Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consideratione
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21366 Decon3
5.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. Tractat de iis quae circa ipsum sunt.
5.1.1
Si mihi plenius innotuisset, amantissime Eugeni, priora qualiter acceptaris, secundum hoc vel fidentius in reliquum processissem, vel cautius, aut certe substitissem omnino. Nunc vero quia ob locorum distantiam id minime datur, non mireris si prodit exilior sermo anceps, verecunde, fateor, ad medium veniens. Primis itaque considerationis partibus libris prioribus pertractatis, in manibus est de his addere, quae circa te sunt. Et ipsa quidem sub te, sed quod propiora, eo importuniora tibi. Nempe coram posita incuriam non admittunt, non dissimulationem, non oblivionem. Vehementius urgent, turbulentius irruunt: verendum ne obruant. Circa ejusmodi quam sobria et intenta consideratione opus sit, proprio te experimento edoctum satis non ambigo. Alioquin si non cauta opportunaque interveniat consideratio, occupatio continuabitur, et vexationis non erit modus, et sollicitudinis non erit finis. Non tempus vacuum, non liberum cor: plus laboris, et minus utilitatis. Dico autem, instantia illa tua quotidiana, ab urbe, a curia, a domestica ecclesia tua. Haec, inquam, circa te sunt, clerus et populus tuus, cui specialiter episcoparis, ac per hoc specialis curae teneris debitor. Hi quoque qui tibi quotidie assistunt seniores populi, orbis judices; et qui item de domo et mensa tua sunt, capellani, cubicularii, ministri quique diversis deputati officiis in obsequium tui. Hi te familiarius visitant, frequentius pulsant, molestiusque sollicitant. Hi sunt qui non verentur suscitare dilectam, et antequam ipsa velit.
5.2.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT II. De cleri et populi Romani moribus agit , et de veterum Pastorum cura ac vigilantia.
5.2.1.1
Et primo quidem clerum illum ordinatissimum esse decet, ex quo praecipue in omnem Ecclesiam cleri forma processit. Deinde omne quod perperam agitur te praesente, id tibi turpius. Interest gloriae Sanctitatis tuae, ut quos prae oculis habes, ita ordinati, ita sint informati, quatenus totius honestatis et ordinis ipsi speculum, ipsi sint forma. Inveniantur prae caeteris oportet expediti ad officia, idonei ad Sacramenta, ad plebes erudiendas solliciti; circumspecti ad sese custodiendos in omni castitate. Quid de populo loquar? Populus Romanus est. Nec brevius potui, nec expressius tamen aperire de tuis parochianis quod sentio. Quid tam notum saeculis, quam protervia et fastus[ al. cervicositas] Romanorum? Gens insueta paci, tumultui assueta; gens immitis et intractabilis usque adhuc, subdi nescia, nisi cum non valet resistere. En plaga: tibi incumbit cura haec, dissimulare non licet. Rides me forsitan, fore incurabilem persuasus. Noli diffidere; curam exegeris, non curationem. Denique audisti: Curam illius habe; et non, Cura, vel, Sana illud. Verum dixit quidam:
5.2.1.3
At melius propono de tuis tibi. Paulus loquitur: Plus omnibus laboravi. Non ait, Plus omnibus profui, aut, Plus omnibus fructificavi, verbum insolens religiosissime vitans. Alias autem noverat homo 436 quem docuit Deus, quia unusquisque secundum suum laborem accipiet, non secundum proventum. Et ob hoc in laboribus potius quam in profectibus gloriandum putavit, sicut alibi quoque habes ipsum dicentem: In laboribus plurimis. Ita, quaeso, fac tu quod tuum est: nam Deus quod suum est satis absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam; et tuas explicuisti[ al., explevisti] partes. Sane incrementum, ubi voluerit, dabit Deus, non tu. Ubi forte noluerit, tibi deperit nihil, dicente Scriptura: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Securus labor, quem nullus valet evacuare defectus. Et hoc dixerim absque praejudicio divinae potentiae et bonitatis. Scio induratum cor populi hujus: sed potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quis scit si revertatur et ignoscat, convertat et sanet eos? Sed non est propositi mei dictare Deo quid facere debeat: tibi utinam possim, quae oportet et prout oportet, suadere.
5.2.2
At locus dubius, et scrupulosa incidit disputatio. Nam ubi adoriar dicere quod sentio? Video satis quid imminet. Clamabitur insuetum; nam justum negari non poterit. Ego vero ne insuetum quidem assenserim. Nempe assuetum fuisse scio, ac per hoc in dissuetum potuisse venire: sed non redire in insuetum. An vero assuetum quis neget, quod constat non modo aliquando factum, sed aliquandiu factitatum? Quid illud sit dicam, et non proderit. Cur? Quia non placebit satrapis, plus majestati quam veritati faventibus. Fuerunt ante te qui se totos ovibus pascendis exponerent, pastoris opere et nomine gloriantes, nihil sibi reputantes indignum, nisi quod saluti ovium obviare putarent, non quaerentes quae sua sunt, sed impendentes. Impendere curam, impendere substantiam, impendere et se ipsos. Unde unus illorum: Et ego, ait, superimpendar pro animabus vestris. Et tanquam dicerent, Non venimus ministrari, sed ministrare; ponebant, quoties oportuisset, sine sumptu Evangelium. Unus erat de subditis quaestus, una pompa, unaque voluptas, si quo modo eos possent parare Domino plebem perfectam. Id omnimodis satagebant, etiam in multa contritione cordis et corporis, in labore et aerumna, in fame et siti, in frigore et nuditate.
5.2.3
Ubi nunc, quaeso, consuetudo haec? Subiit dissimilis valde; longe in aliud mutata sunt studia, et utinam non in pejus. Cura tamen et anxietas, et aemulatio, et sollicitudo, fateor, perseverant. Translata haec, non imminuta. Testimonium vobis perhibeo, quod nec substantiae parcitis, non magis quam ante. Diversa autem locatio dissimilitudinem facit. Magna abusio! pauci ad os legislatoris, ad manus omnes respiciunt. Non immerito tamen. Omne papale negotium illae[ al. illi] agunt. Quem dabis mihi de tota maxima urbe, qui te in Papam receperit, pretio seu spe pretii non interveniente? et tunc potissimum volunt dominari, cum professi fuerint servitutem. Fideles se spondent, ut opportunius fidentibus noceant. Ex hoc non erit consilium tibi a quo se arcendos putent, non secretum quo se non ingerant. Si stante pro foribus quoquam illorum, moram vel modicam fecerit ostiarius; ego tunc pro illo esse nolo[ al. noluerim]. Et nunc experire paucis, noverimne et ego vel aliquatenus mores gentis. Ante omnia sapientes sunt ut faciant mala, bonum autem facere nesciunt. Hi invisi terrae et coelo: 437 utrique injecere manus, impii in Deum, temerarii in sancta, seditiosi in invicem, aemuli in vicinos, inhumani in extraneos: quos neminem amantes amat nemo; et cum timeri affectant ab omnibus, omnes timeant necesse est. Hi sunt qui subesse non sustinent, praeesse non norunt; superioribus infideles, inferioribus importabiles. Hi inverecundi ad petendum, ad negandum frontosi. Hi importuni ut accipiant, inquieti donec accipiant, ingrati ubi acceperint. Docuerunt linguam suam grandia loqui, cum operentur exigua. Largissimi promissores, et parcissimi exhibitores: blandissimi adulatores, et mordacissimi detractores: simplicissimi dissimulatores, et malignissimi proditores. Excurrimus usque huc, plenius te atque expressius admonendum putantes horum quae circa te sunt in hac parte.
5.2.4
Jam ad ordinem recurramus. Quale est, quod de spoliis ecclesiarum emuntur[ al. emunt], qui dicunt tibi, Euge, euge? Pauperum vita in plateis divitum seminatur. Argentum micat in luto: accurritur undique, tollit illud non pauperior, sed fortior, aut qui forte citius praecucurrit. A te tamen mos iste, vel potius mors ista non coepit; in te utinam desinat. Sed reliqua prosequamur. Inter haec tu pastor procedis deauratus, tam multa circumdatus varietate. Oves quid capiunt? Si auderem dicere; daemonum magis, quam ovium pascua haec. Scilicet sic factitabat Petrus, sic Paulus ludebat? Vides omnem ecclesiasticum zelum fervere sola pro dignitate tuenda. Honori totum datur, sanctitati nihil, aut parum. Si causa requirente paulo submissius agere, ac socialius te habere tentaveris; Absit? inquiunt, non decet, tempori non congruit, majestati non convenit; quam geras personam attendito. De placito Dei ultima mentio est; pro jactura salutis nulla cunctatio: nisi quod sublime est, hoc salutare ducamus; et quod gloriam redolet, id justum. Ita omne humile probro ducitur inter palatinos, ut facilius qui esse, quam qui apparere humilis velit, invenias. Timor Domini simplicitas reputatur, ne dicam fatuitas. Virum circumspectum et amicum propriae conscientiae calumniantur hypocritam. Porro amatorem quietis, et sibi interdum vacantem, inutilem dicunt.
5.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT III. De vestium pompa resecanda, et zelo Pontifici necessario.
5.3.1
Quid ergo tu? evigilasne adhuc ad istos, qui circumdederunt te laqueis mortis? Quaeso, sustine paulisper, et supporta me. Imo da veniam, non tam temere, quam timide haec loquenti. Aemulor te aemulatione bona, et utinam quam vehementi, tam utili. Scio ubi habitas; increduli et subversores sunt tecum. Lupi, non oves sunt: talium tamen tu pastor. Utilis consideratio, qua forte inveneris, quomodo, si fieri possit, convertas eos, ne ipsi subvertant te. Quid diffidimus posse reverti in oves, e quibus verti in lupos potuerunt? Hic, hic, non parco tibi, ut parcat Deus. Pastorem te populo huic certe aut nega, aut exhibe. Non negabis: ne cujus sedem tenes, te neget haeredem. Petrus hic est, qui nescitur processisse aliquando vel gemmis ornatus, vel sericis; non tectus auro, non vectus equo albo, nec stipatus milite, nec circumstrepentibus septus ministris. Absque his tamen credidit satis posse impleri salutare mandatum: Si amas me, pasce oves meas. In his successisti, non Petro, 438 sed Constantino. Consulo toleranda pro tempore, non affectanda pro debito. Ad ea te potius incito, quorum te scio debitorem. Etsi purpuratus, etsi deauratus incedens, non est tamen quod horreas operam curamve pastoralem, Pastoris haeres: non est quod erubescas Evangelium. Quanquam si volens evangelizes, inter Apostolos quidem etiam gloria est tibi. Evangelizare pascere est. Fac opus evangelistae, et pastoris opus implesti.
5.3.2
Dracones, inquis, me mones pascere, et scorpiones, non oves. Propter hoc, inquam, magis aggredere eos, sed verbo, non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel jussus es reponere in vaginam? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus Apostolis, Ecce gladii duo hic; non respondisset Dominus, Satis est; sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae et spiritualis scilicet gladius, et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exserendus: ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris. Et de hoc alias. Nunc vero arripe, qui tibi ad feriendum creditus est; et vulnera ad salutem, si non omnes, si non vel multos, certe quos possis.
5.3.3
Non sum, inquis, melior quam patres mei. Quem illorum domus exasperans, non dico, audivit, sed non irrisit? Ideo tu insiste magis, si forte audiant, et quiescant: insiste et resistentibus. Dicendo haec, forte nimius dicar. Num nostra illa vox: Insta opportune, importune? Hunc, si audes, nimium appellato. Prophetae praecipitur: Clama, ne cesses. Ad quos, nisi ad sceleratos et peccatores? Annuntia, inquit, populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. Prudenter adverte et sceleratos perhiberi, et populum Domini. Puta de his idem. Etsi scelerati, etsi iniqui, vide ne audias: Quod uni ex minimis meis non fecisti, nec mihi fecisti. Fateor populum istum exstitisse usque adhuc dura fronte, et indomito corde; sed utrumne etiam indomabili, nescio unde liquido scire possis. Potest fore, quod necdum fuit. Si diffidis tu; sed apud Deum non erit impossibile omne verbum. Si dura fronte sunt, durato et tu e contra tuam. Nil tam durum, quod duriori non cedat. Dominus ad prophetam: Dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum. Unum est quod te absolvit, si egisti cum populo illo, ut possis dicere: Popule meus, quid tibi debui facere, et non feci? Si sic fecisti, nec profecisti; est demum quod facias, et quod dicas: exi de Hur Chaldaeorum, et dicito, Quia oportet me et aliis civitatibus evangelizare. Puto nec poenitebit exsilii, orbe pro urbe commutato.
5.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IV. Quales collaterales et coadjutores a Pontifice adhibendi: ubi de virtutibus praelatorum.
5.4.1
Veniamus ad collaterales et coadjutores tuos. Hi seduli tibi, hi intimi sunt. Quamobrem si boni sunt, tibi potissimum sunt: si mali, aeque plus tibi. Ne te dixeris sanum, dolentem latera: hoc est, ne te dixeris bonum, malis innitentem. Aut si bonus sis, bonitas tui solius quem fructum afferre potest? sicut in superiore libro dixisse me memini. Quid, inquam, emolumenti affert Ecclesiis Dei tua unius hominis 439 justitia, ubi sententia praevalet aliter affectorum? Sed nec tuta tibi tua obsessa malis, non magis quam sanitas vicino serpente. Non est quo te subducas malo intestino. Et e regione, bonum domesticum eo amplius, quo saepius juvat. Sed sive levent, sive gravent, cui rectius imputandum quam tibi, qui tales aut elegisti, aut admisisti? Non de omnibus dico: nam sunt quos non elegisti, sed ipsi te. At potestatem non habent, nisi quam tu eis aut tribueris, aut permiseris. Ad idem ergo revertimur. Tibi imputa quidquid patieris ab eo qui sine te potest facere nihil. His exceptis, de caetero non inconsiderate, ut vides, eligendi quique seu colligendi sunt in opus ministerii hujus. Tuum est undecumque evocare et adsciscere tibi, exemplo Moysi, senes, non juvenes; sed senes non tam aetate quam moribus, quos tu nosti, quia senes populi sunt. An non eligendi de toto orbe, orbem judicaturi? Sane huic negotio non se ingerat rogans. Consilio, non prece agendum est. Sunt quae necessario a nobis rogantium aut extorquet importunitas, aut necessitas meretur. At istud in his quae nostra sunt. Ubi autem non licet quod volo facere, quis locus roganti? Nisi forte qui me rogat, hoc rogat, ut quod vult, velle liceat mihi, et non magis ut velim. Alius pro alio, alius forte et pro se rogat. Pro quo rogaris, sit suspectus; qui ipse rogat pro se, jam judicatus est. Nec interest, per se, an per alium quis roget. Clericum curiam frequentantem, qui non sit de curia, ad idem noris pertinere ambientium genus. Adulantem, et ad placitum cujusque loquentem, unum de rogantibus puta, etiamsi nihil rogaverit. Scorpioni non est in facie quod formides: sed pungit a cauda.
5.4.2
Si ad talium blanditias cor tuum, ut assolet, molliri senseris, memineris scriptum: Omnis homo primum bonum vinum ponit; cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Pari pondere aestimaveris ejus humilitatem qui timet, et ejus qui sperat. Viri callidi et dolosi proprium esse solet tunc praetendere humilitatem, cum aliquid obtinere voluerit: de qualibus dicit Scriptura: Est qui se humiliat nequiter, et interiora ejus plena sunt dolo. De vobis ipsis sume sententiae hujus evidens ac familiare exemplum. Quantos quos supplices admisisti, postmodum sustinuisti graves, insolentes, contumaces, rebelles? Quod quidem interius malum tegunt principia, posteriora produnt. Verbosulum adolescentem, et studentem eloquentiae cum sapientiae sit inanis, non aliud quam justitiae hostem reputes. Pro hujusmodi falsis fratribus dicit tibi Magister: Manus cito nemini imposueris.
5.4.3
Excluso itaque universo hoc pestilenti genere hominum, curae tibi maxime sit introducere tales, quos postmodum introduxisse non poeniteat. Turpe est tibi saepius retractare quod feceris, et judicium tuum frequenter periclitari non decet. Diligenter proinde omne quod faciendum erit, tracta apud te, et cum his qui te diligunt. Tracta ante factum, quia post factum sera retractatio est. Sapientis consilium est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis. Et hoc tibi persuade, qui admittendi sunt, difficile in curia posse probari: et ideo, si fieri potest, viros probatos oportere deligi, non probandos. Nos in monasteriis omnes recipimus spe meliorandi: at curia bonos facilius recipere, quam facere consuevit. Quod si plures in ea defecisse bonos, quam malos profecisse probavimus; quaerendi sane quibus nec defectus timeatur, nec profectus optetur, utpote jam perfectis.
5.4.4
Itaque non volentes, neque currentes assumito, sed cunctantes, sed renuentes: etiam coge illos, et 440 compelle intrare. In talibus, ut opinor, requiescet spiritus tuus, qui non sint attritae frontis, sed verecundi, sed timorati: qui praeter Deum tantum timeant nihil, nihil sperent nisi a Deo. Qui adventantium non manus attendant, sed necessitates. Qui stent viriliter pro afflictis, et judicent in aequitate pro mansuetis terrae. Qui sint compositi ad mores, probati ad sanctimoniam, parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subjecti ad disciplinam, rigidi ad censuram, catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, conformes ad unitatem. Qui sint in judicio recti, in consilio providi, in jubendo discreti, in disponendo industrii, in agendo strenui, in loquendo modesti, in adversitate securi, in prosperitate devoti, in zelo sobrii, in misericordia non remissi, in otio non otiosi, in hospitio non dissoluti, in convivio non effusi, in cura rei familiaris non anxii, alienae non cupidi, suae non prodigi, ubique et in omnibus circumspecti. Qui legatione pro Christo fungi, quoties opus erit, nec jussi renuant, nec non jussi affectent. Qui quod verecunde excusant, obstinatius non recusent. Qui missi, post aurum non eant, sed Christum sequantur: qui quaestum legationem non aestiment, nec requirant datum, sed fructum. Qui regibus Joannem exhibeant, Aegyptiis Moysen, fornicantibus Phinees, Eliam idololatris, Elisaeum avaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, negotiantibus Christum. Qui vulgus non spernant, sed doceant: divites non palpent, sed terreant: pauperes non gravent, sed foveant: minas principum non paveant, sed contemnant. Qui non cum turba intrent, nec cum ira exeant: qui ecclesias non spolient, sed emendent. Qui marsupia non exhauriant, sed corda reficiant et crimina corrigant; famae provideant suae, nec invideant alienae. Qui orandi studium gerant, et usum habeant, ac de omni re orationi plus fidant, quam suae industriae vel labori. Quorum ingressus pacificus, molestus exitus sit: quorum sermo aedificatio, quorum vita justitia, quorum praesentia grata, quorum memoria in benedictione. Qui se amabiles praebeant, non verbo, sed opere: reverendos exhibeant, sed actu, non fastu. Qui humiles cum humilibus, et cum innocentibus innocentes; duros dure redarguant, malignantes coerceant, reddant retributionem superbis. Qui non de dote viduae, et patrimonio Crucifixi se vel suos ditare festinent, gratis dantes quod gratis acceperunt, gratis facientes judicium injuriam patientibus, vindictam in nationibus, increpationes in populis. Qui de tuo denique spiritu, illorum instar septuaginta Moysi, accepisse cernantur, per quem sive absentes, sive praesentes contendant placere tibi, placere Deo. Qui ad te redeant fatigati quidem, sed non suffarcinati: simul et gloriantes, non quod curiosa seu pretiosa quaeque terrarum attulerint, sed quod reliquerint pacem regnis, legem barbaris, quietem monasteriis, ecclesiis ordinem, clericis disciplinam, Deo populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
5.5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT V. Exemplis commendatur abstinentia munerum; et arrogantia ministrorum Papae perstringitur.
5.5.1
Dignum reor ad medium venire factum dulcis memoriae Martini nostri. Nosti hoc; sed an memineris, ignoro. Is cardinalis presbyter, functus 441 aliquando legatione in Dacia, tam pauper remeavit, ut pene expensis et equis deficientibus, vix perveniret Florentiam. Ibi episcopus loci donavit ei equum, quo Pisas usque, ubi eramus tunc, pervectus est. Postridie, credo, secutus episcopus( erat enim illi causa cum adversario, et agendi aderat dies) coepit requirere suffragia amicorum. Cumque per singulos sollicitarentur, ventum est ad Martinum. Fiducia erat major in illo, qui non posset immemor esse recentis beneficii. Tum Martinus:« Decepisti me,» inquit:« nesciebam tibi imminere negotium. Tolle equum tuum, ecce in stabulo est.« Et hora eadem resignavit illi. Quid dicis, mi Eugeni? Nonne alterius saeculi res est, redisse legatum de terra auri sine auro? transiisse per terram argenti, et argentum nescisse? donum insuper, quod poterat esse suspectum, illico rejecisse?
5.5.2
Sed o mihi locum suavem, ubi incidit occasio memorandi et nominandi suavissimi odoris virum, episcopum loquor Carnotensem Gaufridum, qui legationem in partibus Aquitaniae propriis sumptibus strenue administravit, idque annos plures. Rem loquor quam vidi ipse. Eram cum eo in terra illa, cum a quodam presbytero praesentatus illi est piscis, quem vulgo vocant sturgionem. Percunctatus legatus quanti venierit,« Non accipio,» inquit,« nisi receperis pretium.» Et resignavit solidos quinque invito et verecundo. Item cum essemus in quodam oppido, domina illius oppidi obtulit ei pro devotione cum manutergio duas vel tres paropsides pulchras, ligneas tamen: quas aliquandiu intuens homo scrupulosae conscientiae, laudavit eas, sed non acquievit accipere. Quando[ al. quomodo] argenteas recepisset, qui ligneas refutavit? Non fuerunt qui possent legato dicere: Ditavimus Abraham. Ipse vero cum Samuele libere concionabatur ad omnes: Loquimini de me coram Domino et coram Christo ejus, utrum bovem cujuspiam tulerim aut asinum; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi; et contemnam illud hodie, vobisque restituam. O si talium daretur virorum copia, quales perstrinximus nunc! Quid te felicius, quid illo jucundius saeculo? Nonne secunda ab aeternitate illorum tibi temporum beatitudo videretur, cum te quaquaversum procedens, stipatum videres tam inclyto agmine beatorum?
5.5.3
Si te novi, haeres, et altum trahens suspirium[ al. spiritum], tecum loqueris: Putas fore posse quod dicitur? Putas hic sumus, quousque haec fiant? Quis det vivere, ut videre contingat? O si viderem in vita mea Ecclesiam Dei talibus innixam columnis! O si Domini mei sponsam cernerem tantae commissam fidei, tantae creditam puritati! Quid me beatius, quidve securius, cum ejusmodi circa me vitae meae et custodes spectarem simul et testes? Quibus omnia mea secreta secure committerem, communicarem consilia; quibus me totum refunderem, tanquam alteri mihi. Qui, si vellem aliquatenus deviare, non sinerent, frenarent praecipitem, dormitantem excitarent. Quorum me reverentia et libertas extollentem reprimeret, excedentem corrigeret: quorum me constantia et fortitudo nutantem firmaret, erigeret diffidentem: quorum me fides et sanctitas ad quaeque sancta, ad quaeque honesta, ad quaeque pudica, ad quaeque amabilia et bonae famae provocaret. Et nunc reduc oculos, mi Eugeni, ad eum qui nunc est curiae sivae Ecclesiae statum et studia praelatorum, eorum praesertim, qui sunt in circuitu tuo.
5.5.4
Sed de his hactenus. Ego palpavi, non fodi parietem. Tibi licet fodere et videre, utpote prophetae filio. Mihi progredi non est fas. Unum dico quod in facie est. Ridicule ministri vestri vestris se compresbyteris 442 anteferre conantur. Non hoc ratio habet, non antiquitas habuit, non consentit auctoritas. Et si de sua consuetudine calumnia struitur, melius profecto illa, quam summus Ordo contemnitur. Frivolum tamen satis, unde maximo obtinere id volunt. Nos sumus, inquiunt, qui in omni celebritate domino Papae conjunctiores assistimus, sedenti propiores assidemus, procedentem posteriores praecedimus. Hoc totum non dignitatis privilegium, sed sedulitatis debitum est, diaconi nomen solemni ipsa administratione interpretans. Denique presbyteris ordinata consessione ambientibus majestatem, vos ad pedes sedetis. Propiores assistitis, ut habeat paratiores. In evangiliis legimus, quia facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse major. Beatus esses, si sic circa te caetera tenerentur.
5.6.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VI. Pontifici non convenire, utpote gravioribus intento, rei domesticae curam; proindeque alteri potius oeconomo committendam
5.6.1
Taedet jam curiae: exeundum palatio; domi exspectant nos. Hi non modo circa, sed quodammodo intra te sunt. Non est supervacua consideratio, qua intendis disponere domui tuae, providere his qui in sinu tuo et in gremio tuo sunt. Ego dico et necessariam. Paulum audi: Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? item: Si quis suorum et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Et haec dicens, non te moneo summis occupatum intendere infimis et quasi minutum fieri; minimis impendere quod maximis debes. Quid te intrices, unde te eripuit Deus? Haec, inquit, omnia adjicientur vobis. Verumtamen et haec oportet facere et illa non omittere. At illa per te agens, per te etiam oportet provideas, qui pro te de his provideant. Nam si unus e servis per se non sufficit simul et custodiae jumentorum, et curae mensarum: tu per te quomodo intendere valeas et tuae domui, et Domini pariter? de qua scriptum est: O Israel quam magna est domus Domini! Vacuum prorsus a sollicitudine rerum minorum et vilium oportet esse animum, tam magnis et tam multis intentum rebus. Oportet liberum, quem nulla sibi vindicet violenta occupatio. Oportet ingenuum, quem nulla deorsum trahat indigna affectio. Oportet rectum, quem nulla seorsum avertat sinistra intentio. Oportet cautum, quem nulla subeat furtiva suspicio. Oportet vigilem, quem nulla ab sese abducat peregrina et curiosa cogitatio. Oportet firmum, quem nulla concutiat repentina turbatio. Oportet invictum, quem nulla fatiget vel continua tribulatio. Oportet amplum, quem nulla coarctet rei temporalis amissio.
5.6.2
His te non dubites et bonis privandum, et feriendum malis, si animum dividens, et Dei rebus, et tuis pariter reculis volueris impertiri. Procurandus quem implices, qui pro te molat. Pro te dico non tecum. Quaedam per temet facies; quaedam per te et alios simul; quaedam per alios ac absque te. Quis sapiens, et intelliget haec? Non est quod inter ista dormitet consideratio tua. Ego vero agenda domus tuae sub eo genere, quod novissimum posui, locanda censuerim. Per alium, ut dixi, illa facies. At is, si fidelis non fuerit, fraudabit: si non fuerit prudens, fraudabitur. Quaerendus proinde fidelis et prudens, quem constituas super familiam tuam. Adhuc inutilis est, si tertium desit. Quaeris quid hoc? Auctoritas. Quid enim prodest ei velle et scire quaeque disponere, 443 prout necesse est, si quod scit et vult, non potest? Danda ergo facultas agendi pro libitu. Si in praejudicium rationis putas hoc fieri, memento fidelem, qui agere nihilominus pro ratione volet: attende prudentem, qui agere nihilominus pro ratione sciet Sed fidelis solersque voluntas tunc proderit, cum ei affatim suppetet, unde tota facilitate mancipetur effectui, cunctis sine cunctatione parentibus. Subdendi igitur omnes. Nullum patiatur contradictorem. Nemo qui dicat, Cur fecisti sic? Potestatem habeat excludere et admittere quos voluerit, mutare ministros, transferre ministeria ad quos et quando voluerit. Ita timori sit omnibus, ut sit et utilitati. Praesit omnibus, ut omnibus prosit, et de omnibus. Clandestinas et susurratas delationes non recipias adversus eum: magis detractiones censueris. Et hanc velim generalem tibi constituas regulam, ut omnem, qui palam veretur dicere quod in aure locutus est, suspectum habeas. Quod si te judicante dicendum coram ille renuerit, delatorem judices, non accusatorem.
5.6.3
Itaque unus omnibus facienda injungat, et uni omnes respondeant. Tu illi habeas fidem, vacans tibi et Ecclesiae Dei. Si quominus aut fidelis inveniatur, aut prudens, fideli potius committendum. Sane e duobus tutius hoc. Quanquam si idoneus non reperitur, etsi minus fidelem sustinere potius consulo, quam te immergere labyrintho huic. Memento Salvatorem Judam oeconomum habuisse. Quid episcopo turpius, quam incumbere supellectili et substantiolae suae: scrutari omnia, sciscitari de singulis, morderi suspicionibus, moveri ad quaeque perdita vel neglecta? Ad verecundiam dico quorumdam ejusmodi, scrutantium quotidie omnem substantiam suam, numerantium singula, de minutis et quadrantibus exigentium rationem. Non ita ille Aegyptius, qui Joseph omnibus traditis, ignorabat quid haberet in domo sua. Erubescat christianus, christiano sua non credens. Homo sine fide, fidem tamen habuit servo, super omnia bona sua constituens eum: et hic erat alienigena.
5.6.4
Mira res! Satis superque episcopi ad manum habent, quibus animas credant: et cui suas committant facultatulas, non inveniunt. Optimi videlicet aestimatores rerum, qui magnam de minimis, parvam aut nullam de maximis curam gerant. Sed, ut liquido datur intelligi, patientius ferimus Christi jacturam, quam nostram. Quotidianas expensas quotidiano reciprocamus scrutinio, et continua dominici gregis detrimenta nescimus. De pretio escarum et numero panum cum ministris quotidiana discussio est: rara admodum cum presbyteris celebratur collatio de peccatis populorum. Cadit asina, et est qui sublevet eam: perit anima, et nemo est qui reputet. Nec mirum, cum nec nostros quidem assiduos sentiamus defectus. Nonne ad singulas supputationes istas irascimur, urimur, anxiamur? Quam tolerabilius rerum, quam mentium sustineremus jacturam! Quare, inquit, non magis fraudem patimini? Quaeso, tu qui alios doces, doce te ipsum: si tamen jam non docuisti, pluris te habere, quam tua. Transitoria ista, quae stare tibi nullo pacto queunt, fac ut a te transeant, non per te. Rivus qua fluit, cavat terram: sic discursus temporalium conscientiam rodit. Si potest torrens in agros excurrere sine laesione satorum; et tu te ista sine vulnere mentis posse tractare confidito. Omnimodis consulo studeas avertere a te concursum horum. Multa nescias, plurima dissimules, nonnulla obliviscaris.
5.6.5
Sunt tamen quae ignorare te nolim, mores quorumque et studia. Non oportet ut vitia domus tuae ultimus 444 scias: quod quamplurimis novimus contigisse. Quapropter, ut dixi, alius alta dispenset; de disciplina tu provide, illud nemini credas. Si insolentior coram te vel sermo sonuerit. vel habitus apparuerit: manus tua super ejusmodi; tu ulciscere injuriam tuam. Impunitas ausum parit, ausus excessum. Domum episcopi decet sanctitudo, decet modestia, decet honestas: horum disciplina custos. Sacerdotes domestici, aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt. In vultu, in habitu, in incessu illorum qui circa te sunt, nihil residere impudicum, nihil indecens patiaris. Discant a te coepiscopi tui comatulos pueros et comptos adolescentes secum non habere. Certe inter mitratos discurrere calamistratos non decet. Et memento quod Sapiens admonet: Filiae tibi sunt? noli faciem tuam hilarem ad eas ostendere.
5.6.6
Nec austeritatem tamen suadeo tibi, sed gravitatem. Illa infirmiores fugat, haec reprimit leviores. Illa, si adsit, odibilem; haec, si desit, contemptibilem reddit: in omnibus tamen modus melior. Ego nec severius velim, nec dissolutius. Quid hac mediocritate gratius, ut nec de severitate sis oneri, nec de familiaritate contemptui? In palatio papam, domi te patremfamilias exhibe. Ament te domestici tui: si non, facito ut timeant. Utilis semper custodia oris, quae tamen affabilitatis gratiam non excludat. Ergo ubique frenanda lingua praeceps, maxime autem in convivio. Ille convenientior habitus, si tu actu quidem severus sis, vultu serenus, verbo serius. Capellani, et qui tecum jugiter divinis intersunt officiis, non sint sine honore. Tuum est tales tibi providere, qui digni sint. Serviatur eis ab omnibus tanquam tibi. Necessaria de manu tua accipiant. His contenti sint quae tu provideris illis: tu vide ne egeant. Super hoc quem forte ab adventantibus petere deprehendes, judica Giezitam: id de ostiariis, id de caeteris officialibus decernendum. Verum hoc ex abundanti: nam formam istam jam olim a te positam recordamur. Quid tuo dignius apostolatu? quid salubrius ad conscientiam, honestius ad famam, utilius ad exemplum? Optimus canon, qui projicit avaritiam ex calumnia, et non a conscientia tantum.
5.7.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VII. Epilogus seu summa eorum quae in pontifice requiruntur.
5.7.1
Libet jam et hunc claudere librum: sed in calce aliqua velim vel ante dicta quasi epilogando repetere, vel addere praetermissa. Consideres ante omnia sanctam Romanam Ecclesiam, cui Deo auctore praees, Ecclesiarum matrem esse, non dominam: te vero non dominum episcoporum, sed unum ex ipsis; porro fratrem diligentium Deum, et participem timentium eum. De caetero oportere te esse considera formam justitiae, sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem gentium, Christianorum ducem, amicum Sponsi, Sponsae paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum, judicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi, christum Domini: postremo deum Pharaonis. Intellige quae dico: dabit tibi Dominus intellectum. Ubi malitiae juncta potentia est, aliquid tibi supra hominem praesumendum. Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum irae tuae, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Cui irasceris tu, Deum sibi iratum, non hominem putet. Qui te non audierit, auditurum Deum, et contra se paveat. Quod reliquum est, de his quae supra te sunt, incumbit jam disputatio: quam uno libro, Deo adjuvante, solvere spero, et me pariter absolvere promissione mea.

Intertext edge

Open linked passage

Note