Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 61 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
61.0
LXI: De Monachis peregrinis, qualiter suscipiantur
61.1
Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio
61.2
et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium,
61.3
sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit.
61.4
Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.
61.5
Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci.
61.6
Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii,
61.7
verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur.
61.8
Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus,
61.9
verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur,
61.10
et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur.
61.11
Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco.
61.12
Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam.
61.13
Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias,
61.14
quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

Intertext edge

Open linked passage

Note