Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
32.0
XXXII: De ferramentis, vel rebus Monasterii
32.1
Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit,
32.2
et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda.
32.3
Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.
32.4
Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur;
32.5
si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.