt enim quasi fontes scientiam, quia quem non habent doctrinarum promittunt imbrem, velut nubes prophetiae ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque vitiorum. Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est. Immundus est autem omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem, et studeant luxuriae ciborum carnisque deliciis. Quis enim non libenter audiat: Manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Sapientes et prudentes pravos vocant eos qui dulces sunt in sermone.
4.2.23
Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, etc. Verum hoc esse proverbium dicit, quia de Proverbiis Salomonis testimonium assumit, quod ibi cum expositione positum est: Sicut canis, inquit, qui revertitur ad vomitum suum, ita stultus qui iterat stultitiam suam. Et addidit de suo: Et sus lota in volutabro luti. Canis ergo cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat projicit. Sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, eo rursus oneratur. Et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt; quam dum post confessionem repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti dum lavatur, sordidior redditur. Et qui admissum plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subjicit, quia et ipsam quam flendo impetrare potuit, veniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum voluit, quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.
4.3.1
IN SECUNDAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT III.
4.3.1
Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo Epistolam, in quibus, etc. In quibus, in Epistolis dicit, sive in eis ad quos epistolas scribit.
4.3.2
Venient in novissimis diebus, in deceptione, illusores. Illudentes, videlicet fidei, et spei Christianorum, quod tempus sibi resurrectionis futurum frustra promittant.
4.3.3
Juxta proprias concupiscentias ambulantes, etc. Apostolus Paulus scribens ad Thessalonicenses, Rogo, inquit, vos per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Reprehendit ergo beatus Petrus, et illusores nuncupat eos qui adventum Domini et promissa tardare asseverant; coercet Paulus eos qui diem Domini instare autumant. Unde constat omnibus qui diligunt adventum ejus mentem in hac opinatione temperantius cohibendam, ut neque vicinum, citiusque adventurum eumdem diem Domini, neque rursus tardius adventare suspicemur, sed hoc solum seduli procuremus, ut sive ocius sive sero veniens, paratos nos possit invenire dum venerit.
4.3.4
Latet enim eos hoc volentes, quod coeli erant prius et terra, de aqua, etc. Terra de aqua consistit, qua in principio creaturarum dixit Deus: Congregentur aquae in congregatione una, et appareat arida; et factum est sic. Eadem per aquam consistit Dei verbo, quia divina dispensatione venis aquarum tota intrinsecus plena est, sicut corpus animantium venis sanguinis redundare conspicimus, ne videlicet ariditate deficeret, si aquarum irrigatio cessaret. Denique videmus aestatis fervore terras absumpto humore flacescentes, et mox in pulverem quem projicit ventus esse conversas. Alia Editio habet: Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti. Significat autem aerem istum humidum et turbidum. Hunc etenim Scriptura coelum, et aliquando coelos appellare consuevit. Unde scriptum est: Milvus in coelo cognovit tempus suum.
4.3.5
Per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Per quae ille tunc, per coelos et terram dicit, quae prius nominaverat. Per haec enim perdita mundus qui in his constiterat periit. Nam superiores mundi partes diluvium minime tangebat. Periit ergo terra, quia submersa et cooperta aquis non solum tanto tempore insitum sibi fructificandi statum perdidit, sed etiam, sicut supra docuimus, dissimilem plerisque in locis ab ea quam primo acceperat faciem recepit. Perierunt et coeli secundum quantitatem et spatia aeris hujus.« Excrevit enim aqua, ut sanctus Augustinus ait, et totam istam capacitatem ubi aves volitant occupavit.» Ac sic utique coeli perierunt propinqui terris, secundum quod dicuntur aves coeli. Sunt autem( inquit) et coeli coelorum superiores in firmamento, sed utrum et ipsi perituri sint igni, an hi soli qui etiam diluvio perierunt, disceptatio est aliquanto scrupulosior inter doctos.
4.3.6
Coeli autem qui nunc sunt et terra, etc. Patet ergo sententia beati Petri, quia illam terram et illos coelos qui diluvio perierunt, et post diluvium repositi sunt, igni ultimo perdendos asseverat.
4.3.7
Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum, etc. Quidam hanc sententiam ita intelligendam putant, quasi dies judicii tantam habeat longitudinem, quantam mille annorum spatium, non considerantes quia non ait simpliciter erit unus dies sicut mille anni, sed: Unus, inquit, dies apud Dominum sicut mille anni. Quia nimirum in cognitione divinae virtutis, et praeterita, et futura, et praesentia aequaliter constant. Et quae longa nobis et quae brevia videntur temporum curricula, aequalis utique sunt spatii apud Conditorem temporum, juxta illud Psalmistae: Quoniam mille anni ante oculos tuos, sicut dies hesterna, quae praeteriit, et sicut custodia in nocte, quae pro nihilo habentur, anni eorum erunt. Sicut enim constat quia Psalmista mille annos non diei futuro judicii, sed diei hesterno qui praeteriit, ante oculos Conditoris adaequat, imo omnes annos nostros, id est saeculi hujus omne tempus custodiae noctis unius, quae est quarta pars noctis, assimilat, ita beatus Petrus quasi unumquemque diem saeculi praesentis mille annis et mille annos unicuique diei apud Dominum aequiparat, id est, ejusdem mensurae asseverat. Quia videlicet omnia, et parva et magna, aequaliter ipse conspicit. Et quidem Petrus si hoc de die judicii vellet tantum intelligi, quod vere tantae esset longitudinis quantae sunt mille anni nostri, poterat utique apertius suam indicare sententiam, neque opus esset addere, apud Dominum, quia ille dies ultimus si tantae esset longitudinis, etiam hominibus cunctis ubi advenisset appareret. Ideo autem haec Apostolus commemorat, ut convincat eos quos dicere praemiserat: Ubi est promissio aut adventus ejus? ostendens Dominum nequaquam oblitum suae promissionis aut adventus, ad judicandum vivos et mortuos. Sed cum ita unumquemque diem saeculi nostri aeterna sua memoria complectatur, ut annorum mille circuitus, ita mille annos ut unius diei spatium sine labore circumspiciat, manifeste intelligendum quod ipsorum quoque dierum et annorum omnium finem certissime noverit, et absque ulla dubietate hoc quoque praenoverit, quando adventus ipsius claritas revelanda, quando promissa sint sanctis praemia reddenda. Unde et recte subjungitur:
4.3.8
Non tardat Dominus promissionem suam, etc. Qui ergo omnia novit tempora, novissima et antiqua, non tardat promissionem suam, sed hanc utique in tempore quod ante omnia tempora futura praedestinavit ostendit. Ideoque adhuc differt, ut electorum prius summa, quam cum Patre ante saecula decrevit, adimpleatur. Unde et in Apocalypsi animae martyrum qui diem judicii et resurrectionis ejus adventare sitiebant, audierunt, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur conservorum et fratrum eorum numerus. Qui autem praefatam beati Petri sententiam ita intelligunt, quasi diceret diem judicii tantae longitudinis futuram, quantae mille sunt anni, hoc ad causam referunt, quod necesse sit eos qui cum peccatis aliquibus de corpore exeunt, et tamen ad electorum sortem praedestinati sunt, tanto tempore per ignem purgari, et sic demum remissis omnibus peccatis ad vitam venire. Sed hi non vident quantae sit impudentiae credere quod tantus perfectorum et justorum coetus, receptis in ictu oculi corporibus beatis et immortalibus, per mille annorum spatia debeat in aere vel in terra finem exspectare judicii, et tunc demum, praeparatis ad integrum sociis, diu exoptatam audire sententiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.
4.3.9
Adveniet autem dies Domini ut fur, etc. Illos procul dubio coelos dicit qui in diluvio transierunt, hoc est aerem hunc terrae proximum, qui igni perdendus est, tantum( ut recte creditur) spatii tenentem, quantum aqua diluvii tenebat. Alioquin si quis coelos superiores, ubi sol et luna et astra sunt posita, transituros asseverat, quomodo vult illam Domini sententiam intelligere qua dicitur: Tunc sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo? Si enim locus siderum transierit, id est, coelum, qua ratione potest dici in eadem die Domini, et sidera vel obscurari vel cadere, et ipsorum siderum locum in quo fixa tenentur, igne absumente, transisse?
4.3.10
Elementa vero calore solventur. Quatuor sunt elementa, quibus mundus iste consistit: ignis, aer, aqua, et terra, quae cuncta ignis ille maximus absumet. Nec tamen cuncta in tantum consumet, ut funditus non sint, sed duo in tantum consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Unde in sequentibus dicitur:
4.3.11
Novos vero coelos et novam terram. Non dixit alios coelos et aliam terram, sed veteres et antiquos in melius commutandos, juxta hoc quod David ait: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur. Quae ergo peribunt, veterascent, et mutabuntur, constat pro certo quia consumpta per ignem, mox, abeunte igne, gratiorem resument speciem. Praeteriit enim figura hujus mundi, non substantia, sicut et carnis nostrae non substantia perit, sed figura immutabitur, quando quod seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. De igne autem et aqua nil tale legimus, quin potius habemus in Apocalypsi: Et mare jam non est. Habemus in prophetis: Et lux lucernae non lucebit tibi amplius.
4.3.12
Et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. Justitia habitat in futuro saeculo, quia tunc cuique fidelium pro modo sui certaminis reddetur corona justitiae, quod in hac vita nequaquam fieri potest, juxta illud Salomonis: Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem. Et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omni rei tunc erit. Et iterum: Vidi, inquit, calumnias quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et consolatorem neminem, nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos, et laudavi magis mortuos quam viventes. Ideo namque magis mortuos innocentes quam viventes laudavit, quia illi adhuc in certamine positi, isti autem perpetuae beatitudinis sunt mercede donati. Ideo autem sub sole calumnias se vidisse querebatur, quia supra solem noverat Judicem esse justum, qui in altis habitat, et humilia respicit, supra solem mansiones in quibus justi debita justitiae suae praemia percipiant. Potest hoc quod ait: In quibus justitia habitat, etiam juxta illud Psalmistae intelligi: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Et in Apocalypsi, de civitate superna Joannes: Nec intrabit in eam, inquit, aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
4.3.13
Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, etc. Hae sunt vigiliae sanctae, de quibus Dominus ait: Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Vigilat namque qui se a sordibus vitiorum immunem custodit, qui, quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui, in seipso pace felicissima utens, omnes carnis illecebras spiritus regimini subdit. Et bene cum diceret: Satagite immaculati et inviolati inveniri, addidit ei, id est, Domino, quia ille solum perfecte mundus est, qui divino judicio mundus est. Unde in laude bonorum conjugum dicitur: Erant autem justi ambo ante Deum. Bene ante Deum, quia humana saepe judicia fallunt.
4.3.14
Et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Nolite putare quod tardet promissionem Dominus, sed intelligite quod ideo longanimiter exspectat, ut plures salventur.
4.3.15
Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis. Paulum illis scripsisse commemorat, quia etsi Paulus ad quasdam specialiter scripsit Ecclesias, omnibus tamen generaliter, quae per orbem sunt, quaeque unam catholicam faciunt, scripsisse probatur Ecclesiis. Et notandum quod hic Petrus Pauli sapientiam laudat, ipse autem Paulus de se dicit: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Ecce se Paulus priscae suae infidelitatis memor humiliat, et aliorum apostolorum innocentiam praefert. Ecce primus apostolorum, quasi oblitus sui prioratus, et datarum sibi clavium regni, datam Paulo sapientiam miratur. Quia nimirum moris est electorum ut aliorum magis quam suas mirentur virtutes, per quas se ad profectum excitent. Itemque notandum quod Paulus in Epistolis suis dicit: Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Reprehendit ergo Paulus in Epistolis suis Petrum, et tamen ipse Petrus, easdem epistolas relegens, laude eas dignas judicat. Quia nimirum hoc ipsum quod se in illis merito reprehensum invenit, non quasi injuriam aspernanter, sed gratulanter quasi officium devotionis accepit. Tales esse ad invicem non quilibet mortalium, sed illi soli norunt, qui didicerunt a Domino mites esse et humiles corde, qui sciunt honore invicem praevenire.
4.3.16
In quibus sunt quaedam difficilia intellectu, etc. Omnes Scripturas haeretici depravant. Nullus est enim vel Novi vel Veteris Testamenti liber in quo non multa perverse intellexerint. Sed et ipsas saepe Scripturas a suo statu perverterunt, vel demendo, vel addendo, vel mutando quaecunque illorum perfidia dictasset. Sicut constat Arianos de Evangelio erasisse quod Salvator ait: Quia Deus spiritus est, quia nolebant credere quod Spiritus sanctus Deus esset omnipotens. Quos recte indoctos vocat et instabiles, quia nec lumen scientiae, nec stabilitatem habent mentis, qua inter doctos donec erudiantur permaneant. Unicum namque indoctis remedium est, humili stabilitate doctorum verbis auditum praebere. Quam stabilitatis gratiam, quia haeretici non habent, vento superbiae quasi palea levis, etiam de Ecclesia tolluntur. De quibus bene subditur:
4.3.17
Ad suam ipsorum perditionem. Quia qui Scripturas sanctas depravare, qui fidem catholicam turbare ac pervertere conantur, non aliud in hoc quam seipsos condemnant. Ecclesia autem Christi, discussis errorum tenebris, vera sua luce fruitur. Unde bene in fine Apocalypsis, quae clausula et quasi signaculum est totius divinae Scripturae, dicitur: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit de verbis libri hujus prophetiae, auferet Deus partem ejus de libro vitae et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto. Difficilia autem intellectu in Epistolis Pauli, quae ab indoctis et instabilibus dicit esse depravata, illa sunt maxime in quibus de gratia Dei loquitur, quae justificet impios, hoc est ex impiis faciat justos. Dicit enim ipse: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Quod illi non intelligentes putabant eum dicere: Faciamus mala ut veniant bona. Absit autem ut Paulus suos auditores ad promerenda bona doceat facere mala, cujus omnis intentio est a malis coercere, et ad bona agenda quoscunque potest advocare. Sed cum dicit, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia, donum gratiae per hoc vehementius commendat, quae et magna solet conversis, et minora dimittere peccata. Et quanto quis majora ante conversionem peccata commisit, tanto majorem gratiae donantis indulgentiam conversus accepit. Loquitur ergo hoc Apostolus de his quae jam commisimus peccatis, ne quis desperatione veniae pro magnitudine facinorum pereat; non autem, ut inimici interpretabantur, suadebat plura facere peccata, ut potiora per haec reciperent bona. Unde et beatus Petrus recte admonendo subjungit:
4.3.18
Vos igitur, fratres, praescientes custodite, etc. Praescientes, quia insipientes multifarios introducent errores, quidam judicium futurum negantes, quidam eloquia divina falsantes, quidam male interpretantes, quidam frena luxuriae laxantes, alii aliis atque aliis deceptionum fraudibus miserorum corda dementantes, custodite, ne qua seducentium astutia a fidei vestrae firmitate decidatis.
4.3.19
Crescite vero in gratia, etc. Juxta illud Psalmistae: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
4.3.20
Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Gloria semper Salvatori Deo et Domino nostro, et nunc cum inter quotidianas adversitatum pressuras adhuc in carne positi peregrinamur ab illo, et maxime tunc cum diu desideratus cunctis gentibus adveniens, praesentia nos suae visionis fuerit illustrare dignatus. Quam quia interim suspirantes, merito seduli cantamus: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia.

Intertext edge

Open linked passage

Note