Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 59 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
59.0
LIX: De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur
59.1
Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus
59.2
et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant.
59.3
De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi;
59.4
vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua,
59.5
faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu.
59.6
Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit– quod absit– quod experimento didicimus.
59.7
Similiter autem et pauperiores faciant.
59.8
Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note