Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 38 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
38.0
XXXVIII: De hebdomadario Lectore
38.1
Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur.
38.2
Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis,
38.3
et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam;
38.4
et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.
38.5
Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur.
38.6
Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid;
38.7
si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce.
38.8
Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio;
38.9
nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.
38.10
Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere.
38.11
Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.
38.12
Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.

Intertext edge

Open linked passage

Note