Super epistolas Catholicas
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8492 Suepca
5.1.1
IN PRIMAM EPISTOLAM S. JOANNIS. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
Quod fuit ab initio, etc. Hanc Epistolam beatus Apostolus Joannes de fidei et charitatis perfectione conscripsit, laudans devotionem eorum qui in unitate Ecclesiae perseverabant; porro illorum impietatem coarguens, qui Ecclesiae pacem vesano dogmate turbabant, Cerinthi maxime et Marcionis, qui Christum ante Mariam non fuisse contendebant. Propter quos etiam Evangelium suum scripsit, ibi quidem et suis et ipsius Domini verbis consubstantialem Patri Filium affirmans, hic autem quae a Domino didicit propriis sermonibus depromens, et haereticorum stultitiam apostolica auctoritate refellens. Unde mox in capite Epistolae divinitatem simul et humanitatem veram ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi designat dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus. Fuit enim ab initio Filius Dei, sed eumdem Filium Dei in homine apparentem audierunt, et oculis viderunt discipuli, quod ipsum in Evangelio latius explicavit. Nam quod hic ait: Quod fuit ab initio, hoc est quod in Evangelio dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Et quod hic subdidit: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, hoc est quod ibi latius subdit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Et ne parum dicere videretur in eo quod ait: Quod vidimus oculis nostris, adjunxit:
5.1.2
Quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae. Non solum quippe corporalibus oculis sicut caeteri Dominum viderunt, sed et perspexerunt, cujus divinam quoque virtutem spiritualibus oculis cernebant. Maxime illi qui eum in monte clarificatum viderunt, e quibus unus erat ipse Joannes. Quod autem ait: Et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, Manichaeorum vincit insaniam, qui Dominum veram assumpsisse carnem negant; quam apostoli veram esse dubitare non poterant, ut pote cujus veritatem non solum videndo, sed et tangendo probarent; maxime Joannes ipse, qui, in sinu ejus in coena recumbere solitus, tanto licentius ejus membra, quanto vicinius tangebat. Sed et post resurrectionem ejus a mortuis, manus eorum tractaverunt de Verbo vitae, cum veram eum recepisse carnem, quamvis jam incorruptibilem, absque ulla dubietate cognoverunt, audientes ab illo ipso: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Bene autem dicitur: Et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, quia cum veritatem resuscitatae carnis ejus a mortuis etiam manibus contrectando probarent, certius eum Verbum vitae, hoc est Deum verum, esse cognoverunt. Unde et Thomas, qui specialius eum palpare jussus est, mox ubi palpavit carnem, Deum confessus est, dicens, Dominus meus et Deus meus.
5.1.3
Et vita manifestata est, etc. Illam vitam dicit quae in Evangelio loquitur: Ego sum resurrectio et vita; quae manifestata est divinis in carne declarata miraculis, videruntque discipuli praesentes quod posteris indubia veritate testarentur, quando signa faciens, sicut idem Joannes scribit, manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Et quia Joannes apostolus vitam se manifestatam vidisse cum suis coapostolis testatur, confundatur cum suis sequacibus Apelles haereticus, qui eamdem vitam, id est, Dominum Salvatorem, non Deum in veritate, sed hominem in phantasia mundo apparuisse contendit.
5.1.4
Et annuntiamus vobis vitam aeternam, etc. Erat apud Patrem in divinitate aeterna, apparuit ex tempore mundo in humanitate.
5.1.5
Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, etc. Manifeste ostendit beatus Joannes quia quicunque societatem cum Deo habere desiderant, primo Ecclesiae societati debent adunari, illamque fidem addiscere, ejusque sacramentis imbui, quam discipuli ab ipsa in carne degente veritate perceperunt. Nec in aliquo minus ad Deum pertinent, qui per apostolorum doctrinam credunt, quam illi qui per ipsum praedicantem in mundo Dominum credebant, nisi in quantum eos vel fidei operum qualitas discernit. Unde etiam de hac societate sanctorum quam habent in Patre et Filio, ipse Filius Patri supplicans ait: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Et paulo post: Non pro his autem rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.
5.1.6
Et haec scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum. Gaudium doctorum fit plenum, cum multos praedicando ad sanctae Ecclesiae societatem, atque ad ejus per quem Ecclesia roboratur et crescit, Dei Patris et Filii ejus Jesu Christi societatem perducunt. Unde etiam Paulus his quos ad fidem instituebat, ait: Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes.
5.1.7
Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, etc. Hac sententia beatus Joannes et divinae puritatis excellentiam monstrat, quam nos quoque imitari jubemur, dicente ipso: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester; et Manichaeorum dogma convincit insanum, qui Dei naturam a principe tenebrarum bello victam, et esse vitiatam dicebant.
5.1.8
Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, etc. Tenebras, peccata, haereses, et odia nominat. Nequaquam ergo sola fidei confessio sufficit ad salutem, cui bonorum operum attestatio deest. Sed nec operum rectitudo sine fidei et dilectionis simplicitate prodest. Quicunque enim ulla ex parte tenebris obsidetur, societatem ad eum in quo nihil iniquitatum incurrit habere non valet. Quae enim societas luci ad tenebras?
5.1.9
Si autem in luce ambulamus, etc. Notanda distinctio verborum, quia Deum esse in luce dicit, nos autem in luce ambulare debere. Ambulant enim justi in luce, cum virtutum operibus servientes ad meliora proficiunt. Divina autem sanctitas cui dicitur: Tu autem idem ipse es, recte in luce esse memoratur, quia plena bonitas semper existens, ubi proficere valeat, non invenit. Dicitur quippe fidelibus: Ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate. Deus autem sine aliquo profectu semper bonus, justus, verusque existit. Si ergo in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus adinvicem. Quia videlicet manifestum dat indicium quod in via lucis ambulando proficimus, si fraternae societatis, cum qua pariter ad lucem veram perveniamus, copula gaudemus. Sed et si lucis opera facere comprobamur, si inviolata mutuae dilectionis jura tenere videmur, nec sic tamen putare debemus nostro nos profectu aut industria a peccatis ad integrum posse mundari. Nam sequitur:
5.1.10
Et sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab omni peccato. Sacramentum namque dominicae passionis, et praeterita nobis omnia in baptismo pariter peccata laxavit, et quidquid quotidiana fragilitate post baptisma commisimus, ejusdem nostri Redemptoris nobis gratia dimittit. Maxime cum inter opera lucis quae facimus, humiliter quotidie nostros illi errores confitemur, cum sanguinis illius sacramenta percipimus, cum dimittentes debitoribus nostris, nostra nobis debita dimitti precamur, cum memores passionis illius libenter adversa quaeque toleramus. Mire autem cum de Domino loqueretur, ait: Et sanguis Jesu Filii ejus; Filius quippe Dei in divinitatis natura sanguinem habere non potuit; sed quia idem Filius Dei, etiam Filius hominis factus est, recte propter unitatem personae ejus, Filii Dei sanguinem appellat, ut verum eum corpus assumpsisse, verum pro nobis sanguinem fudisse demonstraret; refellatque haereticos, qui vel veram carnem a Filio Dei assumptam fuisse, vel Dominum Jesum in carne, quam assumpsit, veraciter esse passum denegant. Cui simile est quod Paulus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
5.1.11
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. Contra haeresim Pelagii haec sententia valet, quae et parvulos omnes sine peccato nasci, et electos in hac vita tantum proficere posse dicebat, ut sine peccato existant. Nam et cum propheta dicat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea, sine culpa in mundo esse non possumus, qui in mundum cum culpa venimus. Sed sanguis Jesu Christi Filii Dei mundat nos ab omni peccato, ut nos ideo sub jure hostis nostri debita nostra non teneant, quia pro nobis Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animae morte liberavit.
5.1.12
Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, etc. Quia sine peccato in hac vita esse non possumus, prima salutis spes est confessio, neque quisquam se justum putet, et ante oculos Dei erigat cervicem. Deinde dilectio, quia charitas operit multitudinem peccatorum, quam propterea in sequentibus hujus Epistolae multiplici nobis laude commendat. Pulchre autem utrumque simul insinuat, quod et rogare pro peccatis debeamus, et impetremus Dei indulgentiam cum rogamus. Ideo et fidelem dicit Deum ad remittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem, quia qui orare nos pro peccatis nostris et debitis docuit, paternam misericordiam promisit, et veniam secuturam. Justum quoque eum asseverat, quia verae confessioni juste dimittit. Ut remittat nobis, inquit, peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Remittit in hac vita electis peccata quotidiana et levia, sine quibus in terris vivere nequeunt, emundat post solutionem carnis ab omni iniquitate, introducens illos in eam vitam, in qua nec velint ultra peccare, nec valeant. Remittit nunc majora tentamenta orantibus, ne vincantur; remittit minima, ne laedantur: mundat tunc ab omnibus, ne aliqua prorsus beatis in regno perpetuo iniquitas adsit.
5.1.13
Si dixerimus quoniam non peccavimus, etc. Ipse namque per hominem suo Spiritu plenum dicebat: Non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet. Sed et per semetipsum nos immunes a delictis esse non posse docuit, quos ita orare praecepit: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nemo ergo, docente Pelagio, liberum se a peccatis ac debitis vivere posse credat, cum viderit apostolos, docente Domino, pro suis orare delictis. Sed et alibi scriptum est: Septies in die cadit justus, et resurgit. Impossibile namque est quemlibet sanctorum non aliquando in minimis peccatis, quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem, per voluntatem, per subreptionem commitstuntur, lapsum incurrere, nec tamen justi esse desistunt, quia citius a reatu, Domino opitulante, resurgunt.
5.2.1
IN PRIMAM EPISTOLAM S. JOANNIS. CAPUT II.
5.2.1
Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Non est sibi ipse contrarius, qui supra nos sine peccato vivere non posse perhibebat, nunc autem ideo scribere se nobis dicit, ne peccemus. Sed ibi nos necessarie, providenter atque salubriter nostrae fragilitatis admonuit, ne quis sibi quasi innocens placeat, et se de meritis extollendo plus pereat, hic consequenter hortatur, ut si omni culpa carere nequimus, demus tamen operam quantum valemus, ne nos ipsi fragilitatem nostrae conditionis negligenter agendo vivamus, sed contra omnia vitia strenue vigilanterque dimicemus, maxime majora et apertiora, quae, Domino juvante, facilius superare vel cavere valemus, ut juxta quod Paulus ait: Tentatio nos non apprehendat nisi humana, hoc est ea sola quam humana infirmitas ad integrum declinare non potest.
5.2.2
Sed etsi quis peccaverit, advocatum habemus, etc. Vide ipse Joannes quantum servet humilitatem quam docet, certe vir justus erat et magnus, qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat. Non tamen dixit, Advocatum me habetis apud Patrem, sed advocatum, inquit, habemus. Et habemus dixit, non Habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum Christum, quam ponere se pro Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos. Nec tamen dicendum quia episcopi vel praepositi non petant pro populo. Orat enim Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo, qui dicit: Orantes simul et pro nobis et pro vobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi. Et pro Petro orabat Ecclesia cum esset in vinculis Petrus, et exaudita est, quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia omnia pro invicem membra orant. Caput pro omnibus interpellat, de quo scriptum est: Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Unigenito enim Filio pro homine interpellare est, apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare. Eique pro humana natura rogasse est, eamdem naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat ergo pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione, quia quod damnare in electis noluit, suscipiendo servavit. Et bene cum diceret, advocatum nos apud Patrem habere Jesum Christum, addidit justum; justus namque advocatus injustas causas non suscipit: qui tunc justus nos defendet in judicio, si nunc nosmetipsos et cognoscimus, et accusamus injustos. Cur enim justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit?
5.2.3
Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Qui per humanitatem interpellat pro nobis apud Patrem, idem per divinitatem propitiatur nobis cum Patre.
5.2.4
Non pro nostris autem tantum, etc. Non pro illis solum propitiatio est Dominus, quibus tunc in carne viventibus scribebat Joannes, sed etiam pro omni Ecclesia quae per totam mundi latitudinem diffusa est, primo nimirum electo usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est porrecta. Quibus verbis Donatistarum schisma reprobat, qui in Africae solum finibus Ecclesiam Christi esse dicebant inclusam. Pro totius ergo mundi peccatis interpellat Dominus, quia per totum mundum est Ecclesia, quam suo sanguine comparavit. Neque huic verbo repugnat, quod in sequentibus dicit, Et mundus totus in maligno positus est, quia et per totum mundum sunt qui maligno, id est, antiquo hosti famulentur.
5.2.5
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observamus. Quae mandata dicat, in sequentibus aperit, id est, charitatem.
5.2.6
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, etc. Christus veritas appellatur: Ego sum( inquit) via, veritas, et vita. Frustra ergo nobis in eo applaudimus, cujus mandata non facimus. Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et daemones credant, et contremiscant. Quid sit autem veraciter nosse Deum, subsequenter ostendit, dicens:
5.2.7
Qui autem servat verbum, etc. Ille itaque vere Deum novit, qui ejus mandata servando charitatem se ejus habere comprobat. Hoc est enim Deum nosse, quod amare. Nam quisquis eum non amat, profecto ostendit quia quam sit amabilis non novit. Et quam sit suavis Dominus et dulcis, gustare ac videre non didicit, qui ejus conspectibus placere continua intentione non satagit.
5.2.8
In hoc scimus quoniam in ipso sumus, etc. Id est, per dilectionem nimiam etiam pro inimicis orare, sicut et ipse egit, dicens, Pater, ignosce illis( Luc. XXIII). Sed et prospera mundi cuncta forti animo contemnere, libenter irrisiones et opprobria tolerare, sicut et ipse dixit: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
5.2.9
Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, etc. Eadem charitas et mandatum vetus est, quia ab initio commendata, et mandatum novum, quia tenebris ejectis desiderium novae lucis infundit. Unde recte subditur:
5.2.10
Quod est verum et in ipso, et in vobis, etc. Ecce inde novum, quia tenebrae ad veterem hominem, lux vero ad novum hominem pertinet. Denique dicit Apostolus Paulus: Exuite vos veterem hominem, et induite novum; et iterum: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
5.2.11
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, etc. Dominus praecepit diligere inimicos; qui ergo dicit se esse Christianum, et fratrem odit, in peccatis est usque adhuc. Et bene addidit usque adhuc, quia nimirum omnes homines in tenebris nascuntur vitiorum, in tenebris manent omnes, donec gratia baptismi per Christum illuminentur. Sed et is qui cum odio fratris accedit ad fontem vitae quo renascatur, et ad potum sanguinis pretiosi quo redimatur, etsi se illuminatum a Domino aestimat, in tenebris est usque adhuc, neque ulla ratione peccatorum umbras exuere potuit, qui viscera charitatis induere non curavit. Hinc est enim quod Simon nuper baptismatis unda perfusus, ab eo qui claves coeli habuit, audivit: Non est tibi pars neque sors in sermone isto; in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Quia videlicet collegio fraternitatis neglecto, donum Spiritus, quo unitas Ecclesiae conservatur, pecunia emere ac privatim cupiebat habere.
5.2.12
Qui diligit..... et scandalum in eo non est. Id est, offensio; qui enim diligit fratrem suum, tolerat omnia propter unitatem unitatis. Pax enim multa diligentibus nomen tuum, id est, charitatem, et non est illis scandalum. Et Paulus dicit: Sufferentes invicem in charitate, studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
5.2.13
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, etc. It enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: Ego sum lumen mundi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae.
5.2.14
Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. Omnes suos auditores, quos ipse in Christo praecesserat, filiorum nomine glorificat, quia videlicet renati ex aqua et Spiritu remissionem acceperant peccatorum. Et ne dubites fideles quosque patrum praecedentium filios recte posse nominari, audi prophetam de Ecclesia canentem, Omnis gloria ejus filiae regis ab intus; itemque ad eamdem, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
5.2.15
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est. Patres non aetate, sed sapientia majores ac maturos appellat. Senectus enim venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Patrum namque est antiqua meminisse, ac nosse, et haec minoribus pandere. Unde scriptum est: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi. Et ideo recte patres appellat eos qui eum qui ab initio est, id est Dominum Jesum Christum, una cum Patre et Spiritu sancto nosse, et suis auditoribus fideliter praedicare didicerunt.
5.2.16
Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Adolescentiae tempus propter incentiva carnis lubricum est, sed propter robur aetatis certamini habile. Unde adolescentibus Joannes illis scribit, qui tentamenta voluptatum carnalium verbi Dei amore vicerunt. Scribit et eis qui majore perfectione, illatis propter verbum Dei persecutionibus, cunctas maligni hostis machinas fortiter contempserunt.
5.2.17
Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Infantes dicit humiles spiritu, qui quo magis humiliari sub potenti manu Dei consentiunt, eo sublimius aeternitatis ejus arcana cognoscunt, sicut de talibus dicit eidem Patri Filius: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
5.2.18
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est. Commendat hoc et repetit: Mementote vos patres esse. Si obliviscimini eum qui ab initio est, perditis paternitatem.
5.2.19
Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, etc. Etiam atque etiam considerate quia juvenes estis, pugnate ut vincatis, vincite ut coronemini. Humiles estote, ne in pugna cadatis.
5.2.20
Nolite diligere mundum, etc. Omnibus haec generaliter Ecclesiae filiis scribit, et his videlicet qui patres sunt per maturitatem prudentiae ac doctrinae, et illis qui infantes per devotionem humilitatis, et eis qui adolescentes vel juvenes propter devicta tentationum certamina. Omnibus his pariter mandat ut utantur quidem hoc mundo ad necessitatem, sed non diligant ad desideria superflua, sicut et Paulus ait: Et carnis curam ne feceritis in desideriis.
5.2.21
Si quis diligit mundum, etc. Nemo sibi mentiatur. Unum cor duos tam sibi adversarios amores non capit. Unde et Dominus ait: Nemo potest duobus dominis servire; et iterum: Non potestis Deo servire et mammonae. Sicut enim charitas Patris fons est omnium et origo virtutum, ita dilectio mundi cunctorum est radix ac fomes vitiorum. Unde sequitur:
5.2.22
Quoniam omne quod est in mundo, etc. Omne quod est in mundo, dicit omnes qui mente inhabitant mundum, qui amore incolunt mundum; sicut coelum inhabitant, qui conversionem habent in coelis, quorum cor sursum est, quamvis carne ambulent in terra. Omne ergo quod in mundo est, id est, omnes mundi dilectores non habent, nisi concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. His quippe vitiorum vocabulis omnia vitiorum genera comprehendit. Concupiscentia namque carnis est omne quod ad voluptatem et delicias corporis pertinet: in quibus maxima sunt, cibus, potus, et concubitus: de quibus Salomon ait: Sanguisugae duae sunt filiae dicentes Affer, affer. Concupiscentia oculorum est omnis curiositas quae fit in discendis artibus nefariis, in contemplandis spectaculis turpibus vel supervacuis, in acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendis etiam carpendisque vitiis proximorum. Superbia vitae est, cum se quisque jactat in honoribus. Per haec tria tantum cupiditas humana tentatur. Per haec Adam tentatus est et victus. Per concupiscentiam, scilicet, carnis, cum hostis cibum ligni vetitum ostendit, eumque ad comedendum suasit. Per concupiscentiam oculorum, cum diceret: Scientes bonum et malum, et aperientur oculi vestri. Per superbiam vitae, cum diceret: Eritis sicut dii. Per haec tentatus est Christus, et vicit. Per concupiscentiam carnis, id est, cibum, ubi suggeritur: Dic ut lapides isti panes fiant. Per concupiscentiam oculorum, id est, curiositatem, ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia, utrum ab angelis suscipiatur. Per superbiam vitae, id est, inanem jactantiam, ubi in monte constituto ostenduntur omnia regna terrae hujus, et promittuntur, si adoraverit.
5.2.23
Quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Non est pugna vitiorum nobis ex Deo Patre et Conditore naturaliter inserta, sed ex mundi hujus amore, quem Creatori praetulimus, nobis accidisse probatur. Fecit enim Deus homines rectos, et ipsi se miscuerunt infinitis quaestionibus, ut Salomon testatur. Unde et Jacobus ait: Nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est; ipse enim neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus.
5.2.24
Et mundus transibit, et concupiscentia ejus, etc. Mundus transibit, cum in die judicii per ignem in meliorem mutabitur figuram, ut sit coelum novum et terra nova. Transibit et concupiscentia ejus, quia tempus patrandae luxuriae, vel alicujus peccati, ultra non erit. In illa enim die peribunt omnes cogitationes eorum, ille utique quibus erga mundi hujus desideria intendebant; qui autem fecerit voluntatem Domini, nequaquam ejus cogitationes mundo transeunte pereunt, sed quia coelestia et aeterna desiderabat, immutabiles in perpetuo manent, quia praemia superna quae concupierat consequetur. Unde et Dominus de femina devota, imo de unaquaque anima quae voluntatem suam perfecte secuta fuerit, ait: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Qui ergo in aeternum manere inconcussus quietusque concupiscit, ea quae transire nesciunt amplectatur, ejus qui aeternus est, Dei voluntatem sequatur.
5.2.25
Filioli mei, novissima hora est. Novissimam horam, novissimum saeculi tempus, quod nunc agitur, dicit, juxta illam Domini parabolam, ubi operarios in vineam a prima hora, a tertia, a sexta, a nona et ab undecima, narrat esse conductos. A prima namque hora vineam Domini excolebant, qui a primordio saeculi vel docendo, vel recte vivendo, sui Creatoris voluntati serviebant. Ab hora tertia, qui a temporibus Noe. Ab hora sexta, qui a temporibus Abraham. Ab hora nona, qui a temporibus legis datae. Ab hora undecima, qui a temporibus dominicae Incarnationis usque ad finem saeculi, coelestibus famulantur imperiis: in qua videlicet hora, et adventus in carne Salvatoris futurus, et secutura pestis Antichristi, qui praeconia salutis impugnaret, prophetarum praesagio signata est. Unde sequitur:
5.2.26
Et sicut audistis, quia Antichristus venit, etc. Antichristos dicit haereticos; sed et illi qui fidem catholicam quam confitentur, perversis actibus destruunt, Antichristi, id est, Christo contrarii, jure vocantur; qui omnes maximo illi Antichristo in finem saeculi venturo, quasi suo capiti testimonium reddunt. Unde et Paulus de illo ait quia mysterium jam operatur iniquitatis.
5.2.27
Unde scimus quia novissima hora est. Unde? Quia Antichristi multi facti sunt. Potest autem et sic intelligi, quod ait, jam tunc novissimam fuisse horam, quia persecutio illius temporis, quae ab haereticis ingerebatur, magnam similitudinem habuerit ultimae illius persecutionis, quae imminente die judicii ventura est, quamvis haec linguis tantum vesanis Ecclesiam vexaverit, illa etiam gladiis sit vexatura ferocibus.
5.2.28
Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Plangendum videbatur ut damnum, cum audiremus: Ex nobis exierunt; sed mox consolatio subinfertur, cum subditur: Sed non erant ex nobis. Constat enim non posse exire foras nisi Antichristos, eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exire nullo modo posse; qui enim non est Christo contrarius, in corpore ipsius haeret. Sed sunt qui intus sic sunt in corpore Domini, quandoquidem adhuc curatur corpus ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortuorum. Sic sunt in corpore Christi, quomodo humores mali; quando evomuntur, tunc relevatur corpus. Sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia relevatur. Ex nobis exierunt, inquit, sed, nolite tristes esse, non erant ex nobis. Unde probas?
5.2.29
Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Hinc ergo videndum quia multi qui non sunt ex nobis accipiunt nobiscum sacramenta Christi. Sed tentatio probat quia non sunt ex nobis, quia cum illis tentatio venerit, velut occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes autem tunc volabunt, cum area Dominica coeperit ventilari in die judicii. Si qui sane exierunt peccando, sed poenitendo redeunt, hi non Antichristi, sed in Christo esse probantur, si illos finis vitae praesentis in Ecclesia manentes invenerit.
5.2.30
Sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex nobis. Ideo, permittente Domino, quidam et ante ultimam excussionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse Ecclesiae membra, nec pertinuisse ad corpus Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quia non sunt omnes ex nobis, qui nobiscum intus positi sacramenta Christi percipiunt, sed soli qui digna eisdem sacramentis opera in unitate Ecclesiae Christi faciunt.
5.2.31
Sed et vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. Unctio spiritualis, ipse Spiritus sanctus est, cujus sacramentum est in unctione visibili. Hanc unctionem Christi dicit habere omnes, qui habent cognoscere bonos et malos, nec opus esse ut doceantur quos ipsa unctio docet. Et bene cum de haereticis loqueretur, repente ad suos auditores conversus, dicit unctionem eos habere a Sancto, ut ostendat eis e contrario quod haeretici et omnes Antichristi gratiae spiritualis munere sint privati, nec pertineat ad Dominum, qui Sanctus vocari a prophetis consuevit, quin potius inter ministros Satanae, qui sanctitatis nihil habent, perditionis locum teneant.
5.2.32
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, etc. Nostis enim veritatem fidei et vitae docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod coepistis.
5.2.33
Et quoniam omne mendacium ex veritate non est. Hic versus pendet a superiori, et est sensus: Non scripsimus vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et hoc quoque scientibus, quoniam omne mendacium ex veritate non est. Ecce autem moniti sumus, quomodo cognoscamus Antichristum. Christus dicit: Ego sum veritas. Omne autem mendacium non est ex veritate. Omnes ergo qui mentiuntur, non sunt ex Christo. Non dicit, quoddam mendacium ex veritate. Nemo se decipiat, nemo se illudat: omne mendacium non est ex veritate.
5.2.34
Quis est mendax, nisi hic qui negat quoniam Jesus non est Christus? Praedixerat omne mendacium ex veritate non esse, sed quia multa sunt genera mendaciorum non parum inter se disparia, nunc quasi singulare ponit mendacium negationis Christi, quia nimirum hoc tam nefandum et exsecrabile mendacium est, ut in ejus comparatione caetera aut parva videantur, aut nulla. Juxta quod peccanti Jerusalem dictum est: Justificata est Sodoma ex te. Propria autem Judaeorum est haec negatio, ut dicant quoniam Jesus non est Christus. Sed et haeretici qui male credunt de Christo, negant Jesum esse Christum, quia de Christo non recte sentiunt; neque eum talem confitentur qualem divina veritas docet, sed qualem ipsorum vanitas fingit. Mali quoque catholici qui Christi mandatis obtemperare contemnunt Jesum esse Christum denegant, cui non ut Christo Dei Filio debitum timoris vel dilectionis servitium impendunt, sed velut homini nullius potentiae ad libitum contradicere non timent. Ideoque omnes hi mendaces et Antichristi, id est, Christo contrarii, probantur existere, attestante Apostolo, qui dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
5.2.35
Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium. Hac sententia cum haereticos, tum maxime percutit Judaeos, qui negantes Jesum esse Christum Filium Dei, nihilominus Deum Patrem se habere dicebant, ostendens eos frustra Deum Patrem confiteri, qui Filium negant. Hinc et ipse Dominus eos exsecrans ait: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim a Deo processi, et veni.
5.2.36
Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet, etc. Confessionem hic cordis, vocis et operis inquirit, qualem quaerebat Paulus, cum ait: Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto; quod est aperte dicere: Nemo potest, nisi donante gratia Spiritus sancti, perfecta professione et actione Christo Domino famulari.
5.2.37
Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat, etc. Illam, inquit, fidem, illa dogmata toto corde sectamini, quae a primis Ecclesiae nascentis temporibus apostolorum voce percepistis. Ipsa sunt enim sola quae vos divinae gratiae participes reddat. Et si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. Exsurgent enim pseudoprophetae, ut Dominus praedixit. Et vos, inquit, in Filio et Patre manebitis. Filium primo ponens, quia sicut ipse Filius dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per Filium; nullus divinae celsitudinis gloriam videbit, nisi qui per sacramenta humanitatis, quam Filius suscepit, renatus est. Vel certe ideo primo Filium, et sic Patrem nominavit, ne dicant Ariani, Filium minorem Patre propterea credendum, quia nunquam ante Patrem nominatus inveniatur.
5.2.38
Et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. Quasi quaereres mercedem, et diceres: Ecce me, quod ab initio audivi, custodio, obtempero: pericula, labores, tentationes, pro ista permansione sustineo. Quo fructu, qua mercede? Quid mihi postea dabitur? Et haec est, inquit, repromissio quam pollicitus est nobis, vitam aeternam. Memoria promissae mercedis perseverantem te faciat in opere.
5.2.39
Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos. Seductores quos nominat, non solum haeretici sunt intelligendi, qui perversa doctrina quaerunt avertere a fide, sed et hi qui per illecebras vel adversa saeculi a promissione vitae aeternae mentes infirmorum male mulcendo, sive terrendo, detrahunt.
5.2.40
Et vos unctionem quam accepistis ab eo, etc. Hoc, inquit, Domino adjuvante procurate, ut Spiritus sancti gratiam, quam in baptismo consecuti estis, integram vestro in corde et corpore servetis, juxta illud apostoli Pauli: Spiritum nolite exstinguere. Sicque fit ut docente interius vos Spiritu, minus indigeatis extrinsecus hominum institutione doceri. Potest unctio de qua loquitur, ipsa Dei charitas intelligi, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, quae citissime ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat.
5.2.41
Sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus. Merito addidit de omnibus, quomodo in Evangelio Dominus de eodem Spiritu loquens discipulis ait: Ipse vos docebit omnia. Quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Nec tamen doctor cessare debet, quin quod valet faciat, juxta id quod Paulus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.
5.2.42
Et verum est, et non est mendacium. Solertius crebra iteratione inculcat vera esse quae praedicat, et ab omni falsitatis sorde mundissima, ut eos qui aliter praedicare praesumpserint coerceat, et nos quoque sedulus admoneat non aliter vitam inveniri posse perpetuam, nisi illam sequamur fidei et operis castitatem, quae per apostolos primitivae Ecclesiae data est, atque in eadem sequenda et custodienda usque ad finem vitae hujus permaneamus. Cui simile est illud apostoli Pauli: Nemo vos seducat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Quod vero in alia Translatione dicitur: Et verax est, et non est mendax, ad priorem versum respicit, quo dicitur: Sed sicut unctio ejus docet nos de omnibus, significans quia verax est eadem unctio, id est, ipse Spiritus qui docet homines, mentiri non potest.
5.2.43
Et sicut docuit vos, manete in eo. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Ea fide, eo ritu quo ipse docuit, in illo manete. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
5.2.44
Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit, etc. Qui inter persecutiones infidelium, inter irrisiones carnalium proximorum permanet in Domino, fiduciam habet in adventu ejus, sciens quia patientia pauperum non peribit in finem. At quicunque erubescit vel percutienti se maxillam, praebere et alteram, vel convicium a proximo illatum patienter sufferre, vel alia hujuscemodi quae Dominus jussit observare, vel certe in tempore persecutionis publice Christianum se profiteri metuit, iste nimirum fiduciam in adventu Domini habere non potest, quia fiduciam professionis ejus in hac vita servare neglexit. Quin potius confundetur ab eo in adventu ejus. Hinc namque dicit: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
5.2.45
Si scitis quoniam justus est, scitote, etc. Justitia nostra modo ex fide est. Justitia perfecta non est nisi in angelis, et vix in angelis, si Deo comparentur. Tamen si qua perfecta justitia est animarum et spirituum quos Deus creavit in angelis et sanctis, justis, et bonis, nullo lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione verbi Dei, et nihil aliud dulce habentibus nisi a quo creati sunt, in ipsis perfecta justitia est. In nobis autem ex fide coepit esse secundum Spiritum. Unde dicit Psalmista: Incipite Domino in confessione. Incipite, inquit. Initium justitiae nostrae est confessio peccatorum. Coepisti non defendere peccatum tuum, jam inchoasti justitiam. Perficietur autem in te, quando te nihil aliud facere delectabit. Quando absorbebitur mors in victoria, quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona victoriae, et triumphus de inimico, tunc erit perfecta justitia. Ergo si scitis, quoniam justus est, ait, scitote quoniam omnis qui facit justitiam, ex ipso natus est; id est, ex Christo. Et quia dixit ex ipso natus est, hortatur nos jam ergo quod ex illo nati sumus, ut perfecti simus. Audi denique sequentia.
5.3.1
IN PRIMAM EPISTOLAM S. JOANNIS. CAPUT III.
5.3.1
Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, etc. Magna est gratia Conditoris nostri, quae nobis donavit ut eum amare et noverimus et possimus: et ita amare, ut patrem filii, cum et hoc magnum esset, si sic illum amare possemus quomodo fideles servi dominos, quomodo dominos devoti amant mercenarii. Qualiter autem filii Dei effici debeamus, idem Joannes in Evangelio testatur: In propria( inquiens) venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus. Conjuncto ergo utroque testimonio, constat quia per fidem et dilectionem filii Dei efficimur. Sed et Pelagii et Arii dogma per haec condemnatur. Pelagii quidem( qui dicere ausus est homines sine gratia Dei posse salvari) condemnatur haeresis in eo quod dicitur a Deo nobis charitatem vel potestatem dari, qua adoptionem filiorum accipiamus. Porro Arius, qui dicebat minorem Patre ac dissimilem esse Filium, refellitur in eo quod idem Joannes et hic dicit, Patrem nobis dare charitatem qua filii Dei nominemur et simus, et in Evangelio, per Dominum Salvatorem ait potestatem dari credentibus filios Dei fieri. Constat enim unius substantiae et ejusdem eos esse potentiae, qui aequaliter hominibus atque indifferenter coelestia dona tribuunt.
5.3.2
Propter hoc mundus non novit nos, quia non novit eum. Mundum hoc loco, mundi amatores appellat. Et hoc est quod iidem in judicio visa sanctorum gloria quorum fidem despexerunt, dicent intra se gementes et poenitentiam agentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est?
5.3.3
Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et Paulus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo( Coloss. III). Mortuus fidelis est exstinctione veteris vitae quae erat in peccatis, et vitam habens novam in Christo per fidem, cujus altitudo necdum visibiliter nobis apparuit.
5.3.4
Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Et hoc quoque Paulus aliis explicat verbis: Cum Christus( inquiens) apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Similes( inquit) ei erimus, quia cum immutabiles et aeternae divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales erimus. Et similes quidem erimus, quia beati; et tamen Creatori similes quidem erimus, quia creatura sumus; quis enim similis erit Deo inter filios Dei? Quanquam possit hoc etiam de immortalitate corporis dictum videri. Et in hoc quippe similes erimus Deo, sed tantummodo Filio, qui solus in Trinitate corpus suscepit, in quo mortuus resurrexit, atque id ad superna provexit.
5.3.5
Quoniam videbimus eum sicuti est. Esse Dei est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Unde ad Moysen dicit: Ego sum qui sum; et: Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Videbimus ergo eum sicuti est, quando hunc in ipsa deitatis suae substantia contemplabimur, quod in hac vita nulli prorsus electorum conceditur, cum etiam ipse legislator Dominum quem in angelica specie contemplari solebat obsecrans, dicens: Domine, ostende mihi teipsum, ut videam te, ab eodem Domino audierit: Nemo videbit faciem meam et vivet. Cui tamen pro merito magnae sanctitatis ait: Ostendam omne bonum tibi. Hinc et Paulus ait: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Unde quod responsum est Moysi verum est, quod nemo potest faciem Dei videre et vivere, id est, nemo potest eum in hac vita vivens, videre sicuti est. Nam multi viderunt, sed quod voluntas Dei elegit, non quod natura formavit. Et illud quod Joannes ait sic recte intelligitur: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Non sicut eum homines viderunt, quando voluit, in specie qua voluit, non in natura quae in semetipso etiam cum videretur latuit; sed sicut est quod ab eo a Moyse petebatur, cum ei diceretur: Ostende mihi temetipsum, ab eo qui cum eo facie ad faciem loquebatur. Non quia Dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit. Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quandoquidem id videtur quod praesens utcunque sentitur, totum autem comprehenditur videndo quod ita videtur, ut nihil ejus lateat videntem, aut cujus fines circumspici possunt, sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae. Circumspicere autem potes fines annuli tui. Exempli gratia, duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet. Visus enim ad utrumque referendus est, id est, et ad oculos et ad mentem.
5.3.6
Et omnis qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, etc. Multi se dicunt spem habere vitae coelestis in Christo, sed hanc confessionem negligenter vivendo evacuant. Manifestum autem de se indicium spei supernae exhibet, qui bonis operam dare actibus studet, certus quia non aliter ad similitudinem Dei quis in futuro perveniet, nisi Dei sanctitatem in praesenti se sanctificando, id est, abnegando impietatem et saecularia desideria, sobrie autem et juste et pie vivendo imitetur. Sic autem divinae sanctitatis munditiam pro nostrae capacitatis mensura jubemur imitari, sicut divinae similitudinis gloriam pro nostra, id est, creaturae mensura sperare praecipimur. Neque autem Pelagianum dogma juvare credendum est, quod dicitur de homine Sanctificat se, quasi aliquis sine divino auxilio per liberum arbitrium possit se sanctificare. Sed qui habet spem in Domino sanctificat se quantum potest ipse nitendo, et ejus per omnia gratiam flagitando, qui ait: Sine me nihil potestis facere; eique dicendo: Adjutor meus esto, ne derelinquas me.
5.3.7
Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Nemo dicat: aliud est peccatum, aliud iniquitas. Nemo dicat: Ego peccator sum, sed iniquus non sum. Omnis enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. Virtus hujus sententiae facilius in lingua Graecorum, qua edita est Epistola, comprehenditur, siquidem apud eos iniquitas ἀνομία vocatur, quod significat quasi contra legem vel sine lege factum, siquidem lex Graece νόμος appellatur. Cum ergo dicit Joannes, quia omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, hoc est ἀνομίαν, et peccatum est iniquitas, manifeste insinuat quia omne quidquid peccamus, contra legem Dei facimus, juxta illa Psalmistae: Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae. Omnes enim qui peccant praevaricationis rei sunt, hoc est, non solum illi qui datam sibi scriptae legis scientiam contemnunt, sed et illi qui innocentiam legis naturalis quam in protoplasto omnes accepimus, sive infirmitate, sive negligentia, sive etiam ignorantia, corrumpunt. Sed et Latinum nomen eidem rationi congruit, quod iniquitas quasi aequitati adversa nuncupatur, quique facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Quia quicunque peccat contrarius nimirum aequitati divinae legis peccando existit. Verum, ne nos, qui peccatis et iniquitatibus ad purum carere nequimus, prorsus de salute desperemus, videamus quod sequitur de Domino:
5.3.8
Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, etc. Hoc et Joannes Baptista testimonium perhibens de Domino ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ideo autem peccata tollere potuit Dominus, quia peccatum in eo non est. Tot et tanti homines in mundum venere perfecti, sed eorum nullus peccata tollere potuit mundi, quia nullus sine peccato esse potuit in mundo. Non ergo glorietur Pelagius, non se Julianus ejus sectator extollat, audiens quia omnis qui habet spem in Domino sanctificat se. Nemo enim tollit peccata, quae nec lex quamvis sancta et justa et bona potuit auferre, nisi ille in quo peccatum non est. Tollit autem, et dimittendo quae facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam ubi fieri omnino non possint.
5.3.9
Omnis qui in eo manet, non peccat. In quantum in eo manet, in tantum non peccat.
5.3.10
Et omnis qui peccat non vidit eum, nec cognovit eum. Visionem dicit et cognitionem fidei, qua justi etiam in hac vita Deum videre delectantur, donec ad ipsam speciem apertae visionis ejus in futuro perveniant, de qua supra dicitur: Quoniam videbimus eum sicuti est. Omnis ergo qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Si enim gustasset et vidisset quam suavis est Dominus, nequaquam se peccando a videnda ejus gloria segregaret. Et in quantum justi memoriam abundantiae suavitatis ejus eructant, et in justitia ejus exsultant, in tantum se a peccatis abstinendo justitiae ejus incommutabili et incomparabili concordare satagunt.
5.3.11
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, etc. Et supra: Sanctificat se, inquit, sicut et ille sanctus est. Non quod nostra justitia vel sanctitas divinae par esse valeat, cum scriptum sit: Non est sanctus ut est Dominus, sed sicut multum interest inter faciem hominis et imaginem de speculo, quia imago est in imitatione, corpus in veritate, et tamen sicut hic oculi, sic et ibi: dispar tamen est res, sed sicut ad similitudinem refertur, ita et nos habemus quidem imaginem Dei, sed non illam quam habet Filius aequalis Patri. Nam et nos pro modo nostro, si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes diceremur. Ergo sanctificat nos, sicut et ipse sanctus est. Sed ille sanctus aeternitate, nos sancti fide. Justi sumus, sicut et ille justus est. Sed ille in ipsa incommutabili perpetuitate, nos justi credendo in eum quem non videmus, ut aliquando videamus.
5.3.12
Qui facit peccatum, ex diabolo est. Non carnis originem ducendo ex diabolo, sicut Manichaeus impiissime de cunctis credit hominibus, sed imitationem vel suggestionem peccandi ab illo sumendo, quomodo et nos filii Abrahae sumus facti imitando fidem Abrahae. Et e contra Judaei, filii Abrahae, deserendo fidem Abrahae, facti sunt filii diaboli, dicente ad eos Domino: Vos ex patre diabolo estis.
5.3.13
Quoniam ab initio diabolus peccat. Cum praemitteret ab initio, subjunxit verbum praesentis temporis, peccat. Quia ex quo ab initio coepit diabolus peccare, nunquam desiit, nec praesentium scilicet poenarum enormitate nec futurarum metu coercitus. Unde ex illo jure esse dicitur, quisquis a peccando se revocare negligit. Ab initio autem diabolus peccat, illo utique quo ipse factus est, quo etiam creaturarum coepit origo cunctarum. Neque enim dubitandum est inter primas creaturas angelos esse conditos, sed caeteris ad laudem Creatoris gloriam suae conditionis referentibus, ille qui primus est conditus, mox ut altitudinem suae claritatis aspexit, contra Conditorem cum suis sequacibus superbus intumuit, perque eamdem superbiam ab initio peccans, de archangelo in diabolum est versus.
5.3.14
In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnes peccatores ex diabolo nati sunt in quantum peccatores. Adam a Deo factus est; sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est, et tales omnes genuit qualis erat. Nativitas illa dejecit ad mortem; nativitas secunda, id est, baptismi, erexit ad vitam. Nativitas illa trahit secum peccatum; nativitas secunda liberat a peccato. Ideo enim venit Christus homo, ut solveret peccata hominum; de qua solutione recte subditur:
5.3.15
Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, etc. Non autem haec de omni peccato dicit: si enim dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est, verbum Dei, quo renatus est, in se habet, committere non potest. Hoc enim sequendo manifestat, dicens:
5.3.16
In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli, etc. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo. Qui non habent, non sunt nati ex Deo. Quidquid vis habe, hoc solum si non habeas, nihil tibi prodest. Alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Et plenitudo legis est charitas.
5.3.17
Quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. Dicente Domino: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem.
5.3.18
Non sicut Cain, qui ex maligno erat, etc. Exponit quomodo ex maligno erat Cain, quia videlicet et ipse maligna habebat opera. Ergo ubi est invidia, amor fraternus esse non potest; sed peccatum maligni, id est, diaboli, est in pectore tali, quia et diabolus hominem invidendo ejecit. Opera ergo justa Abel, non dicit nisi charitatem. Opera mala Cain, non dicit nisi odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidet operibus bonis( sic). Hinc itaque discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cur si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat? Tentationibus probantur homines.
5.3.19
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Mundum dilectores mundi dicit. Nec mirandum quod qui amant mundum fratrem a mundi amore separatum, et coelestibus tantum desideriis intentum, amare non possunt. Abominatio est enim peccatori religio, ut Scriptura testatur.
5.3.20
Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Nemo se de virtutibus falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metiatur: apertum dat judicium, quicunque fraterna dilectione plenus est, quod ad sortem electorum pertinet, quia portionem habere in terra viventium meruit.
5.3.21
Qui non diligit, manet in morte. Mortem animae dicit. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Vita quippe carnis anima, vita animae Deus est. Mors corporis amittere spiritum, mors est animae amittere Deum. Unde constat, quod in anima mortui omnes in hanc lucem nascimur, trahentes ex Adam originale peccatum, sed Christi gratia fidelibus regenerando agitur, ut in anima vivere possint. Verum baptismatis et fidei mysterium illis solummodo prodest, illos de morte attrahit ad vitam qui sincera mente diligunt fratres. Atque ideo notandum quod non ait: Qui non diligit venturus est in mortem, quasi de poena perpetua loqueretur, quae restat peccatoribus in futurum, sed qui non diligit, inquit, manet in morte. In illa utique morte, de qua etiam in hac vita, si fratres perfecte amaret, exsurgere posset. Hinc etenim dicitur in Apocalypsi: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima; in his secunda mors non habet potestatem.
5.3.22
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Si contemnebat quisquam odium fraternum, nunquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, homicida jam tenetur a Deo. Vivit ille, et iste jam interfector judicatur.
5.3.23
Et scitis quid omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Etsi hic per fidem inter sanctos vivere cernitur, non habet in se perpetuo vitam manentem. Nam ubi retributionis tempus advenerit, cum Cain, qui ex maligno erat, damnabitur etiam qui hoc homicidii genere tenetur, ut discordet et dissideat, et pacem cum fratribus non habeat. Notandum enim quod non ait absolute: Homicida non habet vitam in se manentem, sed: Omnis, inquit, homicida. Scilicet non solum ille qui ferro, verum et ille qui odio fratrem insequitur.
5.3.24
In hoc cognovimus charitatem Dei, etc. Qualis perfecta charitas esse debeat in nobis, Dominicae passionis exemplo didicimus. Majorem namque hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Unde et Paulus ait: Commendat autem Deus charitatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est. Hanc beatus Petrus habere monebatur, cum Domino dicente: Petre, amas me? pasce oves meas; respondit se amare, statimque audivit: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit( ait evangelista) significans qua morte clarificaturus esset Deum. Cui enim amorem confitenti suas oves commendaret, eum in testimonium perfecti amoris animam suam pro eisdem ovibus ponere docebat. Ille, inquit, pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Sed dicit forte aliquis: Et quomodo possum habere istam charitatem? Noli cito de te desperare, forte nata est, sed nondum perfecta est. Nutri eam, ne effocetur. Et unde, inquis, novi natam in me charitatem esse quam nutriam? Audi sequentia:
5.3.25
Qui habuerit substantiam mundi hujus, et viderit fratrem suum necessitatem habere, etc. Ecce unde incipit charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. Si enim fratri molestiam patienti non compateris, non utique Patris, ex quo ambo regenerati estis, charitas manet in te.
5.3.26
Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, etc. Opere videlicet, ut cum frater aut soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, demus eis quae necessaria sunt corpori. Similiter cum spiritualibus donis eos egere conspicimus, praestemus eorum necessitati quae possumus. Veritate autem, ut eadem beneficia eis simplici intentione largiamur, et non propter laudem humanam, non per jactantiam, non in injuriam aliorum qui majoribus praediti substantiis nil tale fecerunt. Quaecunque enim mens hujusmodi nequitiis inficitur, in hac pu as veritatis habitare non valet, etiamsi opus dilectionis proximis impendere videtur.
5.3.27
In hoc cognovimus quoniam ex veritate sumus. Id est, cum opera pietatis in veritate facimus, patet quod ex veritate sumus, quae Deus est, ut pote qui ejus perfectionem pro modo nostro imitemur.
5.3.28
Et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. Haec sententia pendet a superioribus. Quia cum opere et veritate proximos diligimus, manifeste cognoscimus, quoniam in conspectu summae veritatis suademus corda nostra. Omnes enim homines cum aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitant, haec a Deo, si valerent, occultare vellent; ipso attestante qui ait: Omnis enim qui male agit, odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus; qui vero bona operari meditantur, hi facillime suis cordibus persuadent, ut in conspectu divinitatis se patefieri desiderent, quod summae perfectionis indicium esse solet, cum sua opera quisque vel cogitata a Deo gaudet videri. Unde ipse subsequenter dicit: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Per veram ergo dilectionem cognoscimus, quoniam ex veritate sumus, et quoniam in conspectu ejusdem veritatis suademus corda nostra, hoc est tales cogitationes corda nostra habere suademus quae divinis sint dignae conspectibus.
5.3.29
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, etc. Si ipsa conscientia accusaverit nos intus, quia non eo animo bona nostra facimus quo facienda sunt, quomodo ejus scientiam latere possumus, cui canitur: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia, et, Quia tenebrae non obscurabuntur abs te, et nox sicut dies illuminabitur?
5.3.30
Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, etc. Si verum nobis responderit quia diligimus, et germana in nobis dilectio est, et non ficta, sed sincera, salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre nisi salutem ipsius; item si cor nostrum non reprehenderit nos, videlicet cum in oratione dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, fiduciam habemus ad Deum non in conspectu hominum, sed ubi ipse Deus videt in corde.
5.3.31
Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, etc. Magna haec et desiderabilis fidelibus data est promissio. Si quis vero tam vecors et absurdus est, ut promissis non delectetur coelestibus, saltem pertimescat hoc quod e contrario sapientia terribiliter intonat, dicens: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Neque huic beati Joannis sententiae contrarium videri oportet, quod Paulus ter Dominum rogavit, ut discederet ab eo angelus Satanae, nec impetrare potuit, sed dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Etsi enim non semper ad voluntatem accipimus orantes, tamen mercedem devotionis ad salutem accipimus, sicut idem Paulus Dominum rogans, non quod quaerebat, sed quod utile habebat accepit. At contra saepe reprobi exaudiuntur ad voluntatem, si non audiuntur ad salutem. Unde et eorum caput diabolus, ut beatum Job tentaret, exauditus est ad voluntatem, sed ad suam damnationem. Ideo enim concessus est iste tentandus, ut eo probato ille esset cruciandus. Cum ergo dixisset Joannes, quia quodcunque petierimus accipiemus ab eo, si mandata ejus custodimus, quasi quaereres quae mandata, continuo subdidit:
5.3.32
Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi, etc. Singulari numero mandatum praemisit, et Deo subsequenter adjungit mandata, fidem scilicet et dilectionem, quia nimirum haec ab invicem separari nequeunt. Neque enim sine fide Christi recte nos alterutrum diligere, neque vere in nomine Jesu Christi sine fraterna dilectione possumus credere. Et diligamus, inquit, alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Id est, puro amore, non sicut latrones, vel quorumlibet aliorum patratores scelerum, qui se utique alterutrum sed non caste diligunt. Sed enim dedit mandatum nobis, cum ait: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Quid est enim, Sicut dilexi vos, nisi: Ad hoc amate ad quod amavi vos, videlicet, ut ad coelestia regna pertingatis? Et qua mercede haec mandata fidei et dilectionis servantur? Sequitur:
5.3.33
Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo. Sit ergo tibi domus Deus, et esto domus Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus ut te contineat, manes in Deo ne cadas. Serva mandata ejus, tene charitatem. Noli te divellere a fide illius, ut glorieris in praesentia ipsius, et securus manebis in eo, modo per fidem, tunc per speciem. Manebit et ipse perennis in te, juxta quod ei Psalmista decantat: In aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.
5.3.34
Et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. Primis temporibus cadebat Spiritus sanctus super credentes, et loquebantur linguis quas non didicerant. Nunc autem quia exterioribus signis sancta Ecclesia non indiget, quicunque credens in nomine Jesu Christi fraternam habuerit charitatem, Spiritui sancto in se manenti testimonium perhibet. Hoc enim agit Spiritus sanctus in homine, ut sit in illo charitas. Quia charitas( inquit Paulus) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Verum quia multi, charitatem non habentes, et unitatem Ecclesiae perverso dogmate scindentes, nihilominus Spiritum sanctum in se esse contendunt, recte subditur:
5.4.1
IN PRIMAM EPISTOLAM S. JOANNIS. CAPUT IV.
5.4.1
Charissimi, nolite omni spiritui credere, etc. Et quis est qui probat spiritus, vel unde possunt probari, docet in Evangelio Dominus, ubi talia ventura praedicebat, qualia Joannes jam suo tempore venisse probat. Attendite, inquit, a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Hi sunt ergo fructus a quibus spiritus maligni, qui in pseudoprophetis loquuntur, valent dignosci, spinae videlicet schismatum, et horridi haeresium tribuli, quibus eos qui sibi incaute appropiant, fidem lacerando, contaminant. Sicut e contrario fructus bonorum, charitas, scilicet, gaudium, pax in Spiritu sancto, per fragrantiam uvarum, ficorumque dulcedinem, apte figurantur.
5.4.2
In hoc cognoscitur Spiritus Dei, etc. Confessio hoc loco non solum catholicae fidei, sed et operationis bonae quae fit per charitatem, intelligitur. Alioquin nonnulli haeretici confitentur, multi schismatici, multi falsi catholici, Jesum Christum in carne venisse, sed confessionem suam factis negant, non habendo charitatem. Charitas quippe Dei Filium adduxit ad carnem. Et ideo quisquis non habet charitatem, negat illum in carne venisse, talisque spiritum ex Deo non habere convincitur. Ipse autem est Spiritus Dei, qui dicit Jesum Christum in carne venisse, qui dicit non lingua, sed factis, non sonando, sed amando.
5.4.3
Et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est. Ille solvit Jesum qui vel divinitatem ejus, vel animam, vel carnem negat, quae eum veraciter habere fides catholica docet. Solvit et ille Jesum, qui mandata et verba Jesu vel perverse videndo, vel perversus interpretando corrumpit. Sed et ille qui unitatem sanctae Ecclesiae, quam Jesus venit colligere, turbat, Jesum quantum in se est solvere nititur. Nec mirum si tales ex Deo non sunt, qui Dei opera vel verba vel sacramenta rescindunt. In tantum namque ex Deo non sunt, ut quidam eorum qui pravo dogmate separare volebant ab hominis dispensatione divinitatem Christi, hunc quoque versiculum quo dicitur: Et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, ex hac Epistola eraserint, ne scilicet per auctoritatem beati Joannis convinceretur error eorum. Denique Nestorius nescire se prodidit hanc authenticis exemplaribus inditam fuisse sententiam, atque ideo solvere non timuit Jesum, ac se per hoc Deo reddere extraneum, dicens beatam Mariam virginem non Dei, sed hominis tantum exstitisse genitricem, ut aliam personam hominis, aliam faceret Deitatis; neque unum Christum in Verbo Dei et carne atque anima credens, sed separatim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicans.
5.4.4
Et hic est Antichristus de quo audistis quoniam venit, etc. Venit imminente die judicii, nato in mundo homine illo caeteris amplius nefando, filio iniquitatis. Et nunc jam in mundo est, habitans in mentibus eorum, qui Christo vel professione, vel opere, sine remedio poenitendi repugnant.
5.4.5
Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eum. Vicistis Antichristum confitendo Jesum Christum in carne venisse, id est, charitatem habendo, quam docuit Jesus Christus veniens in carne, quam et ipse in Evangelio commendat dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quomodo enim poterat Filius Dei animam suam ponere pro nobis, nisi carne indueretur, ubi mori posset? Quisquis ergo violat charitatem, quodlibet dicat lingua, vita ipsius negat Christum in carne venisse, et ipse est Antichristus. Et vicistis eum, inquit. Sed unde vicerunt? Numquid liberi virtute arbitrii? Non utique. Taceat Pelagius, dicat ipse Joannes:
5.4.6
Quoniam major est qui in vobis est, etc. Docet itaque eos servare humilitatem, ne victoriam suis viribus tribuant, et arrogantia superbiae vincantur. Docet inter adversa fiduciam spemque semper habere vincendi, memoria retinentes, quia major est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum.
5.4.7
Ipsi de mundo sunt, etc. Antichristi, id est, haeretici, etsi nomen Christi invocant, si signo Christi se notant, ipsi tamen de mundo sunt, id est, de illorum numero qui mundana sapiunt, qui infirma[ F. infima] quaerunt, qui coelestia ignorant. Et ideo ipsi de mundo loquuntur, mundanae videlicet sapientiae ratione Christianae fidei adversantes, dicendo non posse fieri ut Filius Dei sit Patri coaeternus, ut virgo intacta pariat, ut caro de pulvere resurgat, immortalis, ut homo de terra editus mansionem percipiat in coelis, ut recens natus parvulus reatu primi hominis teneatur astrictus, nisi aqua baptismi renatus in Christo salvetur.
5.4.8
Et mundus eos audit. Quia spiritualium corda ad mundanos carnalesque sensus revocare a fidei simplicitate non valent. Sed et catholici quicunque audientes illam Domini sententiam: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; et iterum: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra, dicunt se nullatenus suas injurias posse dimittere inultas: hi nimirum de mundo esse, et ideo de mundo loqui convincuntur. Et quia charitatis viscera non habent, frustra fidei intemerata mysteria servant. Sed nec Antichristi nomine possunt carere, qui Christi mandatis probantur adversari.
5.4.9
Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, etc. Carnalis enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim est illi. Qui ergo non vult audire praedicatores charitatis, profecto iste Deum non nosse, neque ex Deo esse cognoscitur, quia charitatem quam erga homines Deus exercuit imitari neglexit.
5.4.10
In hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. In hoc nimirum, quia qui audit nos, Spiritum veritatis habet; qui nos non audit, spiritum habet erroris. Et haec est discretio spirituum, de qua supra monuit, dicens: Probate spiritus si ex Deo sint. Sed videamus quid moniturus est, in quo illum audire debeamus:
5.4.11
Charissimi, diligamus invicem, etc. Multum commendavit charitatem, quam dixit ex Deo esse; plus dicturus est, intente audiamus:
5.4.12
Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, etc. Quid amplius dici potuit? Deus charitas est. Facere ergo contra charitatem, facere contra Deum est. Nemo dicat: In hominem pecco quando non diligo fratrem meum, et facile est peccatum in hominem, si in Deum solum non peccem. Quomodo non peccas in Deum, quando in charitatem peccas? Deus charitas est.
5.4.13
In hoc apparuit charitas Dei in nobis, etc. Quomodo ipse Dominus ait: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; et ita probata est dilectio Christi in nos, quia mortuus est pro nobis. Dilectio Patris inde probata est in nobis, quia Filium suum unicum misit mori pro nobis. Sic et Paulus apostolus ait: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit?
5.4.14
In hoc est charitas, etc. Non illum dileximus prius. Nam ad hoc dilexit nos, ut diligamus eum. Gratia quippe hominem praevenit, ut diligat Deum, qua dilectione operetur bona. Unde psalmista: Deus meus, inquit, misericordia ejus praeveniet me.
5.4.15
Et misit Filium suum propitiationem, etc. Et hoc est maximum in nos divinae charitatis indicium, quia cum necdum ipsi pro peccatis nostris eum petere nossemus, misit ille Filium suum ad nos, qui nobis in se credentibus ultro veniam daret, nosque ad paternae gloriae societatem vocaret. In quibusdam Codicibus hic versiculus ita legitur: Et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris. Litator autem sacrificator est. Sacrificavit enim Filius Dei pro peccatis nostris non hostias pecudum, sed seipsum offerendo. Unde bene Paulus admonens ait: Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Cui sententiae convenit hoc quod hic quoque Joannes exhortando subjunxit, dicens:
5.4.16
Charissimi, si Deus dilexit nos, etc. Quod autem sequitur:
5.4.17
Deum nemo vidit unquam. Majori disputatione indiget, cum Dominus et hominibus mundo corde Deum videndum promittat, et de sanctis dicat quod angeli eorum semper in coelis videant faciem Patris. Hanc autem sententiam et in Evangelio suo ponit idem Joannes, ubi etiam quomodo Deus videri possit consequenter adjungit, dicens: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quod beatus pater Ambrosius ita exposuit:« Et ideo Deum nemo vidit unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim ad utrumque referendum est. Denique cum additur: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit, mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur, virtus vero narratur. Illa oculis, haec mente comprehenditur.» Item beatus Augustinus in libro de videndo Deo, de eadem disputans quaestione:« Proinde( inquit) narrante Unigenito, qui est in sinu Patris narratione ineffabili, creatura rationabilis munda et sancta, impletur Dei visione ineffabili Quam tum consequemur, cum aequales angelis fact fuerimus, quia facie ad faciem videbimus Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam: quoniam si aliquando quoquo modo visus est, non sicut ista natura videtur sed voluntate visus est specie qua voluit apparens latente natura, atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem modo quo videtur sicuti est nunc fortasse videtur a quibusdam angelis suis sanctis. A nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus aequales.» Et post aliquanta exponens sententiam sancti Ambrosii, Deum, inquit, nemo vidit unquam, vel in hac vita sicut ipse est, vel etiam in angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur, quia unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit. Unde non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrat. Item post multa: Ad eam vero visionem( inquit) qua videbimus Deum sicuti est, mundana corda commonuit. Quia enim corpora, consuetudine loquendi, visibilia nominantur, propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse credatur. Non quia munda corda suae substantiae contemplatione fraudabit, cum haec magna et summa merces Deum colentibus et diligentibus promittatur, dicente ipso Domino quando corporalibus oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Haec quippe natura ejus aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter incorruptibilis est. Quae continuatim apostolus posuit, dicens: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, divinam substantiam qua potuit hominibus praedicatione commendans. Deus ergo res est invisibilis, neque oculo sed mente quaerendus est. Sed quemadmodum si solem istum videre vellemus, oculum corporis purgaremus, unde lux videri potest; ita volentes videre Deum, oculum cordis quo Deus videri potest, purgemus: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Verum quia haec visio in futuro speratur, quid agendum nobis est, dum, adhuc constituti in corpore, peregrinamur a Domino? quo solatio utendum ubi divina visione necdum licet perfrui?
5.4.18
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet. Sed nemo putet hanc dilectionem, in qua Deus manet, abjecta et desidiosa quadam mansuetudine, imo non mansuetudine, sed remissione et negligentia servari. Non est ista charitas, sed languor; ferveat charitas ad emendandum, ad corrigendum. Sed si sunt boni mores, delectent; si mali, emendentur, corrigantur. Si ergo diligamus invicem sincera et disciplinabili charitate, Deus in nobis manet, operibus quidem ipsius charitatis manifestatus, quamvis nondum visibiliter appareat.
5.4.19
Et charitas ejus in nobis perfecta est. Quaerendum autem quomodo dicat perfectionem divinae charitatis in mutua dilectione consistere, cum Dominus in Evangelio pronuntiet non esse magnum si diligamus eos qui nos diligunt, nisi ad inimicos etiam, de quibus hic penitus tacere videtur, eadem dilectio pertingat? Nisi forte ipsos quoque inimicos fraterni amoris intuitu diligere debeamus, videlicet, ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. Si diligamus, inquit, invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. Incipe diligere, perficieris. Coepisti diligere, coepit Deus in te habitare, ut perfectius habitando faciat te perfectum.
5.4.20
In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, etc. Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis? Interroga viscera tua. Si plena sunt charitate, habes Spiritum Dei, Paulo attestante qui ait: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
5.4.21
Et nos vidimus et testificamur, etc. Nemo de salute desperet, quia etsi magni sunt morbi scelerum qui deprimunt, omnipotens medicus venit qui salvet. Tamen meminerit quisque quia idem Filius Dei qui venit mitis ut salvaret, venturus est districtus ut judicet.
5.4.22
Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, etc. Perfectam cordis confessionem dicit, quae nec male suadentium haereticorum possit fraude corrumpi, nec persequentium paganorum tormentis conquassari, nec carnalium fratrum exemplis, nec propriae fragilitatis segnitia titubare. Sunt etenim qui etiam verbis negant Jesum esse Filium Dei, quales multi fuisse produntur eo ipso tempore quo haec scribebat Joannes. Sunt item qui confitentur verbis, et factis negant. Unde bene quod nunc ait: Quicunque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo, ipse paulo superius dixit: Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, insinuans profecto quia quisquis dilectionem in fratres habet, ille vere Jesum Dei Filium esse testatur.
5.4.23
Et nos cognovimus et credidimus charitati quam habet Deus in nobis. Cognovimus quoniam Jesus est Filius Dei, et quia Pater misit eum Salvatorem mundi. Et credimus charitati quam habet Deus in nobis, quia videlicet cum haberet Filium unicum, noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit illi qui cum illo possiderent vitam aeternam.
5.4.24
Deus charitas est. Jam dixit illud superius, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit charitas commendari, quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras: nunquid et Deum contemnis?
5.4.25
Et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Vicissim in se habitant qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis; habitat in te Deus, sed ut contineat ne cadas, quia sic de ipsa charitate Apostolus ait: Charitas nunquam cadit. Quomodo cadit quem continet Deus?
5.4.26
In hoc perfecta est charitas nobiscum, etc. Dicit quomodo se probet unusquisque quantum in illo profecerit. Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in die judicii? Non timere, ne veniat dies judicii. Cum enim quis primo poenitendo se de male actis converterit, incipit timere diem judicii, ne, videlicet, apparente justo Judice, ipse damnetur injustus. Processu vero bonae conversationis animatus, discet non timere quod timebat, sed potius optare ut veniat ille desideratus cunctis gentibus, sperans se cum sanctis merito bonae actionis esse coronandum. Unde autem fiduciam in die judicii habere possumus, plenius subdendo manifestat:
5.4.27
Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Nunquid vero potest esse homo sicut Deus? Sed meminisse oportet quod et supra dictum est, quia non semper ad aequalitatem dicitur Sicut, sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quando enim dicis: Sicut aures habeo, ita habet et imago, nunquid omnino sic? Sed tamen dicis sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? non ad aequalitatem, sed pro modo nostro. Inde ergo nobis datur fiducia in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo, imitando videlicet perfectionem dilectionis in mundo, cujus ille exemplum nobis quotidie praebet de coelo. De qua Salvator in Evangelio, Diligite, inquit, inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
5.4.28
Timor non est in charitate. In tali videlicet charitate quae ad imitationem divinae bonitatis etiam inimicis benefacere et hos diligere novit.
5.4.29
Sed perfecta charitas foras mittit timorem. Illum scilicet timorem, de quo dicitur: Initium sapientiae timor Domini. Quo timet quisque incipiens opera justitiae, ne veniat districtus Judex, et se minus castigatum inveniens damnet. Hunc timorem illa charitas pellit foras, quae pro merito justitiae fiduciam habet in die judicii. Sed et praesentium adversitatum timorem, perfecta charitas ejicit ex animo. Quam habere quaerebat, qui Domino supplicans aiebat: A timore inimici eripe animam meam. Quam habebat qui dixit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? etc..
5.4.30
Quia timor poenam habet. Torquet cor conscientia peccatorum, quod nondum facta est justificatio. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione justitiae, Convertisti( inquit) planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar, id est, non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor, sed noli timere: intrat charitas, quae sanat quod vulnerat timor.
5.4.31
Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Quia nimirum timor poenam habet, quomodo sectio medici poenam habet; quamvis sicut sectionem medici salus optata, ita timorem charitas desiderata subsequatur. Nec putari debet his beati Joannis sermonibus esse contrarium quod Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Duo namque sunt timores: unus quo timent homines Deum, ne mittantur in gehennam; ipse est timor ille qui introducit charitatem, sed sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times; non bona desideras, sed mala caves; sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te sanctus ille timor, scilicet ne ipsa bona amittas, non ut non mittaris in gehennam, sed ne te deserat praesentia Domini quem amplecteris, quo in aeternum frui desideras.
5.4.32
Nos ergo diligamus Deum, etc. Diligamus, quia prior dilexit nos. Nam unde diligeremus, nisi ipse prius dilexisset nos? Hinc enim ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Ita autem perfecti erimus in charitate, si quemadmodum nullius alterius nisi salutis nostrae gratia prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius rei nisi amoris dilexerimus obtentu. Verum quia sunt qui verbo tenus Deum diligunt, consulte subjungitur:
5.4.33
Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, etc. Unde probas quia mendax est? Audi:
5.4.34
Qui enim non diligit fratrem suum, etc. Qui diligit fratrem suum, diligit Deum. Necesse est ut diligat Deum, ut diligat ipsam dilectionem. Deus enim dilectio est. Et ne quis dicere auderet: Et quid obstat diligere Deum, etiamsi non diligo fratrem? recte subditur:
5.4.35
Et hoc mandatum habemus a Deo, etc. Quomodo enim diligis eum, cujus odisti mandatum? Quis est qui dicat: Diligo imperatorem, sed odi leges ejus? Non ita verus Dei amator, sed: Vide( inquit) quia mandata tua dilexi, Domine. Et ideo confidenter adjungit: In tua misericordia vivifica me.
5.5.1
IN PRIMAM EPISTOLAM S. JOANNIS. CAPUT V.
5.5.1
Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, etc. Quis est qui credit quoniam Jesus est Christus? Qui sic vivit quomodo praecepit Christus. Nemo haereticorum, nemo schismaticorum dicat: Et nos credimus quia Jesus est Christus. Nam et daemones credunt et contremiscunt, et confitebantur, sicut in Evangelio legimus, et sciebant ipsum esse Christum. Sed quia dilectionem et opera veritatis non habent, ex Deo non sunt.
5.5.2
Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum, etc. Mira arte praedicationis beatus Joannes ad dilectionem proximi nos accendere curavit, primo commemorans quia omnis qui perfecte credit ex Deo sit natus, deinde insinuans quam justum sit ut qui Deum diligit diligat et eum qui ex Deo natus est. Si quis enim tantae tarditatis est, ut hominem quia homo est, quia secum eamdem in terra peregrinationem tolerat, amare neglexerit, admonendus est, ut saltem ob id illum amet, quia ex Deo natus est, quia particeps secum divinae gratiae factus est, quia eadem secum vitae coelestis praemia exspectat. Quae quidem exhortatio specialiter ad illos pertinet, qui non solum humanae consortio naturae, sed et fidei professione fratres sunt nobis effecti. Verum quia nonnulli sunt qui proximos diligunt, sed propter consanguinitatem, vel propter aliquod commodum temporale, recte sanctus evangelista, qui sit verus proximi amor subdendo manifestat:
5.5.3
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, etc. Ille ergo solus recte proximum diligere probatur, qui et Conditoris amore flagrare cognoscitur. Et ne quis seipsum de Conditoris amore falleret, verbo tenus se amare profitendo, bene cum dixisset: In hoc cognoscimus, quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, addidit, et mandata ejus faciamus.
5.5.4
Haec enim est charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Hoc et ipse Dominus dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Vere enim diligimus, si ad mandata ejus a nostris nos voluntatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit.
5.5.5
Et mandata ejus gravia non sunt. Et ipse Dominus dicit: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Neque his vel Domini vel beati Joannis verbis debet videri adversum, quod et ipse Dominus alibi dicit, quia angusta porta et arcta via est quae ducit ad vitam; et propheta ad eum: Propter verba, inquit, labiorum tuorum ego custodivi vias duras; et apostolus: Quia per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Quae enim natura sua dura sunt et aspera, spes coelestium praemiorum et amor Christi facit esse levia. Durum namque est persecutiones pati propter justitiam, sed et hoc facit suave, quod ipsorum qui sic patiuntur est regnum coelorum. Unde bene subditur:
5.5.6
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Ideo namque mandata divina non sunt gravia, quia omnes qui vera devotione his mancipantur, et adversa mundi ejus et blandimenta pari mente contemnunt, ipsam quoque mortem velut ingressum patriae coelestis amantes. Et ne quis sua virtute mundi vel luxus vel labores se posse superare confideret, consulte subjungit:
5.5.7
Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Illa nimirum fides, quae per dilectionem operatur; illa fides qua ejus humiliter auxilium flagitamus qui ait: In mundo pressuras habebitis, sed confidite, ego vici mundum.
5.5.8
Quis est qui vincit mundum, etc. Vincit mundum, qui Jesum Filium Dei esse credens, digna eidem fidei opera jungit. Sed nunquid sola divinitatis ejus fides et confessio valet ad salutem sufficere? Vide sequentia.
5.5.9
Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Qui ergo erat aeternus Dei Filius, factus est homo in tempore, ut qui nos per divinitatis suae potentiam creaverat, per humanitatis suae infirmitatem recrearet. Qui venit per aquam et sanguinem, aquam videlicet lavacri, et sanguinem suae passionis, non solum baptizari propter nostram ablutionem dignatus est, ut nobis baptismi sacramentum consecraret ac traderet, verum etiam sanguinem suum dedit pro nobis, sua nos passione redimens, cujus sacramentis semper refecti nutriremur ad salutem.
5.5.10
Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas. Baptizato in Jordane Domino descendit Spiritus sanctus in specie columbae super eum, testimonium illi perhibens quia veritas est, hoc est verus Dei Filius, verus mediator Dei et hominum, verus humani generis Redemptor ac reconciliator, vere ipse mundus ab omni contagione peccati, vere sufficiens tollere peccata mundi. Quod etiam ipse Baptista, viso ejusdem Spiritus adventu intelligens, ait: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Quia ergo Spiritus Jesum Christum esse veritatem testatur, ipse se veritatem cognominat, Baptista illum veritatem praedicat, Filius tonitrui veritatem evangelizat, taceant blasphemi, qui hunc phantasma esse dogmatizant; pereat de terra memoria eorum qui eum vel Deum vel hominem esse verum denegant.
5.5.11
Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, etc. Spiritus dedit testimonium quoniam Jesus est veritas, quando super baptizatum descendit. Si enim verus Dei Filius non esset, nequaquam in eum tanta manifestatione Spiritus sanctus veniret. Aqua etiam et sanguis dedere testimonium, quoniam Jesus est veritas, quando de latere ejus in cruce mortui manarunt: quod nullatenus fieri posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et hoc quod ante passionem, cum oraret, factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, veritati carnis assumptae testimonium dat. Nec reticendum quod in hoc quoque sanguis et aqua testimonium illi dederunt, quod de latere mortui vivaciter effluxerunt, quod erat contra naturam corporum mortuorum, atque ob id mysteriis aptum, et testimonio veritatis fuit congruum, videlicet insinuans quia et ipsum Domini corpus melius post mortem esse victurum resuscitatum in gloria, et ipsa mors illius nobis vitam donaret. Hoc quoque quod sudor ejus instar guttae sanguinis decurrebat in terram, testimonium perhibebat illi sacro mysterio quod Ecclesiam totum per orbem suo sanguine lavaret. Tres sunt ergo qui testimonium perhibent veritati.
5.5.12
Et tres( inquit) unum sunt. Individua namque haec manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur, quia nec sine vera credenda est humanitate divinitas, nec sine vera divinitate humanitas. Sed et in nobis haec unum sunt, non natura ejusdem substantiae, sed ejusdem operatione mysterii. Nam, sicut beatus Ambrosius ait:« Spiritus manentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium.» Spiritus enim nos per adoptionem Dei filios fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum ergo invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequitur spirituali.
5.5.13
Si testimonium hominis accipimus, testimonium Dei majus est, etc. Magnum est testimonium hominis quod perhibet de Filio Dei, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Et ex persona ipsius Filii: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. Itemque ex persona Patris loquentis de Filio: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Pater meus, quia ego Filius Dei. Deus meus, quia ego homo. Susceptor salutis meae, quia ego passurus et a morte salvandus sum. Et ego( inquit) primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae. Magnum hoc testimonium verum, et omni acceptione dignum hoc. testimonium hominis de Filio Dei, sed multo majus est testimonium Dei, qui testificatus est ipse de Filio suo, cum de coelo illum alloquens ait: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi. Magnum est testimonium praecursoris, quod de Dei Filio perhibens ait: Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Majus est testimonium Patris, quo Spiritum sanctum in eum quo semper erat plenus etiam visibiliter misit.
5.5.14
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui ita credit in Filium Dei, ut exerceat operando quod credit, habet testimonium Dei in se. Illud utique quia ipse quoque in filiorum Dei numero jure computetur, ipso unico Filio Dei sic suis fidelibus pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quod si testimonium Dei habere merueris, si Deum testem tuae fidei intemeratae possederis, quid te hominum infamia, quid etiam persecutio laedit? Si enim Deus pro nobis, quis contra nos?
5.5.15
Qui non credit Filio, mendacem facit eum, etc. Frustra Judaei, frustra haeretici Patrem se credere et venerari putant, quandiu Christum contemnunt, et ei credere renuunt. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Qui non credunt Filio, qui ait Ego et Pater unum sumus; et interrogante Caipha, ac dicente, Tu Christus Filius Dei benedicti? respondit: Ego sum; sed eum vel non esse Christum, vel non esse Filium Dei, vel non esse similem Patris contendunt, mendacem profecto faciunt Patrem, quia non credunt in testimonio quod testificatus est de Filio suo: in illo videlicet quod et supra memini: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi; sed et in illo quod ei imminente hora passionis perhibuit, dum orante illo ac dicente: Pater, salvifica me ex hac hora, sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum, respondit, etiam turba audiente de coelo, Et clarificavi, et iterum clarificabo, verum se Deum Patrem esse significans in coelis illius qui ut verus homo mortem passurus erat in terra.
5.5.16
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Dedit, inquit, vitam aeternam nobis. Et ipse qui loquitur, adhuc vitam temporalem et morti obnoxiam agebat in carne. Sed ita dedit nobis vitam aeternam, sicut dedit nobis potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus. Ut enim scias datam esse a Deo potestatem habere vitam aeternam, audi prophetam: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, et caetera usque ad finem psalmi. Dedit ergo nobis vitam aeternam, sed adhuc in terra peregrinantibus in spe, quam daturus est in coelis ad se pervenientibus in re.
5.5.17
Et haec vita in Filio ejus est. In fide scilicet et confessione nominis ejus, in perceptione sacramentorum ejus, in observatione mandatorum ejus. Hinc et ipse ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Et Petrus de illo: Neque enim nomen est aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
5.5.18
Qui habet Filium, habet vitam, etc. Ne parum dicere videretur vitam esse in Filio, addidit ipsum Filium esse vitam. Quod idem quoque Filius Patrem glorificans ostendit ubi ait: Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Qualiter autem eadem vita quae Filio est et Patri communis, etiam credentes illustret, idem Filius alibi ad Patrem orans insinuat: Sicut dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
5.5.19
Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, etc. Ut sciatis, inquit, ut certi sitis futurae vestrae beatitudinis, qui creditis in Christo, ut non seducamini per fraudem eorum qui Jesum esse Dei Filium negant, et ideo nihil eis profuturum asseverant qui in nomine ejus crediderunt. Et mira haereticorum vesania, qui totiens per totam hanc Epistolam appellato Dei Filio, ipsi contra, non Filium, sed creaturam Dei, Christum esse confirmant. Quod nusquam prorsus legunt, nisi dum humanitatis ejus mentio celebratur.
5.5.20
Et haec est fiducia quam habemus ad eum, etc. Magnam nobis fiduciam praebet sperandi a Domino bona coelestia, quod et in hac vita quidquid salubriter eum petierimus impetramus, juxta quod etiam ipse in Evangelio credentibus promittit: Dico vobis, inquiens, omnia quaecunque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Notandum autem quod ita orantes exaudimur a Domino, si ea quae ipse jussit petimus. Dicit autem ipse: Primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus. Unde bene et Joannes cum dixisset: Quodcunque petierimus, exaudit nos; interposuit: Secundum voluntatem ejus. Ergo super his tantum plenam nos et indubitabilem jussit exauditionis habere fiduciam, quae non nostris commodis, nec solatiis temporalibus, sed Domini congruant voluntati. Quod etiam in oratione Dominica inserere praecipimur: Fiat voluntas tua, scilicet, non nostra. Si enim et illud Apostoli recordemur: Quoniam quid oremus secundum quod oportet nescimus, intelligimus nos nonnunquam saluti nostrae contraria postulare, et commodissime nobis ab eo qui utilitatem nostram rectius quam nos intuetur ea quae poscimus denegari. Quod ipsi quoque magistro gentium accidisse non dubium est.
5.5.21
Et scimus quoniam audit nos quidquid petierimus, etc. Multipliciter eadem quae praemiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. Sed manet objectio quam posuit, ut secundum voluntatem petamus nostri Conditoris. Quod bifariam potest accipi, ut scilicet et ea quae ipse vult rogemus, et tales ipsi quales esse nos desiderat ad rogandum veniamus. Quod est habere fidem quae per dilectionem operatur, et ante omnia meminisse illius evangelici mandati: Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est dimittat vobis peccata vestra.
5.5.22
Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, etc. Haec et hujusmodi secundum voluntatem Domini petuntur, quae ad fraternae dilectionis officium exspectant. Loquitur autem de quotidianis levibusque peccatis, quae sicut difficile vitantur, sic etiam facile curantur. Sed quo ordine haec alterutrum petitio sit celebranda pro peccatis, Jacobus insinuat apertius, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Si ergo dictu, vel cogitatu, vel oblivione, vel ignorantia forte deliquisti, vade ad fratrem, confitere illi, postula interventionem. Si ipse te fragilitatis suae conscium pure confitendo fecerit, et tu ejus errata pie intercedendo dilue. Sed haec de levioribus dicta sint peccatis. Porro si gravius quid admisisti, induc presbyteros Ecclesiae, et ad illorum examen castiga te.
5.5.23
Est peccatum ad mortem, etc. Magna hic quaestio nascitur, quia aperte ostendit beatus Joannes esse quosdam fratres pro quibus orare nobis non praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare nos jubeat. Quae non aliter solvi potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, quae inimicorum persecutione graviora sint. Peccatum ergo fratris ad mortem est, cum post agnitionem Dei, quae per gratiam Domini nostri Jesu Christi data est, quis oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit; sed officia fraternitati debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Nondum enim, gratiae Spiritus sancti participes effecti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus orat pro eis a quibus lapidabatur, quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Et apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia jam frater erat; et ad mortem, id est, invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus secundum opera ejus; quem et tu devita, valde enim restitit nostris sermonibus. Deinde subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt; non illis imputetur. Potest autem peccatum usque ad mortem accipi, pro quo rogare quempiam vetat, quia scilicet peccatum quod in hac vita non corrigitur, ejus venia frustra post mortem postulatur. Verum si sequentia diligenter inspicimus, magis superior sensus hujus lectionis tenori congruere videtur. Nam subditur:
5.5.24
Omnis iniquitas peccatum est, etc. Tanta est, inquit, diversitas peccatorum, ut omne quod ab aequitatis ratione discrepat, inter peccata numeretur, quamvis minima peccata justis suae justitiae meritum nequaquam auferre, vel minuere possint, illa duntaxat sine quibus hanc vitam nullatenus transigere valent, et item quaedam peccata tantum ab omni justitiae sorte discordent, tanta iniquitate patrentur, ut absque ulla contradictione factorem suum, nisi corrigantur, aeternam mergant in poenam. De quibus scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Qua beati Joannis sententia manifeste repudiatur inepta Stoicorum disputatio, qui dicere ausi sunt contra omnem generis humani sensum, et affirmare, quod omnia peccata sint paria, dicentes nihil distare utrum hominem quis furatus sit, an bovem, an gallinam, quia non animal crimen, sed animus fecerit. Quos Jovinianus secutus est haereticus, astruens nullam nuptiarum et virginitatis esse distantiam, non abstinentes in aliquo retributionis privilegio simpliciter epulantibus esse praeferendos. Omne itaque quod inique committitur vel cogitatur ad peccatum referendum est. Sed sunt peccata quaedam ad mortem, de qualibus dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
5.5.25
Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat. Peccatum videlicet ad mortem. Quod et de omni crimine capitali, e de illo specialiter potest intelligi quo violatur fraternitas, sicut et supra exposuimus. Sed et peccatum ad mortem peccatum usque ad tempora mortis protractum diximus recte posse intelligi, quod omnis qui natus est ex Deo non peccat. Denique David rex mortale crimen admisit. Quis enim nesciat adulterium et homicidium mortem mereri perpetuam? Sed tamen David, quia ex Deo natus est, quia ad filiorum Dei pertinebat societatem, non peccavit usque ad mortem, quia sui reatus veniam mox poenitendo promeruit.
5.5.26
Sed generatio Dei conservat eum, etc. Gratia Christi qua renati sunt fideles conservat eos qui secundum propositum vocati sunt sancti, ne peccatum ad mortem committant; et si in quibuslibet pro humanae conditionis fragilitate deliquerint, ne ab hoste maligno possint tangi, defendit. Item dicendum, tandiu nos in generatione Dei permanere, quandiu non peccaverimus; imo qui in generatione Dei perseverant peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quae enim communicatio lucis ad tenebras, Christi ad Belial? Quomodo( inquit) dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Antichristus, malignus et generatio Dei.
5.5.27
Scimus quoniam ex Deo nati sumus, etc. Nos ex Deo sumus ejus gratia et baptismo regenerati per fidem, et ut in fide perduremus servati. Mundi vero amatores sunt hosti subjecti, vel nunquam regenerationis unda ab ejus soluti dominio, vel post gratiam regenerationis denuo peccando ad ejus dominium redacti. Nec solum mundi amatores, sed et illi qui recens editi necdum dignoscentiam boni habent ac mali, propter reatum praevaricationis primae, ad regnum maligni pertinent hostis, nisi per gratiam benigni Conditoris eruantur de potestate tenebrarum, et transferantur in regnum Filii charitatis ipsius. Unde non ait simpliciter, mundum in maligno positum, sed cum additamento, Et mundus( inquit) totus in maligno positus est. Nam sicut beatus Ambrosius ait:« Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est.» Et frustra nititur Pelagius affirmare quod parvuli recens editi non opus habeant gratia baptismatis renasci, quia tam mundi nascantur ab omni sorde peccati, quam fuit mundus in paradiso conditus Adam, nullam scilicet ex illo trahentes originalis culpae maculam, in nullo existentes rei donec propria sponte peccare incipiant. Sed nos, omissis Antichristorum venenis, quae per totam hanc Epistolam ille qui de pectore Domini fonte vitae potatus est, damnat et de Ecclesia expellit, audiamus in clausula verbum bonum salutis quod nobis eructat. Attendamus opera summi Regis quae dicit. Sequitur:
5.5.28
Et scimus quoniam Filius Dei venit, etc. Quid enim apertius his verbis? quid dulcius? quid adversus omnes haereses fortius potuit dici? Christus est verus Dei Filius. Pater Christi Jesu Domini nostri verus est Deus. Venit Filius Dei sempiternus temporaliter in mundum, qui erat in mundo, et per quem factus est mundus. Neque aliam ob causam venit nisi nostrae salutis, hoc est, ut daret nobis sensum cognoscere verum Deum. Nemo enim sine divina cognitione ad vitam venire, nemo Deum cognoscere nisi ipso docente poterat: sicut et ipse dicit: Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Subauditur: Et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui, in carne visibilis apparens, divinitatis arcana per Evangelium suum modo patefacere dignatus est.
5.5.29
Hic est verus Deus, et vita aeterna. Verum Deum dixerat esse Filium, verum Deum hunc esse multoties repetit. Hunc dicit esse vitam aeternam. Non utique ita sicut nobis vita promittitur aeterna, quae sic ex tempore nos suscipiat, ut nunquam nobis finem bene vivendi reponat; sed Filius vita sine initio temporis semper manens, sine termino semper mansura.
5.5.30
Filioli, custodite vos a simulacris. Qui verum Deum cognovistis, in quo vitam habetis aeternam, custodite vos a doctrinis haereticorum, quae perpetuam ducunt ad mortem, quia, more illorum qui simulacra pro Deo faciunt, gloriam incorruptibilis Dei pravis dogmatibus in similitudinem corruptibilium rerum immutant. Custodite vos a philargyria, quae est simulacrorum servitus. Observate, ne quas mundi illecebras Conditoris amori praeponatis. Nam et hoc inter simulacra reputabitur, quatenus solius veritatis curam studiumque habentes, in hujus visione mereamini sine fine laetari. Mundus enim transit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Domini, manet in aeternum.