Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
57.0
LVII: De artificibus Monasterii
57.1
Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas.
57.2
Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio,
57.3
hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat.
57.4
Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant.
57.5
Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt,
57.6
hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur.
57.7
In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum,
57.8
sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest,
57.9
ut in omnibus glorificetur Deus.