Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
28.0
XXVIII: De iis, qui saepius correcti non emendantur
28.1
Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant.
28.2
Quod si nec ita correxerit, aut forte– quod absit– in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus:
28.3
si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae,
28.4
et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam– quod maius est– suam et omnium fratrum pro eo orationem,
28.5
ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem.
28.6
Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis,
28.7
et iterum: Infidelis, si discedit, discedat,
28.8
ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.