Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
33.0
XXXIII: Si quid debeant Monachi proprium habere
33.1
Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio,
33.2
ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis,
33.3
neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino,
33.4
quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate;
33.5
omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit.
33.6
Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat.
33.7
Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum;
33.8
si non emendaverit, correptioni subiaceat.