Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
60.0
LX: De Sacerdotibus qui voluerint in Monasterio habitare
60.1
Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur.
60.2
Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum,
60.3
nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti?
60.4
Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas;
60.5
sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det.
60.6
Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio,
60.7
illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.
60.8
Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur;
60.9
et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.