Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 24 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
24.0
XXIV: Qualis debet esse modus excommunicationis
24.1
Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi;
24.2
qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.
24.3
Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur.
24.4
Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem.
24.5
Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat,
24.6
ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera,
24.7
usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note