Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
15.0
XV: Alleluia quibus temporibus dicatur
15.1
A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis.
15.2
A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur.
15.3
Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona.
15.4
Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.