Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 73 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
73.0
LXXIII: De eo quod non omnis observatio iustitiae in hac sit Regula constituta
73.1
Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere.
73.2
Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis.
73.3
Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi testamenti non est rectissima norma vitae humanae?
73.4
Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad creatorem nostrum?
73.5
Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et Regula sancti patris nostri Basilii,
73.6
quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta virtutum?
73.7
Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis est.
73.8
Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice,
73.9
et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note