Vita V sanctorum abbatum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8517 Vivsaab
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
Igitur post haec revolutis mensibus duobus, primo venerabilis ac Deo dilectus abbas Sigfridus, pertransito igne et aqua tribulationum temporalium, inductus est in refrigerium sempiternae quietis, introiit in domum regni coelestis, in holocaustis perpetuae laudationis reddens sua vota Domino, quae sedula labiorum mundorum distinctione promiserat: ac deinde adjunctis aliis mensibus quatuor, vitiorum victor Benedictus et virtutum patrator egregius, victus infirmitate carnis ad extrema pervenit. Nox ruit hibernis algida flatibus: dies illi mox sancta nascitura aeternae felicitatis, serenitatis et lucis. Convenerunt fratres ad ecclesiam, insomnes orationibus et psalmis transigunt umbras noctis: et paternae decessionis pondus continua divinae laudis modulatione solantur. Alii cubiculum in quo aeger, animo robustus egressum mortis et vitae exspectabat ingressum, non deserunt. Evangelium tota nocte pro doloris levamine, quod et aliis noctibus fieri consueverat, a presbytero legitur; dominici corporis et sanguinis sacramentum, hora exitus instante, pro viatico datur; et sic anima illa sancta longis flagellorum felicium excocta atque examinata flammis luteam carnis fornacem deserit, et supernae beatitudinis libera pervolat ad gloriam. Cujus egressui victoriosissimo, neque ab immundis spiritibus aliquatenus impediendo vel retardando, etiam psalmus qui tum pro eo canebatur, testimonium dat. Namque fratres ad ecclesiam principio noctis concurrentes, psalterium ex ordine decantantes, ad octogesimum tunc et secundum cantando pervenerant psalmum, qui habet in capite: Deus, quis similis erit tibi? Cujus totus hoc resonat textus, quod inimici nominis Christi sive carnales sive spirituales, semper Ecclesiam Christi, semper animam quamque fidelem disperdere ac dissipare conentur; sed e contra ipsi confusi et conturbati, sint perituri in saeculum, enervante illos Domino, cui non est quisquam similis, qui est solus altissimus super omnem terram. Unde recte dabatur intelligi coelitus dispensatum, ut talis diceretur psalmus ea hora qua exiret de corpore anima, cui juvante Domino nullus praevalere posset inimicus. Sexto decimo postquam monasterium fundavit anno, quievit in Domino confessor, pridie Iduum Januariarum, sepultus in ecclesia beati apostoli Petri; ut quem degens in carne semper solebat amare, quo pandente januam regni coelestis intrabat, ab hujus reliquiis et altari post mortem nec corpore longius abesset. Sedecim, ut diximus, annos monasterium: rexit primos octo per se sine alterius assumptione abbatis; reliquos totidem viris venerabilibus et sanctis Eastervino, Sigfrido et Ceolfrido abbatis se nomine, auctoritate et officio juvantibus; primo quatuor annos, secundo tres, tertio unum.
2.2
Qui et ipse tertius, id est Ceolfridus, industrius per omnia vir, acutus ingenio, actu impiger, maturus animo, religionis zelo fervens, prius, sicut et supra meminimus, jubente pariter et juvante Benedicto, monasterium beati Pauli apostoli septem annis, fundavit, perfecit, rexit; ac deinde utrique monasterio, vel sicut rectius dicere possumus, in duobus locis posito uni monasterio beatorum apostolorum Petri et Pauli, viginti et octo annos solerti regimine praefuit; et cuncta quae suus predecessor egregia virtutum opera coepit, ipse non segnius perficere curavit. Siquidem inter caetera monasterii necessaria quae longo regendi tempore disponenda comperit, etiam plura fecit oratoria; altaris et ecclesiae vasa, vel vestimenta omnis generis ampliavit; bibliothecam utriusque monasterii, quam Benedictus abbas magna coepit instantia, ipse non minori geminavit industria: ita ut tres pandectes novae translationis, ad unum vetustae translationis quem de Roma attulerat, ipse super adjungeret; quorum unum senex Romam rediens secum inter alia pro munere sumpsit, duos utrique monasterio reliquit: dato quoque cosmographorum codice mirandi operis, quem Romae Benedictus emerat, terram octo familiarum juxta fluvium Fresca ab Aldfrido rege in Scripturis doctissimo in possessionem monasterii beati Pauli apostoli comparavit; quem comparandi ordinem ipse, dum adhuc viveret, Benedictus cum eodem rege Aldfrido taxaverat, sed priusquam complere potuisset obiit. Verum pro hac terra postmodum, Osredo regnante, Ceolfridus, addito pretio digno, terram XX familiarum in loco qui incolarum lingua ad villam Sambuce vocatur, quia haec vicinior eidem monasterio videbatur, accepit. Missis Romam monachis tempore[ Supp. beatae] recordationis Sergii papae, privilegium ab eo pro tuitione sui monasterii instar illius quod Agatho papa Benedicto dederat, accepit; quod Britannias perlatum, et coram synodo patefactum, praesentium episcoporum simul et magnifici regis Aldfridi subscriptione confirmatum est, quomodo etiam prius illud sui temporis regem et episcopos in synodo publice confirmasse non latet. Temporibus illius tradens se monasterio beati Petri apostoli, quod regebat veteranus ac religiosus, et in omni tam saeculari quam Scripturarum scientia eruditus Christi famulus Witmer, terram decem familiarum quam ab Aldfrido rege in possessionem acceperat in loco villae quae Daldun nuncupatur, eidem monasterio perpetuae possessionis jure donavit.
2.3
At ubi Ceolfridus post multam regularis observantiae disciplinam quam sibi ipsi, pariter ac suus Pater Benedictus, providus ex priorum auctoritate contribuit; post incomparabilem orandi psallendique solertiam, qua ipse quotidianus exerceri non desiit; post mirabilem et coercendi improbos fervorem, et modestiam consolandi infirmos; post insolitam rectoribus et escae potusque parcitatem, et habitus vilitatem; vidit se jam senior et plenus dierum non ultra posse subditis ob impedimentum supremae aetatis, debitam spiritualis exercitii vel docendo vel vivendo praecipere formam; multa diu secum mente versans, utilius decrevit, dato fratribus praecepto, ut juxta sui statuta privilegii juxtaque regulam sancti abbatis Benedicti, de suis sibi ipsi Patrem qui aptior esset eligerent, ipse beatorum apostolorum ubi juvenis cum Benedicto fuerat: quatenus et ipse ante mortem aliquandiu saecul curis absolutus, liberius sibimet secreta quiete vacaret; et illi sumpto abbate juveniore, perfectius juxta aetatem magistri quae vitae regularis essent instituta servarent.
2.4
Obnitentibus licet primo omnibus, et in lacrymas singultusque genua cum obsecratione crebra flectentibus, factum est quod voluit. Tantaque erat proficiscendi cupido, ut tertia die ex quo fratribus secretum sui propositi aperuit, iter arriperet. Timebat enim quod evenit, ne priusquam Romam pervenire posset, obiret; simul devitans, ne ab amicis sive viris principalibus quibus cunctis erat honorabilis, ejus coepta retardarentur, et ne pecunia daretur illi a quibusdam, quibus retribuere pro tempore nequiret; hanc habens semper consuetudinem, ut si quis ei aliquid muneris offerret, hoc illi vel statim vel post intervallum competens, non minore gratia rependeret. Cantata ergo primo mane missa in ecclesia beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae et in ecclesia apostoli Petri pridie Nonas Junias, quinta feria, et communicantibus qui aderant, continuo praeparatur ad eundum. Conveniunt omnes in ecclesiam beati Petri, ipse thure incenso et dicta oratione ad altare, pacem dat omnibus, stans in gradibus, thuribulum habens in manu: hinc fletibus universorum inter litanias resonantibus, exeunt; beati Laurentii martyris oratorium, quod in dormitorio fratrum erat obvium, intrant; vale dicens ultimum, de conservanda invicem dilectione, et delinquentibus juxta Evangelium corripiendis, admonet; omnibus, si quid forte deliquissent, gratiam suae remissionis et placationis offert; omnes pro se orare, sibi placatos existere, si sint quos durius justo redarguisset, obsecrat. Veniunt ad littus; rursum osculo pacis inter lacrymas omnibus dato, genua flectunt; dat orationem, ascendit navem cum comitibus. Ascendunt et diacones Ecclesiae cereas ardentes et crucem ferentes auream, transit flumen, adorat crucem, ascendit equum et abiit, relictis in monasteriis suis fratribus numero ferme sexcentis.
2.5
Illo autem abeunte cum sociis, redeunt ad ecclesiam fratres, se ac sua Domino fletibus et oratione commendant: et post non grande intervallum, completa horae tertiae psalmodia, rursum conveniunt omnes; quid agendum sit consulunt; orando, psallendo, et jejunando Patrem citius a Deo quaerendum decernunt; monachis beati Pauli, fratribus videlicet suis, per eorum quosdam qui aderant, necnon et suorum aliquos, quod decreverint, pandunt. Assentiunt et illi, fit utrorumque animus unus, omnium corda sursum, omnium levantur voces ad Dominum. Tandem die tertia, veniente Dominico die Pentecostes, conveniunt omnes qui erant in monasterio beati Petri in concilium, adsunt et de monasterio beati Pauli seniorum non pauci. Fit una concordia, eadem utrorumque sententia. Eligitur itaque abbas Huaetberctus, qui a primis pueritiae temporibus eodem in monasterio non solum regularis observantia disciplinae institutus, sed et scribendi, cantandi, legendi ac docendi fuerat non parva exercitatus industria. Romam quoque temporibus beatae memoriae Sergii papae accurrens, et non parvo ibidem temporis spatio demoratus, quaeque sibi necessaria judicabat, didicit, descripsit, retulit; insuper et duodecim ante haec annos presbyteri est functus officio. Hic igitur electus abbas ab omnibus utriusque praefati monasterii fratribus, statim assumptis secum aliquibus fratrum, venit ad abbatem Ceolfridum cursum navis qua Oceanum transiret exspectantem: quem elegerant abbatem nuntiant: Deo gratias, respondit, electionem confirmat, et commendatoriam ab eo epistolam apostolico papae Gregorio deferendam suscepit; cujus memoriae causa, putavimus etiam in hoc opere versus aliquot esse ponendos.
2.6
« Domino in Domino dominorum dilectissimo, terque beatissimo papae Graegorio, Huaetberctus humilis servus vester, abbas coenobii beatissimi apostolorum principis Petri in Saxonia, perpetuam in Domino salutem. Gratias agere non cesso dispensationi superni examinis, una cum sanctis fratribus qui mecum in his locis ad inveniendam requiem animabus suis suavissimum Christi jugum portare desiderant, quod te nostris temporibus tam glorificum electionis vas regimini totius Ecclesiae praeficere dignatus est, quatenus per hoc quo ipse impleris lumen veritatis et fidei, etiam minores quosque affatim jubare suae pietatis aspergeret. Commendamus autem tuae sanctae benignitati, dilectissime in Christo pater et domine, venerabiles Patris nostri dilectissimi canos, Ceolfridi videlicet abbatis, ac nutritoris tutorisque nostrae spiritualis in monastica quiete libertatis et pacis. Et primum quidem gratias agimus sanctae et individuae Trinitati, quod ipse, etsi non sine maximo nostro dolore, gemitu, luctu, ac prosecutione lacrymarum a nobis abiit; ad suae tamen diu desideratae quietis gaudia sancta pervenit: dum ea quae juvenem se adiisse, vidisse atque adorasse semper recordans exsultabat, etiam senio defessus, beatorum apostolorum devotus limina repetiit. Et post longos amplius XL annorum labores curasque continuas, quibus monasteriis regendis abbatis jure praefuit, incomparabili virtutis amore quasi nuper ad conversationem vitae coelestis accitus, ultima confectus aetate, et prope jam moriturus, rursus incipit peregrinari pro Christo, quo liberius prisca sollicitudinum saecularium spineta camino spirituali fervens compunctionis ignis absumat. Deinde etiam vestrae Paternitati supplicamus, ut quod nos facere non meruimus, vos erga illum ultimae pietatis seduli munus expleatis: pro certo scientes quia etsi vos corpus habetis ipsius, et nos tamen et vos Deo devotum ejus spiritum sive in corpore manentem, sive carneis vinculis absolutum, magnum pro nostris excessibus apud supernam pietatem intercessorem habemus et patronum.» Et caetera, quae epistolae sequentia continent.
2.7
Reverso autem domum Huaetbercto, advocatur episcopus Acca, et solita illum in abbatis officium benedictione confirmat. Qui inter innumera monasterii jura quae juvenili sagax solertia recuperabat, hoc inprimis omnibus delectabile et gratificum fecit: sustulit ossa Eastervini abbatis, quae in porticu ingressus ecclesiae beati apostoli Petri erant posita; necnon et ossa Sigfridi abbatis ac magistri quondam sui, quae foris sacrarium ad meridiem fuerant condita, et utraque in una theca sed medio pariete divisa recludens, intus in eadem ecclesia juxta corpus beati Patris Benedicti composuit. Fecit autem haec die natalis Sigfridi, id est, undecimo Kalendarum Septembrium, quo etiam die contigit mira Dei providentia, ut venerandus Christi famulus Witmer, cujus supra meminimus, excederet, et in loco ubi praedicti abbates prius sepulti fuerant, ipse qui eorum imitator fuerat, conderetur.
2.8
Christi vero famulus Ceolfridus, ut supradictum est, ad limina beatorum apostolorum tendens, priusquam illo pervenisset, tactus infirmitate diem clausit ultimum. Perveniens namque Lingonas circa horam diei tertiam, decima ipsius diei hora migravit ad Dominum, et crastino in ecclesia beatorum Geminorum martyrum honorifice sepultus est, non solum Anglis genere qui plusquam octoginta numero in ejus fuerant comitatu, sed et illius loci accolis pro retardato tam reverendi senis desiderio, in lacrymas luctusque solutis. Neque enim facile quisquam lacrymas tenere potuit, videns comites ipsius partim patre amisso coeptum iter agere; partim mutata intentione qua Romam ire desiderarant, domum magis, qua hunc sepultum nuntiarent, reverti; partim ad tumbam defuncti inter eos quorum nec linguam noverant, pro in exstinguibili Patris affectu residere.
2.9
Erat autem quando obiit annorum septuaginta quatuor, presbyterii gradu functus annis quadraginta septem, abbatis officium ministrans annis triginta quinque, vel potius annis quadraginta tribus, quia scilicet a primo tempore quo Benedictus in honore beatissimi apostolorum principis suum coepit condere monasterium, ipse illi comes individuus, cooperator et doctor regularis et monasticae institutionis aderat. Cui ne prisci morem rigoris, vel aetatis, vel infirmitatis, vel itineris unquam minueret occasio; ex die quo de monasterio suo profectus abiit usque ad diem quo defunctus est, id est, a pridie Nonas Junias usque ad septimum Kalendarum Octobrium diem, per dies CXIV, exceptis canonicis orationum horis, quotidie bis Psalterium ex ordine decantare curavit; etiam cum ad hoc per infirmitatem deveniret, ut equitare non valens feretro caballario veheretur, quotidie missa cantata salutaris hostiae Deo munus offerret, excepto uno, quo Oceanum navigabat, et tribus ante exitum diebus.
2.10
Obiit autem septimo Kalendarum Octobrium die, anno ab incarnatione Domini septingentesimo sexto decimo, feria sexta, post horam nonam, in pratis memoratae civitatis: sepultus in crastinum ad austrum ejusdem civitatis milliario primo in monasterio Geminorum astante ac psalmos resonante exercitu non parvo tam Anglorum qui cum eo advenerant, quam monasterii ejusdem vel civitatis incolarum. Sunt autem Gemini martyres in quorum monasterio et ecclesia conditus est, Speusippus, Eleusippus, Meleusippus, qui uno partu matris editi, eadem Ecclesiae fide renati, simul cum avia sua Leonilla, dignam loco illi sui martyrii reliquere memoriam, qui piam etiam nobis indignis et nostro parenti opem suae intercessionis et protectionis impendant.