Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
34.0
XXXIV: Si omnes debeant aequaliter necessaria accipere
34.1
Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat.
34.2
Ubi non dicimus ut personarum– quod absit– acceptio sit, sed infirmitatum consideratio;
34.3
ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur,
34.4
qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia;
34.5
et ita omnia membra erunt in pace.
34.6
Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat;
34.7
quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.