Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 35 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
35.0
XXXV: De septimanariis coquinae
35.1
Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit,
35.2
quia exinde maior merces et caritas acquiritur.
35.3
Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant;
35.4
sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci.
35.5
Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur;
35.6
ceteri sibi sub caritate invicem serviant.
35.7
Egressurus de septimana sabbato munditias faciat.
35.8
Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent.
35.9
Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent.
35.10
Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet;
35.11
qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.
35.12
Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem,
35.13
ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis.
35.14
In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.
35.15
Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari.
35.16
Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me;
35.17
quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina,
35.18
et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note