De consideratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 21366 Decon3
4.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Pontificis esse, non tam ut omnes suo dominio subjiciat, sed ut omnes, quantum fieri potest, ad Ecclesiae gremium perducat.
4.1.1
Finis superioris libri huic principium ponit. Itaque juxta promissum illius consideranda quae sub te sunt. Quaenam sint illa, non est quod a me quaerendum putes, sacerdotum optime Eugeni; rectius fortasse quae non sint quaeras. Orbe exeundum ei qui forte volet explorare quae non ad tuam pertinent curam. Parentes tui destinati sunt non aliquas regiones, sed ipsum debellaturi orbem: Ite in orbem universum, dictum est illis. Ipsi vero vendentes tunicas, emere gladios, ignitum eloquium et spiritum vehementem, arma potentia Deo. Quo non pervenerunt victores inclyti, filii excussorum? Quo non sagittae potentium acutae cum carbonibus desolatoriis? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Penetrabant et incendebant verba illa incensa igni, quem Dominus misit in terram. Occumbebant strenuissimi bellatores, sed non succumbebant: triumphabant et mortui. Nimis confortatus est principatus eorum: constituti sunt principes super omnem terram. Eis tu successisti in haereditatem. Ita tu haeres et orbis haereditas. At quatenus haec portio te contingit, aut contigerit illos, id sobria consideratione pensandum. Non enim per omnem reor modum, sed sane quodam tenus( ut mihi videtur) dispensatio tibi super illum credita est, non data possessio. Si pergis usurpare et hanc, contradicit tibi qui dicit: Meus est orbis terrae et plenitudino ejus. Non tu ille de quo propheta: Et erit omnis terra possessio ejus. Christus hic est, qui possessionem sibi vindicat, et jure creationis, et merito redemptionis, et dono Patris. Cui enim alteri dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Possessionem et dominium cede huic: tu curam illius habe. Pars tua haec: ultra ne extendas manum.
4.1.2
Quid, inquis? non negas praeesse et dominari vetas? Plane sic. Quasi non bene praesit, qui praeest in sollicitudine. Numquid non et villa villico et parvus dominus subjectus est paedagogo? Nec tamen villae ille, nec is sui domini dominus est. Ita et tu praesis ut provideas, ut consulas, ut procures, ut serves. Praesis ut prosis; praesis ut fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Ad quid? Ut des illis escam in tempore; hoc est, ut dispenses, non imperes. Hoc fac et dominari ne affectes hominum homo, ut non dominetur tui omnis injustitia. At satis superque id intimatum supra, cum, quis sis, disputaretur. Addo tamen et hoc: nam nullum tibi venenum, nullum gladium plus formido, quam libidinem dominandi. Certe ut multum tibi tribuas, si multum deceptus non es, nil te existimas plus accepisse a magnis Apostolis. Recordare nunc vocis illius: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Et si non indebitam tibi ipsam censes, hoc quoque simul memento, debitoris molestum nomen servienti potius, quam dominanti congruere. Servus in Evangelio audit: Quantum debes domino meo? Ergo si te agnoscis sapientibus et insipientibus non dominatorem, sed debitorem, curandum summopere tibi et tota vigilantia considerandum, quomodo et qui non sapiunt sapiant et qui desipuere resipiscant. At nullum genus insipientiae infidelitate, ut sic loquar, insipientius. Ergo 427 et infidelibus debitor es, Judaeis, Graecis[ al. omit. Graecis] et Gentibus.
4.1.3
Interest proinde tua, dare operam quam possis, ut increduli convertantur ad fidem, conversi non avertantur, aversi revertantur: porro perversi ordinentur ad rectitudinem, subversi ad veritatem revocentur: subversores invictis rationibus convincantur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest; vel si non, perdant auctoritatem facultatemque alios subvertendi. Non omnino et ab hoc insipientium genere pessimo tibi dissimulandum. Dico autem haereticos schismaticosque: nam hi sunt subversi, et subversores; canes ad scissionem, vulpes ad fraudem. Erunt, inquam, hujusmodi maxime tuo studio aut corrigendi, ne pereant; aut ne perimant, coercendi. Esto, de Judaeis excusat te tempus: habent terminum suum qui praeveniri[ al., praeteriri] non poterit. Plenitudinem gentium praeire oportet. Sed de ipsis gentibus quid respondes? Imo quid tua consideratio respondet tibi percunctanti sic? Quid visum est patribus ponere metam Evangelio, verbum suspendere fidei, donec infidelitas durat? Qua ratione, putamus, substitit velociter currens sermo? quis primus inhibuit hunc salutarem cursum? Et illis causa forte quam nescimus, aut necessitas potuit obstitisse.
4.1.4
Nobis quae dissimulandi ratio est? Qua fiducia, qua conscientia Christum non vel offerimus eis qui non habent? An veritatem Dei in injustitia detinemus? Et quidem quandoque perveniat gentium plenitudo necesse est. Exspectamus ut in eas incidat fides? Cui credere casu contigit? Quomodo credent sine praedicante? Petrus ad Cornelium, Philippus ad eunuchum missi sunt, et, si exemplum recentius quaeremus, Augustinus a beato Gregorio destinatus, formam fidei tradidit Anglis. Et de his tu ita tecum. Ego addo et de pertinacia Graecorum, qui nobiscum sunt, et nobiscum non sunt, juncti fide, pace divisi, quanquam et in fide ipsa claudicaverint a semitis rectis. Et item de haeresi, quae clam pene ubique serpit; apud aliquos saevit palam. Nam parvulos Ecclesiae passim et publice deglutire festinat. Quaeris ubi sit hoc? Vestri[ al., viri], qui terram Austri tam saepe visitant, ecce hi sciunt et possunt dicere tibi. Eunt et redeunt per medium illorum, aut transeunt secus: sed quid boni adhuc cum illis egerint, necdum audivimus. Et forsitan audissemus, nisi prae auro Hispaniae salus populi viluisset. Tuum est et plagae huic remedium providere.
4.1.5
Sed est insipientia, quae ipsam quoque jam propemodum stultam fecit sapientiam fidei. Quomodo et ipsam Catholicam pene totam hoc virus infecit? Nam dum et in ipsa quique quae nostra sunt quaerimus, fit ut invicem invidentes, invicem provocantes, exerceamur ad odia, animemur ad injurias, armemur ad lites, cavillemur ad dolos, feramur ad detractiones, prorumpamus ad maledicta, opprimamur a fortioribus, opprimamus infirmiores. Quam digne et laudabiliter occupatur meditatio cordis tui adversus tam pestilens insipientiae genus, quod corpus ipsum Christi, quae est multitudo credentium, occupasse consideras? O ambitio ambientium crux! quomodo omnes torquens, omnibus places? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis ejus. An non limina Apostolorum plus jam ambitio, quam devotio terit? At non vocibus ejus vestrum tota die resultat palatium? An non quaestibus ejus tota legum canonumque disciplina insudat? An non spoliis ejus omnis Italica inhiat inexplebili aviditate rapacitas? Quid ita, imo quid aliud tua ipsius spiritualia studia non saltem intercidit, sed abscidit. Quoties sancta ac fecunda tua abortiri otia fecit inquietum et inquietans malum? Aliud est quod ab oppressis 428 appellatur ad te, aliud autem quod ambitio in Ecclesia per te regnare molitur. Nec deesse illis, nec huic aliquatenus assentire oportet. Quam vero inique fovetur illa, spernuntur illi! utrisque tamen debitor es, illis ut erigas, istis ut reprimas.
4.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II. Quis modus in appellationibus ad Sedem apostolicam adhibendus sit.
4.2.1
Et quoniam incidit de appellationibus, prosequi aliquatenus non erit ab re. Magno in his et pio opus intuitu est; ne quod magna fuit necessitate[ al. utilitate] provisum, male utendo reddatur inutile. Mihi videtur et in multam posse eas devenire perniciem, si non summo moderamine actitentur. Appellatur de toto mundo ad te. Id quidem in testimonium singularis primatus tui. At tu, si sapis, non primatu gaudebis, sed fructu. Apostolis dictum est: In hoc nolite gaudere, quod spiritus subjiciuntur vobis. Appellatur ad te, ut dixi: et utinam tam fructuose, quam necessarie. Utinam cum oppressus clamat, sentiat oppressor, et non superbiat impius unde incenditur pauper. Quid tam decorum, ut ad invocationem tui nominis oppressi effugiant, versuti non refugiant? Quid e regione tam perversum, tam recti alienum, ut laetetur qui malum fecit; et qui tulit, inaniter fatigetur? Inhumanissime non moveris erga hominem, cui illatae injuriae cumulavere dolorem et labor itineris, et damna expensarum: sed nihilominus ignavissime in illum non moveris, qui huic tot calamitatum partim auctor, partim exstitit causa. Evigila, homo Dei, cum haec contingunt: moveatur miseratio, moveatur et indignatio tua. Alteram laeso, alteram laedenti debes. Consoletur ille damnorum resarcitu suorum, satisfactione injuriarum, fine calumniarum: cum isto ita agatur, ut poeniteat fecisse quod non timuit facere, et non de poenis innocentis rideat.
4.2.2
Arbitror idem debere pati illum, qui sine causa forte appellavit. Formulam hanc justitiae praefigit tibi et divinae incommutabilis ratio aequitatis, et, ni fallor, ipsa appellationum lex, ut illicite usurpata appellatio nec prosit appellanti, nec appellato obsit. Utquid enim frustra fatigatus sit homo? Quam plenum justitiae, ut sese potius laeserit, qui voluit proximum? Appellasse inique, iniquum est; inique et impune, iniquarum appellationum fomes. Iniqua autem omnis appellatio, ad quam justitiae inopia non coegit. Appellare, non ut graves, sed si graveris, licet. Appellandum a sententia. Ante sententiam improbe omnino, nisi ob manifestum gravamen, praesumitur appellatio. Qui igitur non gravatus appellat, liquet quia aut gravare intendit, aut tempus redimere. Non est autem suffugium appellatio, sed refugium. Quantos novimus appellasse pulsatos, quo interim liceret, quod nunquam licet? Nonnullis etiam, quoad vixerunt, licuisse appellationis suffragio nefaria scimus, verbi gratia, incestum, adulterium. Quale est hoc, turpitudini patrocinari, quod vel maxime formidari a turpibus oportebat? Quousque murmur universae terrae aut dissimulas, aut non advertis? Quousque dormitas? quousque non evigilat consideratio tua ad tantam appellationum confusionem atque abusionem? Praeter jus et fas, praeter morem et ordinem fiunt. Non locus, non modus, non tempus, non causa discernitur, aut persona. Praesumuntur leviter passim, plerumque et nequiter. Volentes malignari, nonne his potissimum terreri solebant? Nunc terrori ipsi ex his magis fiunt, atque id bonis. Antidotum versum in venenum. Non mutatio dexterae Excelsi haec.
4.2.3
Appellantur boni a malis, ut non faciant bona: et supersedent a voce tonitrui tui formidantes. Denique appellantur 429 episcopi, ne illicita audeant matrimonia solvere vel prohibere. Appellantur ne rapinas, ne furta, ne sacrilegia, et quae ejusmodi sunt, punire ullatenus vel cohibere praesumant. Appellantur, ne indignas et infames personas a sacris officiis beneficiisve repellere seu amovere queant. Quod tu invenis remedium morbo huic, ne quod repertum ad remedium fuit, reperiatur ad mortem? Zelatus est Dominus domum orationis factam speluncam latronum: tu ejus minister diissimulas miserorum refugium datum arma iniquitati? Videas praeripi passim partes oppressorum, et prorumpere ad appellandum non tam gravatos, quam gravare volentes. Quid hoc mysterii? Tuum est considerare, non meum commentari istud. Et cur, inquis, male appellati non veniunt, ostensuri suam innocentiam, malitiam convicturi? Dico quod dicere ad haec solent: Nolumus vexari frustra. In curia esse, qui proclivius faveant appellantibus, foveant appellationes. Cessuris Romae, domi cedere satius.
4.2.4
Fateor me non omnino decredere his. Quem das mihi in tam crebris appellationibus quae hodie fiunt, qui pro expensis itineris vel nummum restituerit illi, quem forte appellarit? Mirum vero si ita omnes et appellantes justi, et appellati rei vestro examine inventi sint. Diligite, inquit, justitiam, qui judicatis terram. Parum est justitiam tenere, nisi et diligas. Qui tenent, tenent; qui diligunt, zelantur. Amator justitiae inquirit justitiam, et prosequitur eam: porro omnem injustitiam persequitur. Nil tibi et illis, qui appellationes venationes putant. Pudet elogii, quod apud Ethnicos jam vertitur in parabolam: Duos movimus[ al. novimus] cervos pingues. Ut mitius loquar, plus facetiae quam justitiae hic. Tu si amas justitiam, appellationes non affectas, sed sustines. Verumtamen quid emolumenti affert ecclesiis Dei tua unius hominis justitia, ubi sententia praevalet aliter affectorum? At istud loci illius erit, cum coeperint versari quae circa te sunt( Infra, IV, 5).
4.2.5
Nunc vero non te existimes otiose vacare considerationi huic, qua appellationes ad legitimum, si fieri potest, revoces usum. Et si hinc mea quaeratur vel potius curetur sententia, dico appellationes ut non contemnendas, sic nec usurpandas omnino. Porro horum quid insolentius censeam, haud facile dixerim: nisi quod usurpatio quamdam videtur inducere contemptus necessitatem, ac per hoc forte acrius insectanda, quae amplius nocet. Aut non vere nocentior est, mala in se, in partu pejor? Nonne ipsa est quae ipsum jus quoque naturae aut extenuat, aut exterminat? Nam saepe rebus etiam pretiosissimis pretii gratiam non modo demit, sed adimit. Quid Sacramentis acceptius? Usurpata tamen ab indignis, indigneve tractata, minime acceptantur. Magis habent damnationem, quia debitam venerationem non habent. Fateor grande et generale mundo bonum esse appellationes: idque tam necessarium, quam solem ipsum mortalibus. Revera quidam sol justitiae est, prodens ac redarguens opera tenebrarum. Prorsus fovendae et manu tenendae sunt: sed quas extorsit necessitas, non calliditas adinvenit. Usurpatoriae sunt hujusmodi omnes, non subvenientes in necessitate, sed opitulantes iniquitati. Quidni veniant in contemptum? Quanti ut talibus quoque deferrent, etiam de proprio cessere jure, ne longo et casso itinere fatigarentur? Plures tamen sua amittere non ferentes, appellationes minus opportunas, et celsa nomina importunius contempserunt.
4.2.6
Dico aliquid, quod ad rem pertinet, exempli causa. Quidam sibi publice desponsaverat uxorem. Adest dies celebris nuptiarum, parata omnia, invitati multi. Et ecce homo concupiscens uxorem proximi sui, in vocem appellationis inopinatae prorumpit, affirmans sibi traditam prius, suam potius esse debere[ al. add. Quid plura?]. Stupet sponsus, haerent omnes, sacerdos non audet progredi, 430 frustratur omnis ille apparatus; descendit quisque in domum suam, suam coenam manducaturus, sponsa a mensa et thalamo sponsi suspenditur, quousque Roma reditum est. Parisius contigit hoc, nobili Galliarum civitate, sede regia. Rursum in civitate eadem quidam sibi desponsata uxore diem constituit nuptiarum. Interim emergit calumnia, dicentibus quibusdam non debere conjungi. Ad judicium Ecclesiae causa delata est sed non exspectata sententia, appellatum est sine causa, sine gravamine, solo frustratoriae dilationis intuitu. At ille, sive perdere quae pararat, sive dilectae tandiu frustrari consortio nolens, nihilominus quod proposuerat, contempta sive dissimulata appellatione peregit. Quid illud quod in Autissiodorensi ecclesia nuper a quodam adolescente praesumptum est? Nempe defuncto sancto episcopo, volentibus clericis alium, ut moris est, eligere sibi, intervenit ille appellans, et vetans ne fieret, quousque isset et redisset ab urbe: cui tamen appellationi nec ipse detulit. Nam cum videret se contemni, tanquam qui irrationabiliter appellasset; accitis quos potuit sibi, tertia die post factam ab aliis electionem, fecit suam.
4.2.7
Cum itaque ex his et innumeris talibus liqueat, non ex contemptu gigni usurpationem, sed ex usurpatione contemptum: videris tu, quid sibi velit, quod zelus vester assidue pene vindicat illum, istam dissimulat. Vis perfectius coercere contemptum? Cura in ipso utero pessimae matris praefocari germen nequam. Quod ita fiet, si usurpatio digna animadversione mulctetur. Tolle usurpationem, et contemptus excusationem non habet. Porro inexcusabilitas ausum explodet. Non sit proinde usurpator, et contemptor nullus erit, aut admodum rarus. Bene facis tu, quod appellationum negato suffragio, imo suffugio, multa remittis negotia ad cognoscentes, vel qui noscere citius possunt. Ubi enim certior ac facilior notio, ibi decisio tutior expeditiorque esse potest. Quam plenum gratiae, quam multorum perinde per hoc et laboribus parcis, et sumptibus! At quibus sic credas, id tibi omnimodis attendendum. Poteram multa de eodem utiliter addere his: sed memor propositi mei, contentus interim occasionem dedisse, ad alia transeo.
4.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III. Praesules Ecclesiae non tam ut praesint, ac semetipsos pascant, quam ut aliis prosint, constitutos esse.
4.3.1
Et primum quod occurrit, minime transeundum reor. Praees, et singulariter. Ad quid? eget, tibi dico, consideratione. Numquid ut de subditis crescas? Nequaquam, sed ut ipsi de te. Principem te constituerunt, sed sibi, non tibi. Alioquin quo pacto te reputas superiorem his, a quibus beneficium mendicas? Audi Dominum: Qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. At istud de his qui foris sunt. Quid ad nos? Tu id mendaciter diceris, si non tam beneficus esse, quam beneficis praeesse intendas. Parvi dejectique animi est, de subditis non profectum quaerere subditorum, sed quaestum proprium. In summo praesertim omnium nihil turpius. Tum pulchre Magister Gentium parentes filiis, non filios debere censuit thesaurizare parentibus. Non mediocris gloriae vox illa identidem ipsius: Non requiro datum, sed fructum. At jam transeamus et hinc, ne quis moram in his meam, avaritiae in te notam interpretetur: quae quam longe a te sit, libro superiori testatus sum, sciens quanta, et in quanta tua necessitate respueris. Ad te proinde scripserim ista, non propter te. Nempe quod tibi scribitur, soli prodesse non decet. Hic locus avaritiam carpit, a quo vitio immunis satis tua opinio est; an et opus, tu videris. Vidimus tamen Germanicos detumuisse[ al. detinuisse] saccos, 431 sed pretio, non massa. Argentum reputatum est fenum: summarii non levatis sarcinis, onusti nihilominus repatriant vel inviti. Nova res. Quando hactenus aurum Roma refudit[ al. refugit]? Et nunc Romanorum consilio id usurpatum non credimus. Duo venerunt, ambo locupletes, et ambo rei. Siquidem unus Moguntinus, Coloniensis alter: alteri gratia gratis reddita est; alter, indignus credo cui gratia redderetur, audivit: Cum quali veste intrasti, cum tali egredieris. O vocem magnificam! vocem prorsus apostolicae libertatis! Quid minus ab illa haec habuit, Pecunia tua tecum sit in perditionem? Nisi quod in illa plus zeli, in ista plus modestiae sonuit. Quid ille de transmarinis partibus pene a finibus terrae, terra et mari currens pro episcopatu, suis et alienis facultatibus rursus emendo? Jam enim emerat prius. Tulit multa, sed retulit, non omnia tamen. Incidit miser in manus alias, accipere quam dare potentiores[ al. promptiores]. Bene fecisti, tuas in utroque servans innoxias, nec imponere scilicet ambitioso, nec supponere iniquo mammonae acquiescens. Non sic a paupere episcopo continuisti, dans quod daret, ne immunificus notaretur: accepit clam, quod palam dedit. Sic de tuo sacculo consultum est verecundiae viri, sic quoque curiae morem gerens, tuo beneficio invidiam declinavit eorum qui diligunt munera. Non potes abscondere: et factum novimus, et personam. Audire gravat? Et ego eo libentius praedico, quo tu id molestius audis: si tibi sic expedit, et mihi sic. Tam non oportet Christi gloriam me silere, quam nec te quaerere tuam. Et si pergis murmurare adhuc, respondebitur tibi ex Evangelio: Quanto eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, dicentes: Bene omnia fecit.
4.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. Gradus ordinum ac dignitatum, quae in Ecelesia sunt, non temere confundendos ac perturbandos. Hinc abusum quaerendi privilegia ac exemptiones perstringit.
4.4.1
Audi aliud, si tamen aliud. Ad idem enim fortassis pertinere quis dicat. Tua consideratio viderit hoc. Mihi videtur non longe a vero dissentire, qui id forte inter avaritiae species locandum putaverit. Ego vero illius aut speciem esse, aut speciem habere non negaverim. Sane inter est tuae perfectionis, et malas res, et malas pariter species devitare. In altero conscientiae, in altero famae consulis. Puta tibi non licere( etsi alias fortasse liceat) quidquid male fuerit coloratum. Denique interroga majores tuos, et dicent tibi: Ab omni specie mala abstinete vos. Sane minister Domini Dominum imitetur, quia ipse ait: Qui mihi ministrat, me sequatur. Et habes de illo: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem. Tu quoque esto fortis in fide, decorus in gloria; et probasti te imitatorem Dei. Fortitudo tua, fiducia fidelis conscientiae: decor tuus, splendor bonae opinionis. Ita, quaeso, induere fortitudinem; etenim gaudium Domini fortitudo tua. Porro specie tua et pulchritudine tua nihilominus tanquam propria similitudine delectatur. Induere vestimentis gloriae tuae, vestire duplicibus, quibus domesticos suos fortis illa mulier induere consuevit. Non sit in conscientia nutans infirmitas modicae fidei, non sit in fama naevus malae speciei; et vestieris duplicibus, et gaudebit sponsus super sponsam animam tuam, et gaudebit super te Deus tuus. Miraris quorsum haec, ignarus usque adhuc quid dicere velim. Non te tollo diutius. Murmur loquor et querimoniam ecclesiarum. Truncari se clamitant ac demembrari. Vel nullae, vel paucae admodum sunt, quae plagam istam aut non doleant, aut non timeant. Quaeris quam? Subtrahuntur abbates episcopis, 432 episcopi archiepiscopis, archiepiscopi patriarchis sive primatibus. Bonane species haec? Mirum si excusari queat vel opus. Sic factitando probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed justitiae forte non ita. Facitis hoc, quia potestis: sed utrum et debeatis, quaestio est. Honorum ac dignitatum gradus et ordines quibusque suos servare positi estis, non invidere, ut quidam vestrorum ait: Cui honorem, honorem.
4.4.2
Spiritualis homo ille qui omne dijudicat, ut ipse a nemine judicetur, omne opus suum trina quadam consideratione praeveniet. Primum quidem, an liceat; deinde, an deceat; postremo, an et expediat. Nam etsi constet in christiana utique philosophia non decere nisi quod licet, non expedire nisi quod decet et licet: non continuo tamen omne quod licet, decere aut expedire consequens erit. Age, aptemus, si possumus, tria ipsa operi huic. At quomodo non indecens tibi voluntate pro lege uti; et quia non est ad quem appelleris, potestatem exercere, negligere rationem? Tune major Domino tuo, qui ait: Non veni facere voluntatem meam! Quanquam non minus dejecti, quam elati animi est, veluti rationis expertem, non pro ratione, sed pro libitu agere; nec judicio agi, sed appetitu. Quid tam bestiale? Et si indignum cnivis utenti ratione vivere ut pecus, quis in te rectore omnium tantam contumeliam naturae, honoris injuriam ferat? Sic degenerando, quod absit! generale opprobrium fecisti proprium tibi: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, similis factus est illis. Quid item tam indignum tibi, quam ut totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam, atque exiguas portiones ipsius tibi creditae universitatis, tanquam non sint tuae, satagas nescio quomodo adhuc facere tuas? Ubi etiam meminisse te volo parabolae Nathan de homine, qui multas oves habens, unam quae erat pauperis concupivit. Huc quoque veniat factum, imo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam vineam affectavit. Avertat Deus a te quod ille audivit: Occidisti, et possedisti.
4.4.3
Nolo autem praetendas mihi fructum emancipationis ipsius. Nullus est enim, nisi quod inde episcopi insolentiores, monachi etiam dissolutiores fiunt. Quid quod et pauperiores? Inspice diligentius talium ubique libertorum et facultates, et vitas, si non pudenda admodum et tenuitas in his, et in illis saecularitas invenitur. Matris noxiae libertatis gemina soboles haec. Quidni peccet licentius vagum et male liberum vulgus, cum non sit qui arguat? Quidni licentius quoque spolietur ac depraedetur inermis religio, cum non sit qui defendat? Quo enim refugium illis? Numquid ad episcopos dolentes injuriam? Ridentibus profecto aspiciunt oculis, sive quae faciunt mala, sive quae patiuntur. Quae demum utilitas in sanguine isto? Vereor ne illa, quam in propheta comminatus est Deus: Ille, inquiens, in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si enim et extollitur qui subtrahitur, et qui subtrahitur uritur[ al., murmurat]; qui subtrahit, quomodo innocens? Parum est: involvimus ignem: audi apertius. Si is qui murmurat, secundum animam mortuus est; qui instigat, quomodo vivit? Quomodo vero non reus mortis amborum, et suae pariter, qui gladium dedit, unde ambo morerentur? Hoc est quod dixeram: Occidisti, et possedisti. Adde quod qui audiunt, scandalizantur, indignantur, detrahunt, et blasphemant; hoc est, vulnerantur ad mortem. Non est bona arbor faciens fructus tales, insolentias, dissolutiones, dilapidationes, simultates, scandala, odia: quodque magis dolendum, inter ecclesias inimicitias graves, perpetesque discordias. Vides quam verus sit sermo ille: Omnia 433 mihi licent, sed non omnia expediunt. Quid si forte nec licet? Ignosce mihi: non facile adducor licitum consentire quod tot illicita parturit.
4.4.4
Tune denique tibi licitum censeas, suis ecclesias mutilare membris, confundere ordinem, perturbare terminos, quos posuerunt patres tui? Si justitiae est jus cuique servare suum; auferre cuiquam sua, justo quomodo poterit convenire? Erras, si ut summam, ita et solam institutam a Deo vestram apostolicam potestatem existimas. Si hoc sentis, dissentis ab eo qui ait: Non est potestas nisi a Deo. Proinde quod sequitur, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; etsi principaliter pro te facit, non tamen singulariter. Denique idem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non ait, Sublimiori, tanquam in uno, sed sublimioribus, tanquam in multis. Non ergo tua sola potestas a Domino; sunt et mediocres, sunt et inferiores. Et quomodo quos Deus conjunxit, non sunt separandi: sic nec quos subjunxit, comparandi. Monstrum facis, si manui submovens, digitum facis pendere de capite, superiorem manui, brachio collateralem. Tale est si in Christi corpore membra aliter locas quam disposuit ipse. Nisi tu putas alium esse, qui posuit in Ecclesia quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios doctores et pastores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Atque hoc corpus, quod tibi ipse Paulus suo vere apostolico figurans eloquio, et capiti convenientissime aptans, totum ex eo compactum perhibet, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis faciens in aedificationem sui, in charitate. Nec vilem reputes formam hanc, quia in terris est: exemplar habet e coelo. Neque enim Filius potest facere quidquam, nisi quae viderit Patrem facientem, praesertim cum ei sub Moysi nomine dictum sit: Vide omnia facias secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
4.4.5
Viderat hoc qui dicebat: Vidi civitatem sanctam, Jerusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam. Ego enim propter similitudinem dictum reor, quod sicut illic Seraphim et Cherubim, ac caeteri quique usque ad Angelos et Archangelos, ordinantur sub uno capite Deo; ita hic quoque sub uno summo Pontifice primates vel patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbyteri, vel abbates, et reliqui in hunc modum. Non est parvi pendendum quod et Deum habet auctorem, et de coelo ducit originem. Quod si dicat episcopus, Nolo esse sub archiepiscopo; aut abbas, Nolo obedire episcopo: hoc de coelo non est. Nisi tu forte Angelorum quempiam dicentem audisti, Nolo sub Archangelis esse: aut ex alio quolibet inferiorum ordinum aliquem non ferentem subesse cuiquam, nisi Deo. Quid, inquis? prohibes dispensare? Non, sed dissipare. Non sum tam rudis, ut ignorem positos vos dispensatores, sed in aedificationem, non in destructionem. Denique quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est: ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est. Utilitas, dico, communis, non propria. Nam cum nil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Nonnulla tamen monasteria, sita in diversis episcopatibus, quod specialius pertinuerint ab ipsa sui fundatione ad Sedem apostolicam pro voluntate fundatorum, quis nesciat? Sed aliud est quod largitur devotio, aliud quod molitur ambitio impatiens subjectionis. Et haec dicta de his. 434
4.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. Summo Pontifici incumbere curam de apostolicis decretis, et majorum institutis per totum orbem servandis.
4.5.1
Superest ut generaliter super universum Ecclesiae statum intendat consideratio tua: si plebes clericis, si clerici sacerdotibus, si sacerdotes Deo in ea, qua oportet, humilitate subjecti sint; si in monasteriis et religiosis locis servetur ordo, vigilet disciplina; si super prava opera et dogmata censura ecclesiastica vigeat; si floreant vineae honestate et sanctimonia sacerdotum? si flores fructus parturiant, obedientiam[ al., obedientia] fidelium populorum; si demum vestra ipsorum apostolica mandata et instituta ea, qua dignum est, sollicitudine observentur, ne quid in agro Domini tui aut neglectu incultum, aut fraude subreptum inveniatur. Posse inveniri ne dubites. Mihi in promptu est( ut multa et innumera praetermittam, quae passim neglecta jacent) nonnulla etiam ex his quae plantavit dextera tua, convulsa monstrare. Nonne os tuum in Remensi concilio subjecta capitula promulgavit? Quis ea tenet? quis tenuit. Falleris si teneri putas. Si non putas, ipse peccasti, aut statuens quae non tenerentur, aut quod non tenentur dissimulans.« Praecipimus,» aisti, ut tam episcopi quam clerici, neque in superfluitate, seu inhonesta varietate colorum, aut fissura vestium, neque in tonsura, intuentium( quorum forma et exemplum esse debent) offendant aspectum; sed potius ita in suis actibus errata condemnent, et amorem innocentiae conversatione demonstrent, sicut dignitas exigit ordinis clericorum. Quod si moniti ab episcopis suis intra quadraginta dies non obtemperaverint, ecclesiasticis beneficiis eorumdem pontificum auctoritate priventur. Episcopi vero, si praefixam[ al. praefatam] poenam irrogare neglexerint, quia inferiorum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque rectores; tandiu ab officio pontificali abstineant, donec poenam a nobis constitutam clericis sibi subjectis imponant. Illud etiam duximus annectendum, ut nullus in archidiaconum vel decanum, nisi diaconus et presbyter ordinetur. Archidiaconi vero, decani et praepositi, qui infra Ordines praenominatos sunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priventur. Prohibemus autem ne adolescentibus, vel infra sacros Ordines constitutis, sed qui prudentia et vitae merito clarescunt, praedicti concedantur honores.»
4.5.2
Verba tua haec: tu sanxisti. Quid effectui mancipatum? Adhuc adolescentes, adhuc qui infra sacros Ordines sunt, in Ecclesia promoventur. Quod ad primum capitulum pertinet; luxus vestium interdictus, sed non restrictus; poena dictata, sed minime secuta est. Jam quartus annus est, ex quo datum mandatum audivimus, et neminem adhuc clericorum privatum beneficio, neminem episcoporum suspensum ab officio luximus. At luctu amarissimo dignum quod secutum est. Quod hoc? Impunitas incuriae soboles, insolentiae mater, radix impudentiae, transgressionum nutrix. Et beatus, si omni satagas cura malorum omnium primam parentem cavere incuriam. Sed ad hoc tu operam dabis. Et tunc leva oculos tuos, et vide si non aeque, ut prius, pellicula discolor sacrum Ordinem decolorat; si non aeque, ut prius, fissura enormis pene inguina nudat. Solent dicere: Num de vestibus cura est Deo et non magis de moribus? At forma haec vestium, deformitatis mentium et morum indicium est. Quid sibi vult quod clerici aliud esse, aliud videri volunt? Id quidem minus castum, minusque sincerum. Nempe habitu milites, quaestu clericos, actu neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, neque ut clerici evangelizant. Cujus ordinis sunt? Cum utriusque esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Unusquisque, inquit, in suo ordine resurget. Isti in quo? An qui sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt? Aut si summe sapiens Deus veraciter creditur, a summo usque deorsum nihil inordinatum relinquere; vereor istos non alibi ordinandos, quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. O miserandam sponsam, talibus creditam paranymphis! qui assignata cultui ejus, proprio retinere quaestui non verentur. Non amici profecto sponsi, sed aemuli sunt. Et de his satis quae sub te sunt, etsi non ad materiae copiam, quae est multa nimis; certe ad id quod proposui ego. Visenda jam quae circa te sunt, sed ad ea ostium nobis quartus liber aperiet.