Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
66.0
LXVI: De Ostiario Monasterii
66.1
Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari.
66.2
Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant.
66.3
Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat aut Benedic,
66.4
et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis.
66.5
Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat.
66.6
Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur,
66.7
ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus eorum.
66.8
Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset.