Super epistolas Catholicas
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8492 Suepca
7.1
IN III EPISTOLAM JOANNIS.
7.1
Senior Gaio charissimo, etc. Qui vel qualis fuerit iste Gaius, in processu Epistolae monstratur. Quia videlicet et fidem Christi quam perceperat bonis accumulabat actibus; et si ipse ad praedicandum verbum minime sufficiebat, eos tamen qui praedicarent de facultatibus suis sustentare gaudebat. Hunc autem esse Gaium arbitramur, cujus in Epistola ad Romanos Paulus meminit, dicens: Salutat vos Gaius hospes meus et Ecclesiae totius. Quia enim hospes et qui suscipit et suscipitur appellari consuevit, erat hospes universae Ecclesiae, quia omnes qui ad se veniebant, et praedicatores videlicet et auditores verbi, benigne suscipiebat, sicut et hujus Epistolae sequentia manifeste declarant. Unde et Joannes eum in veritate diligit, hoc est, non temporalium gratia commodorum, sed solo perennium bonorum eum diligere videtur intuitu. Fuisse autem Gaius Corinthi videtur, ex eo quod Paulus in illa moratus civitate, Epistolam scripsit ad Romanos, quos et ex ejus nomine salutat. Sed et in Epistola ad Corinthios, Gaii quasi civis Corinthii meminit, dicens: Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
7.2
Charissime, de omnibus orationem facio, etc. Hoc( inquit) a Domino crebris exopto precibus, ut quod bene agis bene perficias. Et sicut nunc anima tua, id est, interna mentis intentio, prospere agit, id est, proficit in eleemosynarum operibus abundantibus, et benignitate animi dapsilis, et pecuniarum facultate quas indigentibus largiris, ita semper virtutibus plenam Domino adjuvante vitam ducere possis.
7.3
Majorem horum non habeo gratiam, etc. Id est, ut eos quos praedicando vel baptizando filios Deo genui, cognoscam, veritatem et recte fidei et bonae operationis observantes.
7.4
Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, etc. Fideliter facis, dicit pro eo ut diceret: Sicut vere es fidelis, ita facis, ostendens ex operibus fidem tuam.
7.5
Pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Cum dicit pro nomine, subaudiendum est Domini Jesu Christi. Sic enim loquebantur antiqui. Duabus autem ex causis pro nomine Domini sunt profecti, aut ad praedicandum videlicet nomen ejus propria sponte venientes, aut propter nominis sancti fidem et confessionem a civibus sive a contribulibus suis patria expulsi.
7.6
Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, etc. Jungit se beatus Joannes, qui omnia dimiserat propter Christum, personae fidelium divitum, quatenus eos ita alacriores reddat ad miserendum pauperibus et peregrinis: nec discredendum est illum veraciter dicere potuisse quod Paulum dixisse legimus: Ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini, sicut dixit: Beatius est magis dare quam accipere. Cooperatores autem eos dicit veritatis, quia qui spiritualia dona habentibus, temporalia subsidia tribuit, in ipsis donis spiritualibus cooperator existit. Nam cum pauci sint qui spiritualia dona perceperunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, dum eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis impartiuntur. Hinc etenim Dominus ait: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
7.7
Scripsissem forsitan Ecclesiae, sed is qui amat primatum gerere in eis, etc. Diotrephes, ut videtur, erat haeresiarcha temporis illius aliquis superbus et insolens, malens nova docendo primatum sibi usurpare scientiae, quam antiquis sanctae Ecclesiae, quae Joannes praedicabat, humiliter auscultare mandatis. Unde bene Diotrephes speciose insulsus, sive decor insaniens interpretatur, ut perfidiam cordis etiam nomine signet.
7.8
Propter hoc, si venero, commonebo ejus opera. Id est, in omnium notitiam manifestius arguendo producam. Juxta illud apostoli Pauli: Quid vultis, in virga veniam ad vos?
7.9
Quae facit, verbis malignis garriens in nos. Notandum quod linguas detrahentium, sicut nostro vitio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire bona poterant, corda innocentium corrumpant. Hinc est quod Joannes detractoris sui linguam redarguit, ne suam praedicationem non audirent qui audire poterant, et in pravis moribus remanerent.
7.10
Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Quod bonum illum imitari velit, subdendo aperit, dicens:
7.11
Demetrio testimonium redditur ab omnibus. Quia videlicet ipse susciperet infirmos, et egentes pro veritate sustentaret. Hunc ergo Gaio imitandum proponit, ut similiter omnium laude possit et ipse dignus existere.
7.12
Pax tibi. Salutant te amici, etc. Amicis gratiam pacis mandat, et salutis, ut per haec Diotrephen caeterosque veritatis inimicos, a salute et pace vestra monstret extraneos.