Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 9 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
9.0
IX: Quot Psalmi dicendi sunt nocturnis horis
9.1
Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam.
9.2
Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria.
9.3
Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum.
9.4
Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas.
9.5
Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur:
9.6
duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat gloriam.
9.7
Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant, ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis.
9.8
Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt.
9.9
Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi.
9.10
Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison.
9.11
Et sic finiantur vigiliae nocturnae.

Intertext edge

Open linked passage

Note