Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
71.0
LXXI: Ut obedientes sint sibi invicem Fratres
71.1
Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres,
71.2
scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum.
71.3
Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi,
71.4
de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant.
71.5
Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
71.6
Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo,
71.7
vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice,
71.8
mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio.
71.9
Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.