De consideratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 21366 Decon3
2.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Pontifici, tam variis occupationibus presso, condolet.
2.1.1
Unde ergo jam incipiam? Libet ab occupationibus tuis, quia in his maxime condoleo tibi. Condoleo dixerim, si tamen doles et tu: alioquin doleo magis dixisse debueram; quia non est condolere, ubi nemo qui doleat. Itaque si doles, condoleo: si non, doleo tamen, et maxime, sciens longius a salute absistere membrum quod obstupuit; et aegrum sese non sentientem periculosius laborare. Absit autem ut de te id suspicer. Novi quibus deliciis dulcis quietis tuae non longe antehac fruebare. Non potes his dissuevisse tam cito, ita subito non dolore nuper subtractas. Plaga recens dolore non caret. Neque enim jam occalluit vulnus, nec in tam brevi versum in insensibile est. Quanquam si non dissimules, non deest tibi jugis materia justi doloris a quotidianis[ al. add. damnis et] jacturis. Invitus, ni fallor, avelleris a tuae Rachelis amplexibus; et quoties id pati contigerit, toties dolor tuus renovetur necesse est. At quando non contingit? Quoties vis, et incassum? quoties moves, nec promoves? quoties conaris, et non datur ultra; eniteris, et non paris; tentas, et abriperis; et ubi incipis, ibi deficis; et dum adhuc ordiris, succidunt te? Venerunt filii usque ad partum, ait propheta; et vires non habet parturiens. Nosti hoc? nemo te melius. Attritae frontis es, et instar vitulae Ephraim doctus diligero trituram( Oseae X, 11), si pace tua[ al. quod pace tua loquar], sic se habent res tuae. Absit: haec est pars illius, qui datus est in reprobum sensum. Ab his sane cupio tibi pacem, non cum his. Nihil plus metuo tibi pace ista. Miraris si unquam possit accidere? Etiam, dico tibi, si res, ut assolet, per consuetudinem in incuriam venerit.
2.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II. Vis consuetudinis ad inducendos pravos mores, et duritiam cordis.
2.2.1
Noli nimis credere affectui tuo qui nunc est. Nil tam fixum animo, quod neglectu et tempore non obsolescat. Vulneri vetusto et neglecto callus obducitur, et eo insanabile, quo insensibile fit. Denique dolor continuus, et acerbus, diuturnus esse non patitur. Nam si non aliunde extunditur, necesse est cedat vel sibi. Enimvero cito aut de remedio consolationem recipiet, aut de assiduitate stuporem. Quid non invertat consuetudo? quid non assiduitate duretur? quid non usui cedat? quantis quod prae amaritudine 409 prius exhorrebant, usu ipso male in dulce conversum est? Audi justum quid lamentetur super hujuscemodi: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Primum tibi importabile videbitur aliquid: processu temporis, si assuescas, judicabis non adeo grave; paulo post et leve senties, paulo post nec senties; paulo post etiam delectabit. Ita paulatim in cordis duritiam itur, et ex illa in aversionem. Sic gravis et continuus dolor citum, ut dixi, habiturus est exitum, aut sanitatem profecto, aut insensibilitatem.
2.2.2
Hinc prorsus, hinc tibi timui semper, et timeo, ne dilato remedio, dolorem non sustinens, periculo te irrevocabiliter desperatus immergas. Vereor, inquam, ne in mediis occupationibus, quoniam multae sunt, dum diffidis finem, frontem dures, et ita sensim te ipsum quodammodo sensu prives justi utilisque doloris. Multo prudentius te illis subtrahas vel ad tempus, quam potiare trahi ab ipsis, et duci certe paulatim quo tu non vis. Quaeris quo? Ad cor durum. Nec pergas quaerere, quid illud sit: si non expavisti, tuum hoc est. Solum est cor durum, quod semetipsum non exhorret, quia nec sentit. Quid me interrogas? Interroga Pharaonem. Nemo duri cordis salutem unquam adeptus est, nisi quem forte miserans Deus, abstulit ab eo, juxta prophetam, cor lapideum, et dedit cor carneum. Quid ergo cor durum? Ipsum est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus: minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad judicia saevum[ al. surdum], inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium in[ al. ad] divina, praeteritorum obliviscens, praesentia negligens, futura non providens. Ipsum est cui praeteritorum, praeter solas injurias, nihil omnino non praeterit; praesentium nihil non perit; futurorum nulla, nisi forte ad ulciscendum, prospectio seu praeparatio est. Et ut brevi cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reveretur. En quo trahere te habent hae occupationes maledictae: si tamen pergis, ut coepisti, ita dare te totum illis, nil tui tibi relinquens. Perdis tempus: si licet nunc alterum me tibi exhibere Jethro, tu quoque in his stulto labore consumeris, quae non sunt nisi afflictio spiritus, evisceratio mentis, evacuatio gratiae. Nam fructus horum quid, nisi aranearum telae?
2.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III. Indignum proceribus Ecclesiae continue causis litigantium audiendis et decidendis incumbere.
2.3.1
Quaeso te, quale est istud, de mane usque ad vesperam litigare, aut litigantes audire? Et utinam sufficeret diei malitia sua! non sunt liberae noctes. Vix relinquitur necessitati naturae, quod corpusculi pausationi sufficiat; et rursum ad jurgia surgitur. Dies diei eructat lites, et nox nocti indicat malitiam: usque adeo non est respirare in bonis, non est alternam capessere requiem, non vel rara interseri otia. Non ambigo te quoque ista deplorare: at frustra istud, si non et emendare studueris. Interim tamen sic semper facias hortor, nec te unquam ad ista duraveris quolibet usu vel assiduitate. Percussi eos, et non doluerunt, ait Deus[ al. propheta]. Nihil tibi, et illis. Justi potius tibi aptare curato et affectionem, et vocem, qui ait: Quae est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis[ al. aut quae fiducia] meus, ut patienter agam? Nec fortitudo lapidum[ al. laterum] fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Magna virtus patientiae: sed non hanc tibi ad ista optaverim. Interdum impatientem esse, probabilius. Tune approbes illorum patientiam, quibus Paulus dicebat: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes? Ni fallor, ironia erat, et non laus, sed suggillatio quorumdam mansuetudinis, qui quasi datis manibus pseudoapostolis, a quibus et seducti erant, 410 ad quaeque ipsorum peregrina et prava dogmata trahi se patientissime ferrent. Unde et subdens, Sustinetis enim, inquit, si quis vos in servitutem redigit. Non bona patientia, cum possis esse liber, servam te permittere fieri. Nolo dissimules servitutem, in quam certe in dies, dum nescis, redigeris. Hebetati cordis indicium est, propriam non sentire continuam vexationem. Vexatio dat intellectum auditui, ait quidam. Verum est; sed si nimia non fuerit. Nam si sit, non plane intellectum dat, sed contemptum. Denique impius cum in profundum malorum venerit, contemnit. Expergiscere ergo, et pessimae servitutis jugum jam jamque imminens, imo jam non modice premens, non tantum cave, sed horre. An ideo non servus, quia non uni servis, sed omnibus? Nulla turpior servitus graviorve, quam servitus Judaeorum, quam quocumque ierint post se trahunt, et ubique dominos offendunt suos. Tu quoque dic, quaeso ubi unquam sis liber, ubi tutus, ubi tuus? Ubique strepitus, ubique tumultus, ubique jugum tuae servitutis te premit.
2.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV. Quae servitus digna, quae indigna servo servorum Dei.
2.4.1
Nec mihi reponas[ al. apponas] nunc Apostoli vocem, qua ait: Cum essem liber ex omnibus, omnium servum me feci. Longe est istud a te. Numquid hac ille servitute hominibus inserviebat in acquisitione turpes quaestus? Numquid ad eum de toto orbe confluebant ambitiosi, avari, simoniaci, sacrilegi, concubinarii, incestuosi, et quaeque istiusmodi monstra hominum, ut ipsius apostolica auctoritate vel obtinerent honores ecclesiasticos, vel retinerent? Ergo servum se[ al. te] fecit homo, cui vivere Christus erat, et mori lucrum, ut plures lucrifaceret Christo, non ut lucra augeret avaritiae. Non est igitur quod de solertissima Pauli industria, et charitate tam libera quam liberali, servili conversationi[ al. conditioni] tuae patrocinium sumas. Quam tuo dignius apostolatu, quam salubrius tuae conscientiae, quam fructuosius Ecclesiae Dei audias potius ipsum alibi dicentem: Pretio empti estis, nolite effici servi hominum! Quid servilius indigniusque, praesertim summo Pontifici, quam, non dico omni die, sed pene omni hora, insudare talibus rebus, et pro talibus? Denique quando oramus? quando docemus populos? quando aedificamus Ecclesiam? quando meditamur in lege? Et quidem quotidie perstrepunt in palatio leges, sed Justiniani, non Domini. Justene etiam istud? Tu videris. Nam certe lex Domini immaculata, convertens animas. Hae autem non tam leges, quam lites sunt et cavillationes, subvertentes judicium. Tu ergo pastor et episcopus animarum, qua mente, obsecro, sustines coram te semper silere illam, garrire istas? Fallor, si non movet tibi scrupulum perversitas haec. Puto quod et interdum compellat clamare ad Dominum cum propheta: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. I ergo, et aude liberum profiteri sub tam gravi mole inconvenientiae hujus, et cui fas non sit cervicem subducere. Nam si potes et non vis, multo magis servus es hujus ipsius tam perversae voluntatis tuae. An non servus, cui dominatur iniquitas! Et maxime. Nisi tu forte indignius judices hominem tibi, quam vitium dominari. Quid interest, volens servias, an invitus! Nam etsi coacta servitus miserabilior, sed affectata miserior est. Et quid vis me facere, inquis! Ut tibi ab his occupationibus parcas. Impossibile fortasse respondebis, facilius cathedrae valedicere posse. Recte hoc, si rumpere, et non magis interrumpere ista hortarer. 411
2.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V. Non gerendam aliorum curam cum sui ipsius incuria et neglectu.
2.5.1
Audi ergo quid redarguam, quid suadeam. Si quod vivis et sapis, totum das actioni, considerationi nihil; laudo te? In hoc non laudo. Puto quod et nemo, qui a Salomone audierit: Qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Certe nec ipsi actioni expedit consideratione non praeveniri. Si item totus vis esse omnium, instar illius qui omnibus omnia factus est; laudo humilitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso? Et tu homo es. Ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes recipit. Alioquin quid tibi prodest, juxta verbum Domini, si universos lucreris, te unum perdens? Quam ob rem cum omnes te habeant, esto etiam tu ex habentibus unus. Quid solus fraudaris munere tui! Usquequo spiritus vadens, et non rediens! Usquequo non recipis te et ipse inter alios vice tua? Sapientibus et insipientibus debitor es; et soli negas te tibi? Stultus et sapiens, servus et liber, dives et pauper, vir et femina, senex et juvenis, clericus et laicus, justus et impius. omnes pariter participant te, omnes de fonte publico hibunt pectore tuo; et tu seorsum sitiens stabis? Si maledictus qui partem suam facit deteriorem, quid ille qui se penitus reddit expertem! Sane deriventur aquae tuae in plateas; homines et jumenta et pecora bibant ex eis, quin et camelis pueri Abrahae potum tribuas: sed inter caeteros bibe et tu de fonte putei tui. Alienus, inquit, non bibat ex eo. Nunquid tu alienus? Cui non alienus, si tibi es? Denique qui sibi nequam, cui bonus? Memento proinde, non dico semper, non dico saepe, sed vel interdum reddere te ipsum tibi. Utere tu quoque te inter multos, aut certe post multos. Quid indulgentius? Hoc enim dico secundum indulgentiam, non secundum judicium[ al. imperium]. Puto et ipso Apostolo indulgentiorem me in hac parte. Ergo plus quam oportet, inquis. Non inficior. Quid, si ita oportet? Nam tu, ut confido, nostra non eris meticulosa informatione contentus, sed abundabis magis. Sane sic decet, te scilicet abundantiorem, quam me audaciorem esse. Ego quoque mihi tutius judico apud majestatem timiditate, quam temeritate periclitari. Et fortassis non secus moneri sapientem oportuit, ut sit quod scriptum est: Da occasionem sapienti, et sapientior erit.
2.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI. Non tam episcopis, quam principibus judiciariam potestatem competere.
2.6.1
Audi tamen Apostolum, quid de hujusmodi sentiat. Sic non est inter vos sapiens, ait ille, qui judicet inter fratrem et fratrem? Et infert: Ad ignominiam vobis dico: contemptibiliores qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Itaque secundum Apostolum, indigne tibi usurpas tu apostolicus officium[ al. judicium[ vile, gradum contemptibilium. Unde et dicebat episcopus, episcopum instruens: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Ego autem parco tibi. Non enim fortia loquor sed possibilia. Putasne haec tempora sustinerent, si hominibus ligantibus pro terrena haereditate, et flagitantibus abs te judicium, voce Domini tui responderes: O homines, quis me constituit judicem super vos? In quale tu judicium mox venires? Quid dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans primatum suum, inhonorans summam et praecelsam sedem, derogans apostolicae dignitati? Et tamen non monstrabunt, puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam Apostolorum judex sederit hominum, aut divisor terminorum, aut distributor terrarum. Stetisse denique 412 lego Apostolos judicandos, sedisse judicantes non lego. Erit illud, non fuit. Itane imminutor est dignitatis servus, si non vult esse major domino suo: aut discipulus, si non vult esse major eo qui se misit: aut filius, si non transgreditur terminos, quos posuerunt patres sui? Quis me constituit judicem? ait ille Dominus et magister: et erit injuria servo discipuloque, nisi judicet universos? Mihi tamen non videtur bonus aestimator rerum, qui indignum putat Apostolis seu apostolicis viris non judicare de talibus, quibus datum est judicium in majora. Quidni contemnant judicare de terrenis possessiunculis hominum, qui in coelestibus et angelos judicabunt? Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas vestra: quoniam propter illa, et non propter has, accepistis claves regni coelorum, praevaricatores utique exclusuri, non possessores. Ut sciatis, ait, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, etc. Quaenam tibi major videtur et dignitas, et potestas, dimittendi peccata, an praedia dividendi? Sed non est comparatio. Habent haec infirma et terrena judices suos, reges et principes terrae. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis. Denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat Apostolus: Si enim in vobis judicabitur hic mundus indigni estis qui de minimis judicetis.
2.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. Pietati et rerum aeternarum considerationi in primis vacandum esse.
2.7.1
Sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente, aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis dignisque tali et talium intentione rebus. Itaque haec et innumera talia dicerem, si fortia dicerem, si recta, si sincera. Nunc autem quoniam dies mali sunt, sufficit interim admonitum esse, non totum te, nec semper dare actioni: sed considerationi aliquid tui et cordis, et temporis sequestrare. Hoc autem dico necessitatem intuens, non aequitatem: quanquam non sit praeter aequum, necessitati cedere. Nam si liceret quod deceret, absolute per omnia et in omnibus praeferendam, et vel solam, vel maxime colendam eam, quae ad omnia valet, id est pietatem, prorsus irrefragabilis ratio monstrat. Quid sit pietas quaeris? Vacare considerationi. Dicas forsitan in hoc dissentire me ab illo, qui pietatem definit cultum Dei. Non est ita. Si bene consideras, illius sensum meis expressi verbis, etsi tamen ex parte[ al. etsi licet ex parte]. Quid tam pertinens ad cultum Dei, quam quod ipse hortatur in Psalmo. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus? quod sane in partibus considerationis praecipuum est. Quid denique[ al. deinde] tam valens ad omnia, quam quae ipsius quoque actionis partes benigna quadam praesumptione suas facit, praeagendo quodammodo, et praeordinando quae agenda sunt? Necessario sane; ne forte quae et praevisa et praemeditata poterant esse proficuo, praecipitata magis periculo fiant: quod tibimet, si recordaris in ipsis actionibus causarum, et in magnis quibusque negotiis, magnarumve consiliis rerum frequenter accidisse non ambigo. Et primum quidem ipsum fontem suum, id est mentem, de qua oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat, postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum, aut correctione[ al. incorreptum... correptione] egens. Haec est quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit: quorum alterum fortitudinis; alterum prudentiae est. 413
2.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII. Ex pietate et contemplatione pulcherrimam quatuor primarum virtutum harmoniam et connexionem oriri.
2.8.1
Ibi etiam advertere tibi est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque alteram pendere ex altera; sicut hoc loco vides, fortitudinis matrem esse prudentiam: nec fortitudinem, sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia. Haec item est, quae inter voluptates et necessitates media, quasi quaedam arbitra sedens, utrimque certis limitibus disterminat fines, istis assignans et praebens quod sat est; illis quod nimis est demens; et sic ex alterutro tertiam formans virtutem, quam dicunt temperantiam. Nempe intemperantem ipsa consideratio censet, tam eum qui necessariis pertinaciter demit, quam qui indulget superfluis. Non est ergo temperantia in solis resecandis superfluis: est et in admittendis necessariis. Hujus sententiae Apostolus non fautor tantum, sed auctor esse videtur, qui curam carnis nostrae docet non perfici in desiderio. Dicens siquidem curam carnis non perfici, superflua cohibet: addens, in desiderio, necessaria non excludit. Unde mihi videtur non omnino absurde definire temperantiam, qui hanc nec praecidere necessitatem, nec excedere dicat, juxta illud philosophi,« Ne quid nimis.»
2.8.2
Jam de justitia, quae una ex quatuor est, nonne constat consideratione mentem praeveniri, ut se formet in ea? Se enim necesse est prius cogitet, ut ex se normam ducat justitiae, nec factura utique alteri, quod sibi fieri nolit; nec quod sibi velit fieri negatura. In his nempe duobus liquet integrum esse justitiae statum. Sed nec ipsa solitaria est. Intuere etenim nunc mecum etiam hujus pulchram connexionem et cohaerentiam cum temperantia, et item ambarum cum duabus superioribus, id est prudentia et fortitudine. Nam cum justitiae dicatur portio, quod sibi non vult fieri quis, alii non facere; porro perfectio, quod ait Dominus, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis: neutrum horum erit, nisi ipsa voluntas, de qua tota ducitur forma, sic ordinata fuerit, ut nec velit aliquid superflum, nec necessarium quid superstitiose nolit, quod quidem temperantiae est. Denique et ipsi justitiae, ut justa sit, temperantia modum imponit. Noli nimium esse justus, ait Sapiens, ostendens per hoc minime approbandam justitiam, quae temperantiae moderamine non frenetur. Quid quod et ipsa sapientia hoc temperantiae frenum non respuit; dicente Paulo secundum sapientiam a Deo sibi datam, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem? Sed et e converso, quod temperantiae necessaria justitia sit, ostendit Dominus, arguens in Evangelio illorum temperantiam, qui abstinebant ut viderentur hominibus jejunantes. Erat in cibo temperantia, sed non justitia in animo: quia non Deo placere, sed hominibus intendebant. Quomodo rursum vel ista, vel illa sine fortitudine? cum constet fortitudinis esse, et non mediocris, cohibere velle et nolle suum inter augustias, parum et nimis; ut sit contenta voluntas modo illo medio, nudo, puro, solo, constante sibi, aequali undique sui, utpote ex omni parte pariter circumciso, quem solum constat esse virtutis.
2.8.3
Dicito mihi, quaeso, si potes, cuinam potissimum trium harum virtutum meditullium hoc dandum censeas, quod ita cunctis conterminum est, ut videatur esse proprium singularum? An ipsum virtus est, et nihil aliud? Sed sic virtus non esset multiplex, sed essent omnes una. An potius, quia sine eo virtus non est, omnium quodammodo intima vis una est et medulla virtutum, in qua sic uniuntur, ut proinde[ al. perinde] una videantur omnes? praesertim quod non illud participando communicant, sed totum a singulis atque integrum possidetur. Verbi causa, quid tam justitiae, quam modus? Alioquin si quid extra modum relinquit, non plane cuique 414 tribuit quod suum est: quod tamen suum ipsius est facere. Quid tam rursum temperantiae, quae non aliunde profecto temperantia est, nisi quod nil immoderatum admittit? Sed, puto, fatebere etiam non minus esse fortitudinis, cum vel maxime ipsa sit, quae ab irruentibus vitiis, et quasi hinc inde suffocare conantibus, purum illud potenter eruit et vindicat in quoddam stabile fundamentum boni, sedemque virtutis. Ergo modum tenere justitia est, temperantia est, fortitudo est. Sed vide ne in hoc differant, ut justitiae quidem in affectu res sit; a fortitudine autem efficacia ejus; porro possessio atque usus apud temperantiam. Restat ut doceamus ab hac communione prudentiam non excludi. Nonne ipsa est, quae modum, diu animi neglectu posthabitum, et vitiorum invidia quasi in abditis reclusum, et coopertum quadam vetustatis caligine, prior reperit et advertit? Propterea dico tibi: a paucis advertitur, quia paucorum prudentia est. Itaque justitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet. Non mihi hoc loco propositum est de virtutibus disputare: sed haec dixerim hortans ad vacandum considerationi, cujus beneficio haec et similia advertuntur. Cui tam pio, tamque utili otio nullam in vita operam dare, nonne vitam perdere est?
2.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX. Recentia Pontificum exempla paulatim corrigenda, vetera imitanda.
2.9.1
Quid tamen, si te philosophiae huic totum repente devoveris? Praedecessores tui non ita consueverunt: eris molestus quam pluribus, quasi qui a patrum vestigiis subito deviaris: nempe id videberis agere in suggillationem illorum. Sed et notabere vulgari proverbio: Qui hoc facit quod nullus, mirantur omnes: veluti qui cupias admirationi fore. Nec potes eorum omnia simul et subito vel errata corrigere, vel excessus redigere in modum. Erit cum acceperis tempus, ut secundum sapientiam tibi a Deo datam paulatim et opportune id studeas. Interim sane malo alterius utere in bonum quod potes. Quanquam si de bonis, et non de novis sumamus exempla, non defuere Romani pontifices, qui sibi otia inter maxima negotia invenirent. Obsidio urbi, et barbaricus ensis civium cervicibus imminebat: nunquid tamen istud terruit beatum papam Gregorium, quominus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis( quod ex ejus praefatione[ al. ex verbis] liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter, quam eleganter exposuit.
2.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT X. Abusus advocatorum, judicum, procuratorum, eorumque fraudes graviter perstringit.
2.10.1
Sed esto: alius inolevit mos, dies alii sunt, et alii hominum mores et tempora periculosa non instant jam, sed exstant. Fraus, et circumventio, et violentia invaluere super terram. Calumniatores multi, defensor rarus, ubique potentiores pauperiores opprimunt: non possumus deesse oppressis, non negare injuriam patientibus judicium. Nisi agitentur causae, audiantur partes, inter partes judicari quid potest[ al. inter partes judicare quis potest]? Agitentur causae, sed sicut oportet. Nam is modus, qui frequentatur, exsecrabilis plane; et qui, non dico Ecclesiam, sed nec forum deceat[ al. deceret]. Miror namque quemadmodum religiosae aures tuae audire sustinent hujusmodi disputationes advocatorum, et pugnas verborum, quae magis ad subversionem, quam ad inventionem proficiunt veritatis. Corrige pravum morem, et praecide linguas vaniloquas[ al. maliloquas], et labia dolosa claude. Hi sunt qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, diserti adversus justitiam, eruditi pro falsitate. Sapientes sunt ut faciant malum, eloquentes ut impugnent verum. Hi sunt qui instruunt a quibus fuerant instruendi; adstruunt non comperta, 415 sed sua; struunt de proprio calumnias innocentiae; destruunt simplicitatem veritatis, obstruunt judicii vias. Nihil ita absque labore manifestam facit veritatem, ut brevis et pura narratio. Ergo illas quas ad te necesse erit intrare causas( neque enim omnes necesse erit), diligenter velim, sed breviter decidere assuescas, frustratoriasque et venatorias praecidere dilationes. Causa viduae intret ad te, causa pauperis, et ejus qui non habet quod det. Aliis alias multas poteris committere terminandas, quam plures nec dignas audientia judicare. Quid enim opus est admittere illos, quorum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium? Tanta est impudentia nonnullorum, ut cum manifestae ambitionis prurigine scateat tota facies causae eorum, non erubescant audientiam flagitare, publicantes semetipsos ad multorum conscientias, in quo vel suae solius satis poterant confundi judicio. Non fuit qui retunderet attritas frontes; et ideo plures facti sunt, et magis induruerunt. Sed et nescio quomodo vitiosus conscientias vitiosorum non refugit: et ubi omnes sordent, unius fetor minime sentitur. Quis enim unquam, verbi causa, avarum avarus, immundum immundus, luxuriosum luxuriosus erubuit? Plena est ambitiosis Ecclesia: non est jam quod horreat in studiis et molitionibus ambitionis, non plus quam spelunca latronis in spoliis viatorum.
2.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI. In advocatos et procuratores, qui ex iniquitate quaestum faciunt, severe animadvertendum.
2.11.1
Si Christi discipulus es, ignoscat zelus tuus, exsurgat auctoritas adversus impudentiam hanc et generalem pestem. Intuere Magistrum sic facientem, et audi dicentem: Qui mihi ministrat, me sequatur. Non parat aures ut audiat, sed flagellum quo feriat. Verba nec facit, nec recipit. Nec enim sedet judicans, sed insequitur puniens. Causam tamen non tacet, quod videlicet domum orationis, negotiationis fecissent. Ergo et tu fac similiter. Erubescant vultum tuum istiusmodi negotiatores, si fieri potest: si non, timeant. Et tu flagellum tenes. Timeant nummularii, nec fidant in nummis, sed diffidant; abscondant aes suum a te, scientes effundere, quam accipere paratiorem. Hoc studiose et constanter agendo, multos lucrifacies, turpium sectatores lucrorum honestioribus officiis vindicando: multos, ne vel audeant hujusmodi attentare, servabis. Adjice illud, quod non parum proficiet et ad ferias quas tibi suadeo. Ita nempe non pauca tibi momenta temporum redimes ad vacandum considerationi, quaedam, ut dixi, negotia nec audiendo, quaedam aliis committendo: quae tua digna putaveris audientia, fideli quodam et accommodo ipsi causae compendio terminando. De qua consideratione his addere aliqua cogito, sed sub alterius sane principio libri: atque hic sit finis istius, ne duplo te oneret minus suavis oratio, si longa fuerit.