Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Super epistolas Catholicas
BedaCath 6 · 8492-suepcaMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8492 Suepca
6.1
IN II EPISTOLAM JOANNIS.
6.1
Senior Electae dominae et natis ejus, etc. Quidam putant hanc et sequentem epistolam non esse Joannis apostoli, sed cujusdam presbyteri Joannis, cujus sepulcrum usque hodie monstratur in Epheso. Cujus etiam Papias auditor apostolorum, et in Hierapoli episcopus, in opusculis suis saepe meminit. Sed nunc generalis Ecclesiae consensus habet quod has quoque Epistolas Joannes apostolus scripserit, quia revera multam verborum et fidei similitudinem cum prima ejus Epistola ostendunt, et simili zelo detestantur haereticos. Seniorem autem se dicit Joannes, vel quia am provectus erat aetate quando has scripsit Epistolas, vel quia nomen senioris, id est, presbyteri, etiam pontifici propter maturitatem sapientiae et gravitatis congruit. Unde et Petrus ait: Seniores ergo qui vobis sunt obsecro consenior et testis Passionum Christi. Senior, inquit, Electae dominae et natis ejus, quos ego diligo in veritate, id est, vero amore diligo, illo videlicet qui secundum Deum est. Vel certe quos ideo diligo, quia perseverantes in veritate considero.
6.2
Et non ego solus, sed et omnes, etc. Quia contra haereticos scribere incipit, quia a fidei veritate exciderunt, recte omnium qui veritatem cognoverunt unam dilectionem in Spiritu sancto esse commemorat, ut unanimitate simul et multitudine catholicorum terreat eos qui ab eorum societate se, cum pauci essent, segregarunt. Revera enim omnes per orbem catholici unam veritatis regulam sequuntur; non autem omnes haeretici et infideles unanimo errori consentiunt, verum non minus semet alterutrum quam ipsam veritatis viam impugnant.
6.3
Propter veritatem quae permanet in vobis, etc. Non aliam, inquit, ob causam te tuosque diligimus, nisi propter veritatem fidei, quae in nobis semper inexpugnabilis perdurat, quia videlicet eamdem etiam vos invincibiliter custodire comperimus.
6.4
Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, etc. Quoniam negabant illius temporis haeretici, Marcian scilicet et Cerinthus, verum esse Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum, et ei a nativitate humana principium dabant, recte Joannes eum ad confutandos blasphemos, Filium Dei Patris esse commemorat. Gratiam quoque et misericordiam et pacem ab illo sicut et a Deo Patre fidelibus esse dandam testatur, ut eum aequalem et coaeternum Patri demonstret, ejus dona eadem quae Patris esse designat, sicut et ipse Dominus de sua et Patris consubstantialitate loquens, ait: Quaecunque enim Pater fecerit, haec et Filius facit similiter.
6.5
Et nunc rogo te, domina, non tanquam mandatum novum scribens tibi, etc. Arguit hoc verbo haereticos, qui nova dogmata, relictis his quae ab apostolis audierant, inducere tentabant, ac per hoc fraternae charitatis foedera dissipabant. Dicit ergo se nequaquam novum mandatum scribere, sed hoc solum hortari, ut antiqua fides in omnibus et charitas illibata permaneat.
6.6
Quoniam multi seductores exierunt in mundum, etc. Et de haereticis potest intelligi qui confitentur quidem Jesum Christum incarnatum, sed in aliqua parte fidei ejus non recte sentiunt, aut veram ejus carnem, aut veram animam, aut veram divinitatem, aut verum ejus Patrem Deum, aut verum ejus Spiritum sanctum Deum omnipotentem, aut aliud aliquid quod recta fides confitetur negantes. Potest et de Judaeis accipi, qui omnino Jesum Christum negant, qui Christum in carne necdum venisse ad salutem mundi dejerant, sed ad interitum suum venturum exspectant Antichristum.
6.7
Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina, etc. Nota verborum distantiam, et fidei complectere veritatem. Non permanentem in doctrina Christi, Deum non habere, permanentem autem in doctrina ejus, Filium et Patrem dicit habere, ut ostendat Patrem et Filium unum esse Deum verum, et coarguat eos mendacii qui Filium vel non esse Deum, vel posteriorem aut minorem Patre, asseverant.
6.8
Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, etc. Haec Joannes de schismaticis sive haereticis detestandis, quae verbis docuit, etiam factis exercuit. Narrat enim de illo auditor ejus sanctissimus et martyr fortissimus Polycarpus, Smyrnaeorum antistes, quod tempore quodam cum apud Ephesum balneas lavandi gratia fuisset ingressus, et vidisset ibi Cerinthum, exsiliret continuo, et discederet non lotus, dicens:« Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant, in quibus Cerinthus lavat se, veritatis inimicus.» Idem etiam Polycarpus Marcioni aliquando cum occurrisset, dicenti sibi:« Agnosce nos,» respondit:« Agnosco, agnosco primogenitum Satanae.» Tanta tunc apostoli atque eorum discipuli in religione cautela utebantur, ut ne verbi quidem communionem cum aliquo eorum qui a veritate deviaverant habere paterentur; sicut et Paulus dicit: Haereticum hominem, post primam et secundam correptionem, devita, sciens quia perversus est hujusmodi et peccat, cum sit a semetipso damnatus.
6.9
Salutant te filii sororis tuae Electae. Sicut adversariis veritatis ave dicere prohibet, ita e contrario, electos ex persona electorum salutat, ut et infideles detestentur ab omnibus bonis, si forte vel sic corrigi velint, et fidelium semper ad invicem pax augescat et charitas.

Intertext edge

Open linked passage

Note