Vita metrica S. Cuthberti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8518 Vimescu
1.1
PROLOGUS AD JOANNEM PRESBYTERUM.
1.1
Domino in Domino dominorum dilectissimo Joanni presbytero Beda famulus Christi salutem.
1.2
Dici non potest, dilectissime in Christo domine, in quantum tua charitate afficiar, tuaque( si fieri posset) praesentia semper delecter, tuae quoque sanctae dulcedinis, etiam inter longi itineris quod inire cupis angustias, perenni memoriae stimulo compungar. Unde tibi vel ad memoriam meae devotionis, vel ad tuae peregrinationis levamentum, beati Cuthberti episcopi, quae nuper versibus edidi, gesta obtuli. Absque ulla enim dubietate confido quod tanti viri comitatus multum felicitatis conferat. Nam illius et moerentem dulcedo consolatur affabilis, et desidem compunctio cordis fervens excitat, et periclitantem intercessio firma defendit. Scire autem debes, quod nequaquam omnia gesta illius exponere potui; quotidie namque et nova per reliquias ejus aguntur, et vetera noviter ab his qui scire poterant indicantur. E quibus unum est, quod in meipso, sicut jam tibi dixi, per linguae curationem, dum miracula ejus canerem, expertus sum. Si vero vita comes fuerit, et nostrae dispositioni superna voluntas favendo annuerit, spero me in alio opere nonnulla ex his quae praetermiseram memoriae redditurum. Obsecro cum ad limina beatorum apostolorum, Deo protegente, perveneris, pro me intercedere memineris.