Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
47.0
XLVII: De significanda hora Operis Dei
47.1
Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur.
47.2
Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant.
47.3
Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes;
47.4
quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.