Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 21 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
21.0
XXI: De Decanis Monasterii
21.1
Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani,
21.2
qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui.
21.3
Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua,
21.4
et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam.
21.5
Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur,
21.6
et alter in loco eius qui dignus est surrogetur.
21.7
Et de praeposito eadem constituimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note