De cantu
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11193 Decan
2.1
PRAEFATIO SEU TRACTATUS DE CANTU SEU CORRECTIONE ANTIPHONARII.
2.1
Cantum quem Cisterciensis Ordinis ecclesiae cantare consueverant, licet gravis et multiplex obfuscet absurditas, diu tamen canentium commendavit auctoritas. Sed quia penitus indignum videbatur, qui regulariter vivere proposuerant, hos irregulariter laudes Deo decantare; ex eorum assensu cantum ita correctum invenies, quatenus eliminata falsitatum spurcitia, expulsisque illicitis ineptorum licentiis, integra regularum veritate fulciatur, aliorumque cantibus, quibus erat deterior, ad notandum et cantandum commodior habeatur. Dignum siquidem est, ut qui tenent Regulae veritatem, praetermissis aliorum 695 dispensationibus, habeant etiam rectam canendi scientiam, repudiatis eorum licentiis, qui similitudinem magis, quam naturam in cantibus attendentes, cohaerentia disjungunt, et conjungunt opposita; sicque omnia confundentes, cantum prout libet, non prout licet, incipiunt et terminant, deponunt et elevant, componunt et ordinant. Unde nemo miretur aut indignetur, si cantum aliter quam huc usque audierit, in plerisque mutatum invenerit. Ibi enim aut irregularis est progressio, aut progressioni sive dispositioni reclamat oppositio[ al. compositio], aut oppositionem dissolvit oppositio. Haec omnia cum vitia sint regularum, perfectionem magis exterminantia, quam determinantia, omnino procul sunt ab illis qui vitia magis abscindere, quam dispensare noverunt. Denique cum musica recta sit canendi scientia, omnes hujusmodi cantus a musica excluduntur, qui nimirum non recte, sed irregulariter et inordinate canuntur. De mutatione namque litterae facilis est, nisi fallimur, excusatio. Eam nimirum in plerisque adeo parcam et restrictam reperimus, ut in eadem historia idem versus ter repeteretur aut quater, ac si in toto Veteri ac Novo Testamento reperiri non posset quidpiam, quod adeo commode posset apponi. In multis etiam historiis Postcommuniones ab iis, qui simplicitatem cantus ignorant Antiphonarii, pro Responsoriis appositas invenimus: quibus versus subjuncti ita misere cohaerentes, ut notari non posset, secundum quod eos pronuntiari necessarium erat.
2.2
Dedimus ergo operam, ut in nulla historia idem versus plusquam semel reperiatur, imo, nisi fallimur, vix tres versus reperies, qui in toto Antiphonario vel bis contineantur. Postcommuniones autem quasdam removimus, usitata et authentica pro eis responsoria apponentes: quorumdam vero litteram ut sanctam et evangelicam retinentes, honestate et pulchritudine cantus supercoloravimus, sobriam tamen atque pudentem musicam ubique servantes. In multis denique locis litteram veteris Antiphonarii tantae remissionis atque dissolutionis esse comperimus, ut multis falsitatibus sive apocryphorum naeniis respersa, non solum taedium, sed et odium sui legentibus inferret; ita ut novitii qui sub ecclesiastica disciplina eruditi fuerant, ipsum Antiphonarium tum pro littera, tum pro nota fastidientes et ignorantes, in divinis laudibus tardiores redderentur et somnolentiores. Praemonitos autem esse volumus eos maxime qui libros notaturi sunt, ne notulas vel conjunctas disjungant, vel conjungant disjunctas; quia per hujusmodi variationem gravis cantuum oriri potest dissimilitudo: insuper et singulos cantus in propriis studeant terminare finalibus, per quarum inconsultam transmutationem tanta in cantibus orta est confusio, ut plures eorum alterius sint maneriae, et alterius deputentur.
2.3
Quatuor enim sunt diversitates sive maneriae cantuum, quibus omnis ipsorum multiplicitas includitur. Hae apud Graecos vocantur, protus, deuterus, tritus, tetradus. Hae inter se oppositae sunt, et certis ab invicem differunt proprietatibus. Prima enim maneria est, quae ab voce qua terminatur ascendit per tonum post semitonium, et descendit per tonum. Haec duas tantum habet finales D et A, quarum utraque habet supra se prius tonum, post semitonium, et sub se tonum. Secunda maneria est, quae a voce qua terminatur, ascendit per semitonium et tonum, et per tonum descendit. Haec iterum habet duas finales E et B quadratum, apud quas nimirum illum ascensum et descensum naturaliter invenies. Tertia maneria est quae ascendit per duos tonos, et descendit per semitonium: quae nihilominus habet duas finales F et C, utpote talium proprietatum susceptivas. Quarta ascendit per duos tonos, et descendit per tonum: et haec unam tantum habet finalem G. Prima maneria duos continet modos, qui toni vulgariter dicuntur, videlicet primum et secundum: secunda duos, tertium et quartum: tertia duos, quintum et sextum: quarta duos, septimum 696 et octavum. Bini vero et bini toni, qui sub singulis continentur maneriis, non distinguuntur a se diversitate finalium, quas prorsus easdem habent; sed progressione et compositione: quarum altera quantitatem, altera qualitatem determinat. Qui ergo libros notaturus es, tuae diligenter imprime memoriae, quod omnes cantus primae maneriae, qui facti sunt, vel qui regulariter fieri possunt, in D tantum et in A terminari habent; et quicunque cantus potest ponere in aliqua illarum, primae profecto est maneriae, id est primi vel secundi toni. Utrumque, inquies, falsum: quia nec omnes cantus primae maneriae in illa tantum possunt terminari, cum et finem in G ponant per B rotundum; nec omnes qui in illa terminantur primae sunt maneriae: quia« Benedicta tu in,» et« Petre, amas me,» et multae consimiles Antiphonae, in A tantum habent terminari; et tamen sunt secundae maneriae quarto tono deputatae. Haec quidem opinio jam multos fefellit, quam adduxit in medium B. rotundi adjectio, per quam multis erroribus Musicam maculavit ineptorum praesumptio. Sane non secundum aliquid accidentaliter adjectum, sed secundum primam et propriam litterarum institutionem distincta est finalium proprietas, apud quas nimirum principale et maximum de cantu versatur judicium. In naturali autem computo litterarum septem invenies, quae graves nominantur. Hae ut cantus liberius discurreret duplicatae; quaedam vero ex ipsis triplicatae sunt: in duplicatione acutas, in triplicatione superacutas reperies. Consideratis litterarum singularum habitudinibus, quas habent ad proximas sibi litteras altrinsecus positas, nullam profecto reperies praeter D et A, quae ascendat per tonum et semitonium, et descendat per tonum. Unde et hae tantum finales sunt primae maneriae, cujus est proprium sic ascendere et descendere. G ergo excluditur, quod in naturali ordine litterarum et ubi prius ponitur, et unde repetitur, nequaquam per tonum et semitonium, sed per duos tonos directe ascendit.
2.4
In hoc litterarum ordine non computatur B rotundum. Patet enim omnibus, quod non sit aliqua de gravibus; cum etiam inter eas nusquam ponatur: sed nec aliqua de acutis, cum nulli gravium per duplarem conjungatur proportionem. Est autem inventum, non ad proprietatem finalium determinandam, sed ad servandam in plerisque cantibus euphoniam, quam apud eos minueret vel auferret tritonus, qui apud B quadratum terminatur. Unde in qualibet maneria, ubi molliorem expedit fieri sonum, loco B quadrati B rotundum quandoque ponitur, furtim tamen ac raptim, ne propter ipsum generetur in cantu similitudo alterius modi; quod nimirum nullam lineam, nullumve spatium per determinationem alicujus litterae in libris obtinet, nisi ipsum apponatur. Et si semel B quadratum supervenerit, de libro deleatur omnis ejus memoria, donec urgente supradicta necessitate iterum apponatur. Si ergo in G per ipsum aliquem cantum terminares primae maneriae, contra inventionem ejus omnino ageres, et institutioni obviares finalium: quia nullus cantus extra finalem suae maneriae terminari debet. Quod si dixeris, G finalem esse primae per B rotundum: respondeo, hoc esse non posse. Ad hoc enim ut finalis esset primae maneriae, necessarium esset ut secundum naturalem litterarum dispositionem ascenderet per tonum et semitonium, quod nec B rotundum, nec aliud quidpiam ei potest conferre. Licet igitur concedi possit, cantus primae maneriae quoquomodo posse notari vel cantari in G per B rotundum, nullatenus tamen concedendum est, vel sic, vel aliter G esse finalem illius, impediente quam diximus necessitate. Proinde quae utilitas, quaeve industria est, ut in aliena finali cantum aliquem accidentaliter notes, quem in naturali ac propria notare potes, eo securius quo irreprehensibilius, eo laudabilius quo diligentius, eo gratius quo verius? Propter hoc ne vitiosus aut superfluus inveniaris, ubi necesse est B rotundum studeas apponere, quod nimirum necessitas adinvenit. Nullus enim cantus qui sine ipso notari potest, per ipsum notari debet. Qui sunt qui 697 sine ipso notari non possunt? Qui apud eamdem litteram, modo tonum, modo semitonium habent. Quia tamen superacutas et vicinas ipsis litteras minus notas habent imperfecti cantores; infirmitati eorum condescendens consuetudo quosdam cantus per B rotundum notat inferius, qui apud praedictas litteras sine ipso commodius possent notari. Nos vero volentes, ut sicut inferiores, ita et superiores in usu habeantur et in notitia( aliter enim frustra haberentur), quoscumque cantus natura confert inferioribus, eos in ipsis terminatos reperies. Terminantur vero in superioribus qui eas naturaliter habent finales. Similiter sciendum est de hac antiphona« Benedicta tu,» et consimilibus, quae in A tantum terminari possunt, quod secundum hujusmodi dispositionem procul dubio primae sunt maneriae, et non quarto, sed secundo tono applicandae sunt. Ecce enim haec antiphona« Benedicta tu,» in quodam loco supra finalem tonum, postea semitonium naturaliter habet per B quadratum; alibi prius semitonium, deinde tonum per B rotundum. Quae, obsecro, perspicacitas est ad judicandum de cantu illo cujus sit maneriae, accidens praeferri naturae: et cum sit primae secundum naturalem, judicari secundae secundum accidentalem dispositionem? Ut autem magis mireris et abhorreas hujusmodi ineptiam, inspice hanc antiphonam,« Petre, amas me,» et multas alias hujusmodi: eas profecto invenies naturaliter habere supra finalem tonum et semitonium per B molle, et nusquam semitonium et tonum per B rotundum. Cur ergo judicantur esse secundae? Similiter hanc antiphonam,« Nos qui vivimus,» secundum quod fere ubique cantatur, cum principaliter ac proprie terminari habeat in D, et sit secundi toni, notant eam iniqui praevaricatores in G per B rotundum, et sacramento asserunt eam esse octavi toni, licet apud eosdem G per B rotundum potius primae quam quartae maneriae cantus terminet. Quis, obsecro, musicus patienter ferat, ut cantus qui propriam et naturalem habet finalem D, octavo tono attribuatur: qui vero propriam et naturalem habet finalem A, sub quarto tono contineatur?
2.5
Horum ergo cantuum in A terminantium, in quibus naturam suffocat similitudo, necessaria correctio est: quia dissoluti per appositionem, quae partes compositionis contaminat, alterum in principio, alterum in fine tonum redolent. In vetustissimis magnorum monasteriorum bibliothecis elegantissimum quoddam artis musicae breviarium reperitur, quod sic incipit,« Quoniam pauci sunt:» quod quidem in parte legi, sed nomen auctoris me legisse non recolo. In eo, si bene memini, hujusmodi cantus nothi, id est degeneres, et non legitimi appellati sunt; eo quod, ut ibi legitur, a septimo tono incipiant, et eumdem in medio servantes, circa finem degenerent, aliis in primo, aliis in quarto tono desinentibus: in primo, sicut« Ex quo facta est;» in quarto, sicut« Benedicta tu.» Fine proinde competenter mutato, omnes hujusmodi cantus ad septimum tonum redactos reperies. Horum cantuum duae sunt diversitates. Quidam enim eorum ab ea littera in qua incipiunt, hilari motu ascendunt ad quintam et pausant in ea, sub qua nisi prius esset tonus, deinde semitonium, postea tres toni, quae dispositio potest reperiri tantum sub ea littera quae quinta est a finali septimi toni, non possent ibi notari reliquae partes eorum cantuum, ut potes videre in« Benedicta tu,» et similibus cantibus, qui tam in capite, quam in toto corpore tali utentes dispositione, transmutato circa finem per B rotundum semitonio, naturam secundi toni, et similitudinem quarti ordinate recipiunt. Propter hoc circa finem mutatione indigentes, in ea parte correcti sunt. Quidam vero sunt, qui ab ea littera in qua incipiunt, tono statim deponuntur, et redeuntes ad quartam pausant in ea, quod magis videtur plagalium esse, sicut,« Dominus regit me,» et,« Post partum.» Hos ergo non solum in fine, sed etiam in principio mutatos invenies, ut septimo tono ubique arrideant. Iterum praemonendus 698 es de finalibus tertiae et quartae maneriae, apud quas similiter magna invenitur confusio. Sunt enim quidam miserrimi cantus, nullius maneriae habentes proprietatem, qui aeque terminari possunt in C et in G, quae diversarum sunt finales maneriarum. Quidam super hanc rem diligentius intuentes dicunt, et bene dicunt, omnes illos cantus esse irregulares, quos nullius maneriae certitudo distinguit: et judicant omnium horum cantuum ita debere vel extendi progressionem, vel compositionem variari, ut in finalibus diversarum maneriarum terminari nullatenus possint. His proinde miserrimis cantibus suam incertitudinem leviter et breviter ablatam invenies, ut jam non sis dubius, quibus singulos finalibus applicare debeas. Omnes igitur cantus primae maneriae, id est primi vel secundi toni, termines, ut diximus, in D vel A. Omnes secundae maneriae, id est tertii et quarti toni, in E vel in B quadratum: quod licet tam authentorum quam plagalium naturaliter susceptivum sit; nullum tamen authentum in antiphonario reperies, quem in ipso terminare valeas. Si enim est Responsorium, versus illius authenti non potest ei competere, qui sub sexta littera in qua incipit semitonium habet: si vero est antiphona« Saeculorum,» ejus dem authenti non potest recipere propter eamdem causam.
2.6
Nullum siquidem cantum, qui per diapente et semitonium ascendat ad sextam, terminare potes in B quadrato, quod supra se diapente non habet. Propter hoc non satis commode invenerunt in tertio tono versum, neuma, et« saeculorum.» Utrumque tamen forsitan consideraverunt, et sterilitatem B quadrati et habilitatem: sterilitatem, componentes versum.« neuma,» et« saeculorum,» cantibus in E erminantibus tantum competentia; habilitatem, sexta pro quinta utentes: ut si quando sterilitati illius finalis fecunditas succederet, parata esset littera, quae authenticam ejus elevationem reciperet. Apud nos tamen authentum in B quadrato terminari reperies, scilicet« Euntibus[ al. add. et te Deum Patrem]»: quod alibi terminari non potest. Hoc communem versum nec habet, nec habere potest, sed habet suum proprium. Porro omnes cantus tertiae maneriae, id est quinti et sexti toni, termines in F, vel in C, F, majori parti authentorum; C vero omnibus fere plagalibus attribuens: omnes vero cantus quartae maneriae, id est septimi et octavi toni, in G tantum terminare debes. Harum septem litterarum, non unam magis, et aliam minus, sed omnes aequaliter principales ac proprias finales esse noveris; habentes nimirum tam authentorum elevationem, quam depositionem plagalium. Incipiunt autem a D gravi, et in C acuto desinunt: supra enim vel infra nullam invenies, cui non desit elevationis vel depositionis perfectio. Ut autem unaquaeque earum progressionis praecelleret plenitudine, fecerunt Musici dispositionem litterarum a Γ graeco usque in ee superacutum: non quia maluissent abundare quam deficere; sed quia nec superabundare, nec deficere voluerunt, facientes dispositionem, quae neque sine incommoditate contractior, nec sine superfluitate posset esse prolixior. Utquid enim aliquid superadderes, cum supradictae plenitudini haec dispositio sufficiat: cui e regione si aliquid subtraheres, aliquam profecto finalium ejusdem plenitudinis decore spoliares?
2.7
Praeterea sunt multi cantus, in quibus duplari elevationi hemioliam vel epitritum depositionem quam habere solebant, subtractam invenies. Sicut« Cornelius, Sancte Paule,» et alii plures. Omnes enim hujusmodi cantus duplices sunt et irregulares: duplices, quia partim sunt authenti, partim plagales. Quod vero contra regulam sic ascendant et descendant, testantur etiam ipsi doctores erroris; sed per licentiam dicunt hoc fieri, regulas confundentes ut vitia retineant, non vitia resecantes ut regulas custodiant. Quae est ita licentia, quae regionem perambulans dissimilitudinis, confusionem adducens incertitudinis, praesumptionis mater et refugium erroris, veritatem deprimit et perturbat 699 judicium? quae est, inquam, haec illicita licentia, quae conjungens opposita, metasque naturales transgrediens, sicut inconcinnitatem juncturae, ita et injuriam irrogat naturae? Luce siquidem clarius est cantum illum male et inordinate compositum, qui vel ita deprimitur, quatenus, prout decet audiri nequeat; vel ita elevatur, ut cantari non valeat. Sic enim debet fieri, ut in inferioribus auditorem habeat, et in superioribus prolatorem. Hujus mediocritatis tenorem quidam in octo, quidam in novem vocibus esse voluerunt, non clamosarum, sed vocum mediocrium possibilitatem considerantes. Verumtamen secundum illos, quorum exquisitior videtur esse sententia, usque ad decem voces potest cantus progredi, propter auctoritatem Psalterii quod decachordum est; et ut aequalis sint dignitatis singulae voces diapason, quae octo sunt: quatenus ultimae, sicut et mediae, geminam habeant habitudinem, scilicet elevari et deponi, collocatis altrinsecus duabus vocibus, altera superius, altera inferius; quia tantum hoc per octo voces habent cantus discurrere, et non per plures: propter quod regulari cantuum progressioni diapason sufficit. Licet enim in progressione cantuum duabus vocibus hinc inde, ut dictum est, positis, decem voces inveniantur, non tamen per decem voces, sed tantum per octo medias cantus discurrere, et usque ad voces altrinsecus positas pervenire habet, sed per eas ire vel redire non habet. Et quod majus est, secundum dispositionem tonorum et semitoniorum; quam habent musici, qui primae et quartae et septimae litterae altrinsecus tonum attribuunt, secundae et quintae inferius tonum et supra semitonium, tertiae vero et sextae e converso, videlicet supra tonum et inferius semitonium, non praetermittentes quandoque B. rotundum pro asperitate tritoni: secundum hanc, inquam, dispositionem nullus cantus fieri potest in decem vocibus vel citra qui notari non possit; sed undecim vocum cantus fieri potest, qui notari non potest. Fac enim cantum qui sit authentus tertiae maneriae, et da dispositioni ejus in uno loco tonum, in alio semitonium; et eleva cantum illum decem vocibus, ut sint undecim, addita illa quae est in depositione; scito profecto cantum illum non posse notari, quia sub C acuto terminari non potest: cum in depositione, sub finali, modo tonum, modo semitonium habeat, sed nec ibi, cum cantus excedat ee superacutum.
2.8
Est igitur triplex ratio, quare cantibus decem voces attribuantur: Psalterii auctoritas, dignitatis aequalitas, et notandi necessitas. Secundum hujusmodi sufficientiam decem vocum consideraverunt musici progressionis plenitudinem, propter quam singulis assignandam finalibus praedictam dispositionem protraxerunt al Γ graeco usque in ee: alioquin insufficiens esset formula, nec daret singulis plenarium ascensum. Has decem voces in sua progressione aliter ordinant plagales. Authentos vocamus, qui majoris sunt auctoritatis, primum, tertium, quintum, et septimum, qui gravari nolunt aut deprimi, sed leves in saltibus, agiles in motibus, quintam et eas quae supra sunt litteras frequentant. Hi sub finali quae una est de decem vocibus, unam subponunt, octo supraponunt. Plagales sunt qui minoris sunt dignitatis, secundus videlicet, quartus, sextus, et octavus, qui raro tangunt vel transeunt quintam, sed sub ipsa volunt morose gravari. Hi finales suas quasi in medio collocantes, quatuor ipsis voces subponunt, et quinque supra ponunt, pulchra videlicet rationis probabilitate, ut quot vocibus in elevatione superantur, tot superent authentos in depositione. Nullus itaque plagalis ultra sextam elevari, et nullus authentus plus quam una voce debet deponi. Plane igitur insaniunt, qui plagalem elevare per diapason, et authentum per diapente vel diatessaron deponere praesumunt. Utquid enim fiunt vel habentur hujusmodi cantus, graves quidem ad notandum, graviores ad cantandum, lineas variantes, arterias 700 cruciantes, caverciatam,[ al. cauteriatam] habentes progressionem, nunc ascendentes usque ad caelos, nunc descendentes usque ad abyssos? Ne etenim ejusmodi cantus fierent, testante Widone, consilium fuit ut unusquisque quatuor modorum, videlicet protus, deuterus, tritus, tetradus, partiretur in duos, id est authentum et plagalem, distributisque regulis, acuta acutis, et gravia convenirent gravibus. Cum enim hujusmodi cantus secundum unam partem sui sint graves et plani, secundum alteram acuti et alti; versus et psalmi uno eodemque modo prolati diversis competenter aptari non possunt. Quod enim subjungitur, si est grave, cum acutis non convenit: si acutum, a gravibus discordat. Prohibet etiam idem Wido, ne hujusmodi abusio elevationis et depositionis fiat in Antiphonis et Responsoriis, quorum cantibus, psalmis et versibus coaptandi sunt. Cum enim cantus sit communis et duplex, versus autem et« saeculorum,» vel tantum authentice, vel tantum plagaliter canantur, ad illius modi cantum competenter non possunt aptari, cum plures sint in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut vix possit adverti, cui magis, id est authento vel plagali, conferantur.
2.9
Prohibentibus itaque metis naturae necessariis, plus quam quatuor manerias inveniri impossibile est, quae et ipsae secundum depositionem plagalium et authentorum elevationem octo modis exprimuntur, quorum bini et bini, authentus videlicet et plagalis ejus, conveniunt omnino in maneria, sed differunt, hinc in depositone et elevatione progressionis, inde in hilaritate et gravitate compositionis: elevationem siquidem et hilaritatem usurpantibus authentis, depositionem vero et gravitatem plagalibus retimeutibus.
2.10.1
Ad hos inter se distinguendos,« Neumata» inventa sunt singulis subjicienda antiphonis, quae apud quosdam« Stivae» vocantur, et apud Graecos signantur per haec verba,« Hoa nocane» et« nocais» et his similia, quae quidem nihil significant, sed ad hoc tantum a Graecis sunt reperta, ut per eorum diversos ac dissimiles sonorum admiranda varietas aure simul et mente posset comprehendi. Haec ita maneriam suorum modorum et compositionem debent exprimere, ut postquam tuae diligentius memoriae fuerint impressa, frequentatis aliquandiu cantuum diversitatibus, quibus arrideant cantibus auditu etiam facile cognoscas. Unumquodque ergo eorum suo modo singulare debet esse sufficiens: in hoc sufficiens, ut cuilibet finali sui modi convenire possit, in hoc singulare ut cantui alterius modi convenire non possit. Non enim ad discernendos modos a se invicem neumata competenter essent inventa, nisi unumquodque suo modo sufficeret, et eum evidenter ab aliis discerneret. Debet ergo maneriam et formam, tam communem, quam propriam, sui modi exprimere: maneriam videlicet per dispositionem; formam vero per compositionem, praetermissis interim neumatibus plagalium, quae competenter inventa esse videntur, utpote sufficientia suis modis atque singularia. De neumatibus authentorum sciendum est, omnia mala esse inventa, vel post inventionem corrupta, praeter neuma primi toni. Unde siquidem neuma quinti toni et incompetenter inventum reperies, quia suo modo nec sufficiens, nec singulare est. Cum enim ascendat per duos tonos, et semitonium, licet naturaliter C finalem habeat, in F tamen nisi accidentaliter terminari non potest. Unde non est sufficiens: quia naturaliter utrique finali debet convenire, non per B rotundum quod a distinguendis tonorum proprietatibus omnino excluditur. Valde enim absurdum est, ut in eisdem litteris, in quibus cantus totus comprehenditur, suum neuma quod ipsius naturam debet ostendere, recipere non possit, quod tibi contingit in hoc modo in cantibus ascendentibus per tritonum. Iterum singulare non est, quia naturaliter et proprie terminari habet in G, quae est finalis quartae maneriae. Considera namque neuma septimi toni, et hoc illi conferas: ejusdem utrumque dispositionis prorsus 701 invenies et ejusdem fere compositionis, ita ut hoc septimo tono et illud quinto, eadem possis aptare diligentia, qua et hoc quinto, et illud septimo. Unde et hoc neuma septimi toni irrationabiliter est inventum, cum competere possit finali tertiae maneriae. Est aliud valde indecens in utroque neumate: habet enim utrumque in suo principio plagalem elevationem, ascendens per tonum et semitonium, et moram faciens in quarta, sicut prorsus invenies in neumate octavi toni, qui plagalis est. Ergo vel communem authentorum, vel propriam alicujus authenti compositionem neutrum exprimit, nec minus competenter assignari potest octavo tono, qui plagalis est. Propter hoc utrumque mutatum invenies; ita plane ut suo modo unumquodque sufficiens sit, et singulare, nec superflua utatur circuitione. Neuma similiter tertii toni insufficiens est, quia authentis qui terminari possunt in B quadratum, convenire non potest; et ideo sub sexta semitonium ablatum invenies. Has neumatum exquisitas proprietates esse scias admodum necessarias ad distinguendos quosdam authentos a suis plagalibus. Haec enim antiphona,« Lex per Moysen data est[ al. sede a dextris meis],» quae semel quintam tangit, et se totam sub ea colligit, omnino plagalis esset, nisi propriam sui authenti compositionem haberet, quam in neumate ipsius invenies; videlicet, a finali per tonum[ al. totum] B descendere, et inde surgere per diatessaron, constans ex duobus tonis et semitonio; postea per duos tonos ascendere ad quintam; et inde per quasdam interpositiones redire ad finalem. Curre per quaslibet antiphonas primi, hanc fere in omnibus compositionem invenies. Idem reperire potes in neumatibus aliorum authentorum. Caveant autem quicunque de cantuum distinctione perfectam volunt habere notitiam, ne propter aliquod brevitatis desiderium haec neumata quasi superflua praetermittant. Adeptae siquidem brevitatis non tantum valeret compendium, quantum amissae commoditatis noceret dispendium.
2.10.2
702 11. His et aliis rationum probabilitatibus contra usum omnium Ecclesiarum Antiphonarium hoc corrigere coacti sumus: magis nimirum naturam, quam usum aemulantes. Nec hoc unique suggessit praesumptio, sed injunxit obedientia. Si ergo opus singulare et ab omnibus Antiphonariis diversum fecisse reprehendimur, id nobis restat solatii, quod nostrum ab aliis ratio fecit diversum: alia vero inter se diversa fecit casus, non ratio, vel aliud quidpiam, quod in causa casui non praeponderat. Licet enim in vitiis omnia fere conveniant, in quibus tamen rationabiliter convenire possent, adeo disconveniunt, ut idem Antiphonarium nec duae canant provinciae. Mirum proinde videri potest, quare majoris fuerint auctoritatis atque communioris notitiae falsa quam vera, vitiosa quam sana. Ut enim de comprovincialibus loquar Ecclesiis, sume Remense Antiphonarium, et confer illud Belvacensi, vel Ambianensi seu Suessionensi Antiphonario, quod quasi ad januam habes; si identitatem inveneris, age Deo gratias. Nolumus autem latere posteros, quod hortatu dominorum et Patrum nostrorum multa retinuimus de veteri Antiphonario, quae quidem tolerabilia, sed multo melius possent haberi. Duo tamen incorrecta reliquimus, digna penitus correctione, videlicet, metrum quarti toni, metrumque septimi: quae licet in graduali correximus, propter usum tamen psalmorum in Antiphonario non potuimus corrigere, reclamantibus eisdem Patribus nostris, quorum assensu et benedictione caetera pro viribus exsecuti sumus. Praedicta metra quare vitiosa sint ratio in promptu est. Cantus enim psalmorum quarti toni, impediente solo metro, nullis Antiphonis potest aptari quae terminentur B quadrato; metrum vero septimi toni in ea littera pausat in qua tonus ille nullum principium sumit, quod nulli tono licet. In illis enim litteris debet pausare quilibet tonus, in quibus habet frequentius incipere.