De consideratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 21366 Decon3
6.1.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. De his quae supra nos sunt, id est de Deo rebusque divinis, considerationem instituit, ad quas modo per creaturas erigimur.
6.1.1
Libri superiores, etsi de consideratione inscribantur, plurimum tamen habent actionis admistum dum res aliquas non considerandas tantum, sed agendas docent vel monent. At qui in manibus modo est, sola in consideratione versabitur. Quae enim supra sunt( id quidem instat) actu non indigent, sed inspectu. Non est quod in eis actites, quae uno modo semper sunt, et in aeternum; porro aliqua et ab aeterno. Et hoc velim solerter advertas, vir sagacissime Eugeni, quia toties peregrinatur consideratio tua, quoties ab illis rebus ad ista deflectitur inferiora et visibilia, sive intuenda ad notitiam, sive appetenda ad usum, sive pro officio disponenda vel actitanda. Si tamen ita versatur in his, ut per haec illa requirat, haud procul exsulat. Sic considerare, repatriare est. Sublimior iste praesentium ac dignior usus rerum, cum juxta sapientiam Pauli, invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sane hac scala cives non egent, sed exsules. Quod vidit ipse hujus sententiae auctor, qui cum diceret invisibilia per visibilia conspici, signanter posuit, a creatura mundi. Et vere quid opus scalis tenenti jam solium? Creatura coeli illa est, praesto habens per quod potius ista intueatur. Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum. Nec opus habet ex his quae facta sunt, Factoris notitiam mendicare. Neque enim ut vel ipsa noverit, ad ipsa descendit, quae ibi illa videt, ubi longe melius sunt quam in se ipsis. Unde nec medium requirit ad ea corporis sensum: sensus ipsa sibi, se ipsa sentiens. Optimum videndi genus, si nullius egueris, ad omne quod libuerit[ al. add. nosse], te contentus. Alioquin juvari aliunde, obnoxium fieri est minusque a perfecto istud, et minus liberum.
6.1.2
Quid, quod et inferioribus eges? nonne praeposterum hoc et indignum? Plane superiorum quaedam injuria est, inferiorum operam desiderare: a qua injuria nemo hominum perfecte vindicabitur, nisi cum quisque evaserit in libertatem filiorum Dei. Nempe erunt hi omnes docibiles Dei, et nulla interveniente creatura, solo beati Deo. Repatriasse erit hoc, exisse de patria corporum in regionem spirituum. Ipsa est Deus noster, maximus spiritus, maxima mansio spirituum beatorum: et ne quid hic sibi usurpet sensus[ al. add. carnis] seu imaginatio, veritas est, sapientia est, virtus, aeternitas, summum bonum. Unde[ al. add. a quo] interim absumus: et ubi sumus, vallis est lacrymarum, in qua sensualitas regnat, et consideratio exsulat: in qua libere quidem et potestative se exserit sensus corporeus, sed intricatus caligat oculus spiritualis. Quid igitur mirum, si ope indigenae advena indiget? Et felix secundum tempus viator, qui civium beneficium, sine quo transire non potest, in obsequium convertere potuit, utens, non fruens; urgens, non petens; exactor, non supplex.
6.2.1
LIBER QUINTUS. CAPUT II. Assignat varios considerationis gradus.
6.2.1
Magnus ille, qui usum sensuum, quasdam veluti civium opes, expendere satagit, dispensando 446 in suam et multorum salutem. Nec ille minor qui hunc sibi gradum ad illa invisibilia philosophando constituit: nisi quod hoc dulcius, illud utilius; hoc felicius, illud fortius esse constat. At omnium maximus, qui spreto ipso usu rerum et sensuum, quantum quidem humanae fragilitati fas est, non ascensoriis gradibus, sed inopinatis excessibus, avolare interdum contemplando ad illa sublimia consuevit. Ad hoc ultimum genus illos pertinere reor excessus Pauli. Excessus, non ascensus: nam raptum potius fuisse, quam ascendisse ipse se perhibet. Inde est quod dicebat: Sive mente excedimus, Deo. Porro haec tria ita contingunt, cum consideratio, etsi in loco peregrinationis suae, virtutis studio, et adjutorio gratiae facta superior, sensualitatem aut premit ne insolescat, aut cogit ne evagetur, aut fugit ne inquinet. In primo potentior, in secundo liberior, in tertio purior. Puritatis siquidem et alacritatis pariter alis fit ille volatus.
6.2.2
Vis tibi has considerationis species propriis distingui nominibus? Dicamus, si placet, primam dispensativam, secundam aestimativam, tertiam speculativam. Horum nominum rationes definitiones declarabunt. Dispensativa est consideratio sensibus sensibilibusque rebus ordinate et socialiter utens ad promerendum Deum. Aestimativa est consideratio prudenter ac diligenter quaeque scrutans et ponderans ad vestigandum Deum. Speculativa est consideratio se in se colligens, et, quantum divinitus adjuvatur, rebus humanis eximens ad contemplandum Deum. Puto vigilanter advertis aliarum hanc esse fructum: caeteras, si non referantur ad istam, quod dicuntur videri posse, sed non esse. Et prior quidem absque intuitu hujus multa serit, et nihil metit: sequens vero nisi ad istam se dirigat, vadit, sed non evadit. Ergo quod prima aptat, secunda odorat, tertia gustat. Ad quem tamen gustum perducunt et caeterae, etsi tardius: nisi quod prima laboriosius, secunda quietius pervenitur.
6.3.1
LIBER QUINTUS. CAPUT III. Ea quae supra nos sunt, Deum scilicet et Angelos, investigari opinione, fide, et intellectu.
6.3.1
Dixisti, inquis, satis qua ascendatur: etiam quo ascendendum, dicere habes. Falleris, si id speras: ineffabile est. Tu me existimas loqui quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit? Nobis, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum. Ergo quae supra sunt non videbo docentur, sed spiritu revelantur. Verum quod sermo non explicat, consideratio quaerat, oratio expetat, mereatur vita, puritas assequatur. Sane eorum admonitus quae supra sunt, non te existimes mitti a me suspicere solem, lunam, stellas, non ipsum firmamentum, non aquas quae super coelos sunt. Ista siquidem omnia, etsi supra loco, pretio infra sunt, et dignitate naturae: sunt enim corpora. Tui portio spiritus est, quo superius quidpiam frustra quaeris, quod non sit spiritus. Porro spiritus est Deus, sunt et Angeli sancti, et hi supra te. Sed Deus natura, Angeli gratia superiores sunt. Unum siquidem tui et Angeli optimum, ratio est: Deus vero non sui aliquid optimum habet, unum optimum totus. Is, et qui cum eo sunt beati spiritus, tribus modis, veluti viis totidem, nostra sunt consideratione 447 vestigandi, opinione, fide, intellectu. Quorum intellectus rationi innititur, fides auctoritati, opinio sola veri similitudine se tuetur. Habent illa duo certam veritatem: sed fides clausam et involutam, intelligentia nudam et manifestam: caeterum opinio certi nihil habens, verum per verisimilia quaerit potius, quam apprehendit.
6.3.2
Omnino in his cavenda confusio, ne aut incertum opinionis fides figat, aut quod firmum fixumque est fidei, opinio revocet in quaestionem. Et hoc sciendum, quia opinio, si habet assertionem, temeraria est: fides, si habet haesitationem, infirma est: item intellectus, si signata fidei tentet irrumpere, reputatur effractor, scrutator majestatis. Multi suam opinionem intellectum putaverunt, et erraverunt. Et quidem opinio potest putari intellectus; intellectus opinio non potest. Unde hoc accidit? Profecto quia haec falli potest, ille non potest: aut si falli potuit, intellectus non fuit, sed opinio. Verus nempe intellectus certam habet non modo veritatem, sed notitiam veritatis. Possumus singula haec ita definire, Fides est voluntaria quaedam et certa praelibatio necdum propalatae veritatis. Intellectus est rei cujuscunque invisibilis certa et manifesta notitia. Opinio est quasi pro vero habere aliquid, quod falsum esse nescias. Ergo, ut dixi, fides ambiguum non habet; aut si habet, fides non est, sed opinio. Quid igitur distat ab intellectu? Nempe quod etsi non habet incertum non magis quam intellectus, habet tamen involuerum, quod non intellectus. Denique quod intellexisti, non est de eo quod ultra quaeras: aut si est, non intellexisti. Nil autem malumus scire, quam quae fide jam scimus. Nil supererit ad beatitudinem, cum quae jam certa sunt nobis fide, erunt aeque et nuda.
6.4.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IV. Angeli quomodo considerandi.
6.4.1
His ita expeditis, age jam dirigatur consideratio in eam quae sursum est Jerusalem mater nostra, ac totis tribus memoratis viis caute et vigilanter vestigemus investigabilia: quatenus tamen licet, vel magis quatenus nobis donabitur. Et primo quidem cives spiritus esse illic potentes, gloriosos, beatos, distinctos in personas, dispositos in dignitates, ab initio stantes in ordine suo, perfectos in genere suo, corpore aethereos, immortalitate perpetuos, impassibiles non creatos, sed factos, id est gratia, non natura; mente puros, affectu, benignos, religione pios, castimonia integros, unanimitate individuos, pace securos, a Deo conditos, divinis laudibus et obsequiis deditos. Haec omnia legendo comperimus, fide tenemus. Quanquam de corporibus horum non modo unde sint, sed an aliquatenus sint, haeret sententia aliquorum. Unde si quis inter opinabilia magis id ponendum censuerit, non contendo. Porro intellectu praeditos, non fide, non opinione, sed intellectu capimus; quia non possunt hujus expertes, et Dei simul participes esse. Sunt et nomina quaedam nota nobis similiter ex auditu, per quae harum beatitudinum, etiam quae non liquido mortalium percepit auditus, officia, merita, gradus, ordines, utcumque a nobis conjici et dicerni queunt. Sed enim quod ex auditu non est, jam non ex fide; nam fides ex auditu. Itaque opinando ista dixerimus. Ad quid enim coelestium nomina innotuerunt, si ne opinari quidem salva fide aliquid licet de rebus, quarum nomina sunt? Angeli, Archangeli, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Throni, Cherubin, et Seraphin, haec nomina. Quae significata eorum? Nullane inter illos spiritus qui simpliciter Angeli, et eos qui Archangeli nuncupantur, distantia?
6.4.2
Quid ergo sibi vult gradualis distinctio haec? Putemus 448 Angelos dici( nisi ut convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur; missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui haereditatem capiunt salutis: de quibus Salvator, Angeli eorum semper vident faciem Patris. Putemus his praeesse Archangelos, qui conscii mysteriorum divinorum, nonnisi ob praecipuas et maximas causas mittuntur. E quibus magnus ille archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam, ob causam utique, qua major esse non potuit. Putemus esse super istos Virtutes esse, quorum nutu vel opere signa et prodigia in elementis, sive ex elementis facta apparent ad commonitionem mortalium. Inde est fortassis, quod cum in Evangeliis legas: Erunt signa in sole et luna et stellis, paulo post habes, Nam virtutes coelorum movebuntur; hi nimirum spiritus, per quos signa fiunt. Putemus Potestates superiores istis, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris hujus, ne quantum vult noceat; ne malignari, nisi ut prosit, possit. Putemus Principatus his quoque praelatos, quorum moderamine et sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur transfertur, mutilatur, mutatur. Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere praefatis ordinibus, ut respectu horum caeteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad istos, tanquam ad dominos, referri regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. Putemus Thronos alto etiam ab his evolasse recessu, qui ex eo quod sedent, Throni dicuntur; et ex eo sedent, quod sedit in eis Deus. Neque enim sedere in eis qui non sederent posset. Quaeris quid[ al. quam] illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quae exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos, simillimos sibi. Putemus Cherubin ex ipso sapientiae fonte, ore Altissimi haurientes, et refundentes fluenta scientiae universis civibus suis. Et vide ne is sit, quem propheta loquebatur, fluminis impetus laetificans civitatem Dei. Putemus Seraphin, spiritus totos divino igne succensos, succendere universa, ut singuli cives singulae sint lucernae ardentes et lucentes; ardentes charitate, lucentes cognitione.
6.4.3
O Eugeni, quam bonum est nos hic esse! quam fore melius, si quando tamen toti sequamur quo ex parte praecessimus! Praecedimus animo, et ne ipso quidem toto, sed parte modica nimis. Affectus jacent mole corporea praegravati et luto haerentibus desideriis, sola interim arida et tenuis consideratio praevolat. Et tamen ex tantillo quod jam datur, libet exclamare: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Quid si totam se colligat anima, et reductis affectibus, e cunctis locis, quibus captivi tenentur, timendo quae non oportet, amando quae non decet, dolendo vane, gaudendo vanius, cum his ineat tota libertate volatum, pulset impetu spiritus, et in pinguedine gratiae illabatur? Nonne cum coeperit circuire lucidas mansiones, et sinum illum etiam Abrahae curiosius perscrutari, et sub altari, quodcumque illud est, martyrum revisere animas, in prima stola secundam patientissime exspectantes, multo magis tunc instabit loquens cum propheta: Unam petii a Domino: hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, ac visitem templum ejus? Quidni ibi videatur cor Dei? quidni ibi probetur quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta? Bona in se, placens in effectibus, beneplacens fruentibus, perfecta perfectis, et nihil ultra quaerentibus. Patent viscera misericordiae, patent cogitationes pacis, divitiae salutis 449, mysteria bonae voluntatis; benignitatis arcana, quae clausa mortalibus, etiam ipsis electis suspecta sunt. Id quidem salubriter, ne desinant timere, dum necdum digne amare idonei inveniuntur.
6.4.4
Cernere est in his qui Seraphin appellantur, quomodo amet qui unde amet non habet, sed est et qui nihil horum quae fecerit odit: quos salvandos fecit, quomodo foveat, quomodo provehat, quomodo amplexetur, quomodo delicta electae juventutis, et paleas ignorantiarum ejus ignis ille consumens, ipsam purgatissimam et suo amore dignissimam reddat. Cernere est in Cherubin, qui plenitudo scientiae dicuntur, Deum scientiarum dominum esse, qui solus solam nesciat ignorantiam, qui totus sit lux, et tenebrae in eo non sint ullae; totus sit oculus, et qui minime aliquando fallitur, quia minime clauditur; qui extra se non quaerat lumen, cui admoveatur ut videat, ipse qui videt, ipse unde videt. Cernere est in Thronis, quam non suspectus omni innocentiae judex sedeat in his, qui circumvenire nolit, circumveniri non possit; quippe sic amans, et sic videns. Nec vacat sessio: tranquillitatis insigne est. De vultu tali judicium meum prodeat opto, cui insit amor, error absit, absit et perturbatio. Cernere est in Dominationibus, quantae sit Dominus majestatis, cujus nutu imperium constat, et imperio universitas atque aeternitas termini sunt. Cernere est in Principatibus principium ex quo omnia; et quomodo a cardine ostium, sic ab ipso regi universitatem. Cernere est in Potestatibus, quam potestative idem princeps quos regit, protegit, contrarias potestates arcens et propulsans. Cernere est in Virtutibus unam ubique aequaliter praesto esse virtutem, per quam omnia, vivificam, efficacem, invisibilem, immobilemque, omnia tamen moventem utiliter, tenentem fortiter: quae cum in minus usitata effecta apud mortales eruperit, miracula sive prodigia vocant. Cernere postremo et mirari est in Angelis et Archangelis veritatem atque experientiam vocis illius, Quoniam ipsi cura est de nobis; qui talium nos et tantorum non desinit jucundare visitationibus, instruere revelationibus, suggestionibus commonere, sedulitate solatiari.
6.5.1
LIBER QUINTUS. CAPUT V. Gratias ac dotes Angelorum a Deo in ipsos derivari.
6.5.1
Haec omnia contulit illis spiritibus ipse qui condidit illos, unus atque idem summus Spiritus, dividens singulis prout voluit. Haec operatur in illis, haec dedit operari et illis, sed aliter. Ardent Seraphin, sed igne Dei, vel potius igne Deo. Quod praecipuum est in eis, amant, sed non quantum Deus, nec quomodo. Lucent Cherubin, et scientia eminent, sed participio veritatis; ac per hoc non ut Veritas, nec quantum. Sedent Throni, sed insidentis beneficio. Judicant et ipsi cum tranquillitate, sed non ad mensuram modumve pacis pacantis, pacis quae exsuperat omnem sensum. Dominantur Dominationes, sed sub Domino dominantur, serviunt pariter. Quid hoc ad summum, sempiternum, singulareque dominium? Praesunt Principatus et regunt: sed reguntur et ipsi, ita ut regere jam non norint, si regi desierint. Praecellit in Potestatibus fortitudo: sed qui debent quod fortes sunt, et aliter est fortis, et plus; nec tam fortis quam ipsa fortitudo est. Virtutes pro suo ministerio et potentatu satagunt excitare corda torpentia hominum innovatione signorum: virtus vero in eis manens, ipsa facit opera. Faciunt et illae, sed in comparatione ejus non faciunt. Denique tantum interest, ut quasi singulariter propheta dicat ad eum, Tu es Deus qui facis mirabilia: et idem de eo, Qui facit mirabilia magna solus. Adsunt Angeli et Archangeli: sed ille germanior nobis, qui non modo adest, sed inest.
6.5.2
Quod si dicas posse inesse et angelum, non inficior. Memini scriptum: Et angelus qui loquebatur in 450 me. Atqui differentia et in hoc. Inest angelus suggerens bona, non ingerens: inest hortans ad bonum, non bonum creans. Deus sic inest ut afficiat, ut infundat, vel potius ut infundatur et participetur, ita ut unum perinde cum nostro spiritum esse dicere quis non timuerit, etsi non unam personam, unamve substantiam. Habes enim: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Angelus ergo cum anima, Deus in anima. Ille ut contubernalis animae inest, Deus ut vita. Itaque sicut anima videt in oculis, audit in auribus, odorat in naribus, in faucibus gustat, tangit in toto reliquo corpore: sic Deus diversa in diversis spiritibus operatur; verbi gratia, in aliis amantem se exhibens, in aliis agnoscentem, in aliis alia facientem, sicut unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Quis est iste tam communis in vocibus, tam longe in rebus? quomodo quem nostris loquimur verbis, in sua reconditus majestate, nostros penitus et aspectus effugit, et affectus? Audi ipsum quid loquatur hominibus. Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Dicimur amare, et Deus: dicimur nosse, et Deus: et multa in hunc modum. Sed Deus amat ut charitas, novit ut veritas, sedet ut aequitas, dominatur ut majestas, regit ut principium, tuetur ut salus, operatur ut virtus, revelat ut lux, assistit ut pietas. Quae omnia faciunt et Angeli, facimus et nos: sed longe inferiori modo, non utique bono quod sumus, sed quod participamus.
6.6.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VI. Principii et essentiae rationem proprie soli Deo convenire.
6.6.1
Nunc jam transi spiritus istos, si forte cum sponsa dicere possis et tu: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Quis est? Non sane occurrit melius, quam Qui est. Hoc ipse de se voluit responderi, hoc docuit, dicente Moyse ad populum, ipso quidem injungente: Qui est, misit me ad vos. Merito quidem. Nil competentius aeternitati, quae Deus est. Si bonum, si magnum, si beatum, si sapientem, vel quidquid tale de Deo dixeris; in hoc verbo instauratur, quod est, Est. Nempe hoc est et esse, quod haec omnia esse. Si et centum talia addas, non recessisti ab esse. Si ea dixeris, nihil addidisti: si non dixeris, nihil minuisti. Jam si vidisti hoc tam singulare, tam summum esse; nonne in comparatione hujus quidquid hoc non est, judicas potius non esse, quam esse? Quid item Deus? Sine quo nihil est. Tam nihil esse sine ipso, quam nec ipse sine se potest. Ipse sibi, ipse omnibus est. Ac per hoc quodammodo ipse solus est, qui suum ipsius est, et omnium esse Quid est Deus? Principium: et hoc ipse de se responsum dedit. Multa in rebus dicuntur principia, sed respectu posteriorum. Alioquin si ad aliquid praecedens respicias, ipsum potius principium dabis. Quamobrem si quaeras verum simplexque principium, invenias oportet quod principium non habuerit. Ex quo universum coepit, ipsum profecto minime coepit. Nam si coepit, aliunde coeperit necesse est. A se enim coepit nihil. Nisi forte quis putaverit, quod non erat, dare sibi potuisse, ut esse inciperet; aut fuisse aliquid, antequam esset. Quod utrumque quia ratio non consentit, constat nihil sibimet extitisse principium. Quod vero aliud principium habuit, primum[ al. principium] non fuit. Verum ergo principium nequaquam coepit, sed totum ab ipso coepit.
6.6.2
Quid est Deus? Cui saecula nec accesserunt, nec decesserunt; nec coaeterna tamen. Quid est Deus? Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ex quo omnia, creabiliter, non seminabiliter. Per quem omnia, ne alium auctorem atque alium opificem arbitreris. In quo omnia, non quasi in loco, sed quasi in virtute. Ex quo omnia, tanquam uno principio, auctore omnium. Per quem omnia, ne alterum inducatur principium 451 artifex. In quo omnia, ne tertium inducatur, locus. Ex quo omnia, non de quo, quia non est materia Deus: efficiens causa est, non materialis. Frustra philosophi materiam quaerunt: non eguit materia Deus. Non enim officinam quaesivit, non artificem. Ipse per se omnia fecit. Unde? De nihilo: nam si ex aliquo fecit, illud non fecit, ac per hoc nec omnia. Absit ut de sua incorrupta incorruptibilique substantia tam multa fecerit; etsi bona, corruptibilia tamen. Quaeris si in ipso omnia, ipse ubi? Nihil minus invenio. Quis capiat locus? Quaeris ubi non sit? Nec hoc quidem dixerim. Quis sine Deo locus? Incomprehensibilis est Deus: sed non parum apprehendisti, si hoc tibi de eo compertum est, quod nusquam sit, qui non clauditur loco; et nusquam non sit, qui non excluditur loco. Suo autem illo sublimi atque incomprehensibili modo, sicut omnia in ipso, sic ipse in omnibus est. Denique sicut ait evangelista, in mundo erat. Alias vero, ubi erat antequam mundus fieret, ibi est. Non est quod quaeras ultra ubi erat; praeter ipsum nihil erat. Ergo in se ipso erat.
6.7.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VII Deum et simplicem et trinum esse.
6.7.1
Quid est Deus? Quo nihil melius cogitari potest. Si approbas, non oportet assentiaris esse aliquid, quo Deus sit, et quod Deus non sit. Hoc enim sine dubio melius. Quomodo non melius Deo, si Deus non est, quod dat Deo ut sit? At melius illam divinitatem, qua dicunt Deum esse, non aliud quam Deum esse fatemur. Non est ergo in Deo nisi Deus. Quid? inquiunt: negas Deum habere divinitatem? Non, sed quod habet, hoc est. Negas divinitate Deum esse? Non, sed non alia, quam quae ipse est. Aut si tu aliam invenisti, adjuvet me Trinitas Deus, adversus illam tota me contumacia erigo. Quaternitas orbem disterminat, non signat deitatem. Deus Trinitas est, Deus trium singula personarum. Si quartam divinitatem adjicere placet; interim ego hanc, quae Deus non est, persuasi mihi minime adorandam. Puto quod et tu. Nempe Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Gloriosa vero divinitas, quae sibi honorem non audeat arrogare divinum. At melius quartum hoc omnino respuimus, quam sine honore recipimus. Multa dicuntur esse in Deo, et quidem sane catholiceque, sed multa unum. Alioquin si diversa putemus, non quaternitatem habemus, sed centenitatem. Verbi causa, dicimus magnum, bonum, justum, et innumera talia: sed nisi omnia unum in Deo, et cum Deo consideres, habebis multiplicem Deum.
6.7.2
Mihi vero non deest quot cogitem melius ejusmodi Deo tuo. Quaeris quid? Mera simplicitas. Vero judicio, natura simplex multiplici antefertur. Scio quod ad haec respondere solent. Non multa, inquiunt, sed unam tantum divinitatem, quae omnia illa sunt, Deo ut sit conferre asserimus. Asseritis ergo, etsi non multiplicem, duplicem Deum; et non ad merum simplex pervenistis, neque ad id, quo melius cogitari non potest. Tam non est simplex, quod vel uni fuerit obnoxium formae, quam nec virgo vel uni cognita viro. Securus loquor, ne is quidem qui vel duplex est, erit meus. Habeo enim meliorem. Esto quod hunc numeroso et multiplici anteponam: sed plane prae simplici sperno. Meus Deus ipse catholice est. Tam non habet hoc et illud, quam non haec et illa. Est qui est, non quae est. Purus, simplex, integer, perfectus, constans sibi, nihil de temporibus, nihil de locis, nihil de rebus trahens in se, nihil ex se deponens in eis; non habens quod ad numerum 452 dividat, non quae colligat ad unum. Unum quippe est, sed non unitum. Non partibus constat, ut corpus; non affectibus distat, ut anima: non formis substat, ut omne quod factum est; sed neque formae, ut istis visum est. Magna laus videlicet Deo, ut se ab informitate vindicet, forma una esse contentum. Hoc est dicere, caetera pluribus, Deum nonnisi uni debere quod est. Quid? Cujus beneficio sunt quae sunt, ipse pro suo esse alteri beneficio inclinabit? Laus ista, ut vulgo dicitur, blasphemiam valet. An non pluris est nullo indigere quam uno? Habe reverentiam Deo, ut quod pluris est, illi tribuas. Si cor tuum usque huc ascendere potuit, Deum tuum infra quomodo collocabis? Ipse sibi forma, ipse sibi essentia est. In hoc interim gradu suspicio illum: et si alter potior appareret, illum potius darem. Nunquid verendum, ne cogitatio transvolet illum? Quantumcunque in altum proficiat, ultra est. Infra quod homo cogitare possit, altissimum quaerere, ridiculum est; statuere, impium. Ultra, non citra quaerendus est.
6.7.3
Ascende adhuc, si potes, ad cor altius, et exaltabitur Deus. Non est formatus Deus: forma est. Non est affectus Deus: affectio est. Non est compositus Deus: merum simplex est. Et ut liquido noveris, quid simplex dicam: idem quod unum. Tam simplex Deus, quam unus est. Est autem unus, et quo modo aliud nihil. Si dici possit, unissimus est. Unus est sol, quod non sit alter: una luna, quod aeque altera non sit. Atque id quidem Deus, sed plus. Quid plus? Unus est etiam sibi. Et hoc vis tibi declarari? Idem est semper, et uno modo, Non sic unus sol, non sic una luna. Clamat uterque non esse unum sibi; ille motibus, illa et defectibus suis. Deus autem non modo unus sibi: et in se unus est. Nihil in se nisi se habet. Non ex tempore alterationem habet, non in substantia alteritatem hinc de eo Boetius:« Hoc vere unum, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est: Neque enim subjectum fieri potest: forma enim est.» Compara huic uni omne quod unum dici potest; et unum non erit. Trinitas est tamen Deus. Quid ergo? Destruimus quod dictum est de unitate, quia inducimus trinitatem? Non; sed statuimus unitatem. Dicimus Patrem, dicimus Filium, dicimus Spiritum sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Quid sibi vult iste( ut sic loquar) absque numero numerus? Si tria, quomodo non numerus? si unum, ubi numerus? Sed habeo, inquis, quid numerem, et quid non numerem. Substantia una est: personae tres sunt. Quid mirum? quid vel obscurum in hoc? Nihil, si personae seorsum a substantia cogitentur. Nunc vero cum tres illae personae illa substantia sint, et illa una substantia tres illae personae; quis numerum neget? Nam vere tres sunt. Quis numeret tamen? Nam vere unum sunt. Aut si tu facile explicatu id putas, dicendo tres, dicito quid numerasti? Naturas? Una est. Essentias? Una est. Substantias? Una est. Deitates? Una est. Non haec, sed personas numero, inquis. Quae non sint illa una natura, illa una essentia, illa una substantia, illa una divinitas? Catholicus es: minime hoc dabis.
6.8.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VIII. Personarum pluralitem in Deo consurgere ex proprietatibus; essentiam tamen unam et simplicem esse.
6.8.1
Personarum proprietates non aliud quam personas; ipsasque non aliud quam unum Deum, unam divinam substantiam, unam divinam naturam, unam divinam et summam majestatem, fides catholica confitetur. Numera ergo, si potes, aut sine substantia personas, quae ipsa sunt: aut sine personis proprietates, quae ipsae sunt. Aut si dividere quis conetur vel 453 personas a substantia, vel proprietates a personis, nescio quomodo Trinitatis se profiteri cultorem possit, qui in tantam rerum numerositatem excesserit. Dicamus itaque tres, sed non ad praejudicium Unitatis: dicamus unum, sed non ad confusionem Trinitatis. Neque enim nomina vacua sunt, nec absque significantia cassae voces. Quaerit quis quomodo illud quod catholicum esse dicimus, possit esse[ al. add. quomodo hoc]? Sufficiat ei tenere sic esse. Atque hoc non rationi perspicuum, nec tamen opinioni ambiguum, sed fidei persuasum. Sacramentum hoc magnum est, et quidem venerandum, non scrutandum. Quomodo pluralitas in unitate, et hac unitate, aut ipsa in pluralitate? Scrutari hoc temeritas est, credere pietas est; nosse vita, et vita aeterna est. Unde si operae pretium censes, o Eugeni, percurrat nunc consideratio multa Una, quo eminentia hujus singularis Unius fiat evidentior. Est unitas, quae collectiva potest dici, cum, verbi causa, multi lapides faciunt acervum unum. Est et unitas constitutiva, cum multa membra unum corpus, vel multae partes unumquodcumque totum constituunt. Est et conjugativa, qua fit ut duo jam non duo sint, sed una caro. Et est nativa, qua anima et caro unus nascitur homo. Est unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet semper nititur inveniri. Est consentanea, cum per charitatem multorum hominum est cor unum, et anima una. Est et votiva, cum anima votis omnibus adhaerens Deo, unus spiritus est. Et est dignativa unitas, qua limus noster a Dei Verbo in unam assumptus est personam.
6.8.2
Verum haec omnia quid ad illud summum, atque, ut ita dicam, unice Unum, ubi unitatem consubstantialitas facit? Huic Uni quodvis illorum si assimiles, erit quoquo modo unum: si compares, nullo. Igitur inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet Unitas Trinitatis, qua tres personae una subtantia sunt. Secundo loco illa praecellit, qua e converso tres substantiae una in Christo persona sunt. Porro haec et quaecumque alia dici una possunt, summae illius unitatis imitatione, non comparatione, Una appellari vera sobriaque probat consideratio. Nec abducimur ab hac unitatis professione assertione Trium: cum in hac Trinitate non recipiamus multiplicitatem, sicut nec solitudinem in unitate. Quamobrem cum dico Unum, non me Trinitatis turbat numerus, qui essentiam non multiplicat, non variat, nec partitur. Rursum cum dico Tria, non me arguit intuitus unitatis, quae illa quaecumque tria, seu illos tres, nec in confusionem cogit, nec in singularitatem redigit.
6.9.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IX. Uti in Deo simplex natura est in tribus personis, sic contra in Christo plures naturas in unam personam coalescere.
6.9.1
Idem me sentire fateor et de illa unitate cui secundum ab ista inter caetera Una honorem dedi. Dico in Christo Verbum, animam, et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque praejudicio personalis unitatatis in sua numerositate manere. Nec negaverim hanc ad illud quoque genus unitatis pertinere, qua anima, et caro unus est homo. Decuit quippe familiarius similiusque cum hominis convenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa, quae in Deo est et Deus est, unitate congruere, ut quomodo ibi tres personae una essentia; ita hic convenientissima quadam contrarietate tres essentiae sint una persona. Videsne pulchre inter utramque unitatem hanc collocari; in eo utique qui constitutus est mediator Dei hominisque homo Christus Jesus? Pulcherrima, inquam, convenientia, ut salutare sacramentum congrua quadam similitudine ambobus respondeat, et salvanti videlicet et salvato. Ita haec unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri 454 praeeminere cognoscitur; quantum superiore inferior, tantum inferiore superior.
6.9.2
Tantam denique, tamque expressam unionis vim in se praefert ea persona, in qua Deus et homo unus est Christus; ut si duo illa de se invicem praedices, non erraveris, Deum videlicet hominem, et hominem Deum vere catholiceque pronuntians. Non autem similiter vel carnem de anima, vel animam de carne, nisi absurdissime, praedicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo. Nec mirum, si non aeque potis anima sit sua illa vitali, etsi non parum valida, intentione connectere, atque suis affectibus astringere sibi carnem, ut sibi divinitas hominem illum, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, Longa catena et fortis ad stringendum, divina praedestinatio: ab aeterno est enim. Quid longius aeternitate? Quid divinitate potentius? Inde est quod nec morte incidente ullatenus intercidi haec unitas potuit, etsi carne et anima ab invicem separatis. Et fortassis hoc sensit ille, qui se indignum professus est solvere corrigiam calceamenti hujus[ al. ejus].
6.10.1
LIBER QUINTUS. CAPUT X. Parabola, quae est apud Matthaeum de tribus satis, Christi personae accommodatur.
6.10.1
Sed et illa tria sata de Evangelio, mista et fermentata in panem unum, si quis ad haec tria dixerit pertinere, non incongrue id mihi facere videbitur. Quam bene ea mulier fermentavit, ut nec divisione quidem facta carnis et animae, a carne vel anima Verbum divideretur! Mansit et in separatione inseparabilis unitas. Nec enim quae ex parte contigit separatio, potuit unitati praescribere, permanenti in totis tribus. Sive conjunctis, sive disjunctis duobus, nihilominus perseveravit in tribus unitas personalis. Aeque unus Christus unaque persona, Verbum, anima, et caro, etiam mortuo homine perduravit. In utero Virginis, ut sentio ego, commistio haec et fermentatio facta est: et ipsa mulier quae miscuit, et fermentavit. Nam fermentum non immerito fortasse dixerim fidem Mariae. Plane beata, quae credidit, quoniam perfecta sunt in ea, quae dicta sunt ei a Domino. Perfecta autem non essent, si quominus juxta verbum Domini esset fermentatum totum, et perpetuo fermentatum, servans nobis tam in morte, quam in vita pariter unum atque integrum mediatorem Dei ei hominum cum sua deitate, hominem Christum Jesum.
6.10.2
Advertere est in hoc admirabili sacramento juxta numerum satorum, mirae et decentissimae distinctionis gradus, novum, antiquum, aeternum. Novum, animam, quae de nihilo tunc creata creditur, cum infusa: antiquum, carnem, quae a primo usque hominum, id est ex Adam, traducta cognoscitur: aeternum, verbum, quod ab aeterno Patre coaeternum illi genitum indubitata veritate asseritur. Et in his triplex, si diligenter advertas, divinae potentiae genus, quod factum sit de nihilo aliquid, de vetusto novum, aeternum beatumque de damnato et mortuo. Quid hoc ad nostram salutem? Multum per omnem modum. Primum quidem, quod peccato redacti in nihilum, per hoc quodammodo iterato creati sumus, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Deinde quod ex vetusta servitute in libertatem filiorum Dei translati, in novitate spiritus ambulantes. Postremo, quod de potestate tenebrarum vocati ad regnum claritatis aeternae, in quo jam et consedere nos fecit in Christo. Alieni sint a nobis, qui Christi a nobis carnem alienare conantur, novam creatam in Virgine, et non de Virgine sumptam, impie asserentes. Pulchre propheticus spiritus longe ante occurrit huic sententiae, imo blasphemiae impiorum: Egredietur, inquiens, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Dixisse poterat, Et flos de virga; sed 455 maluit, de radice: ut unde virgam, inde florem duxisse originem demonstraret. Inde igitur sumpta caro, unde orta Virgo: nec nova in Virgine, quae prodiit ex radice.
6.11.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XI. Continuatio considerationis de Deo.
6.11.1
Forte substomacharis, si adhuc pergimus quaerere, quid est Deus? tum quia toties jam quaesitum est, tum quia diffidis inventum iri. Dico tibi, Pater Eugeni, solus est Deus, qui frustra nunquam quaeri potest, nec cum inveniri non potest. Doceat te de hoc experimentum tuum; aut si non, experto credito, non mihi sed sancto, qui ait: Bonus est, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te. Quid ergo est Deus? Quod ad universum spectat, finis? quod ad electionem, salus: quod ad se, ipse novit. Quid est Deus? Voluntas omnipotens, benevolentissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentes ad se participandum, vivificans ad sentiendum afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fecundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem.
6.12.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XII. Deum et bonorum operum pium remuneratorem, et scelerum aequissimum vindicem esse.
6.12.1
Quid est Deus? Non minus poena perversorum, quam humilium gloria. Est enim rationabilis quaedam aequitatis directio inconvertibilis atque indeclinabilis, quippe attingens ubique: cui illisa omnis pravitas conturbetur necesse est. Quidni in hanc omne tumidum, vel distortum impingat, et conquassetur? Vae universo, quod obvium forte offenderit cedere nescia rectitudo: nam et fortitudo est. Quid iniquis voluntatibus tam contrarium et adversum, quam semper conari, impingere semper, et frustra[ al. frustrari]? Vae oppositis voluntatibus, solam suae profecto aversionis referentibus poenam. Quid tam poenale, quam semper velle quod nunquam erit? Quid tam damnatum, quam voluntas addicta huic necessitati volendi nolendique, ut ad utrumlibet jam, sicut non nisi perverse, ita non nisi misere moveatur? In aeternum non obtinebit quod vult; et quod non vult in aeternum nihilominus sustinebit. Digne omnino, ut quid ad nihil afficitur unquam quod deceat, ad nil unquam quod libeat, evadat. Quis hoc facit? Rectus Dominus Deus noster, qui et cum perverso pervertitur. Nunquam recto pravoque conveniet. Haec enim sibi invicem adversantur, etsi non invicem laedant. Laesio alterius est: absit ut Dei. Durum tibi est, inquit, contra stimulum calcitrare; hoc est, non stimulo durum, sed calcitranti. Et est turpium poena Deus: lux est enim. Et quid tam invisum obscenis flagitiosisque mentibus? Profecto omnis qui male agit, odit lucem. Sed dico: nunquid non poterunt declinare? Minime omnino. Lucet ubique, etsi non omnibus. Denique in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehendunt. Videt tenebras Lux, cui hoc est videre, quod lucere: sed non vicissim a tenebris ipsa videtur, quia tenebrae eam non comprehendunt( 77). Et videntur ergo, ut confundantur: et non vident, ne consolentur. Nec modo a luce: et in luce videntur. A quo, vel quibus? Ab omni vidente, ut pro multitudine intuentium sit confusio multa. At nullus de tanta numerositate spectantium molestior oculus suo cujusque. Non est aspectus, sive in coelo, sive in terra, quem tenebrosa conscientia suffugere magis velit, minus possit. Non latent tenebrae vel se ipsas. 456 Se vident quae aliud non vident. Opera tenebrarum sequuntur illas, nec est quo se abscondant ab illis, ne in tenebris quidem. Hic est vermis qui non moritur, memoria praeteritorum. Semel injectus, vel potius innatus per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps avellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque pastus, esca utique inconsumptibili, perpetuat vitam. Horreo vermem mordacem, et mortem vivacem. Horreo incidere in manus mortis viventis, et vitae morientis.
6.12.2
Haec secunda mors, quae nunquam per occidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite nos, qui nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut evadere volunt? Denique invocabunt mortem, ait, et non veniet. Intuere id clarius. Constat immortalem animam esse, nec aliquando absque sua memoria vivere, ne non animam aliquando esse contingat. Itaque durante anima, durat et memoria. Sed qualis? Foeda flagitiis, horrida facinoribus, vanitate tumida, contemptu hispida et neglecta. Quae priora, transierunt, et non transierunt. Transierunt a manu, sed non a mente. Quod factum est, factum non esse non potest. Proinde etsi facere in tempore fuit, sed fecisse in sempiternum manet. Non transit cum tempore, quod tempora transit. In aeternum ergo necesse est cruciet, quod perperam te egisse in aeternum memineris. Experiri erit hoc veritatem vocis illius: Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Dominus locutus est, cui omne adversum et sibi adversari necesse est, ut sit sera querela: O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi gravis? Ita est, o Eugeni. Non potest Deo esse contrarium quid, et sibimet cohaerere, sed qui arguetur a Deo, arguetur et a se ipso. Non est sane jam tunc quod aut veritatem dissimulet ratio, aut rationis intuitum anima declinet, membris avulsa corporeis, et in sese collecta. Quo enim id valeat, sopitis conclusisque in morte sensibus, per quos utique curiosius exire, et a se ire solebat in eam, quae praeterit, mundi istius figuram? Vides turpibus nihil deesse ad confusionem, cum producentur spectaculum fieri Deo, Angelis, hominibus, sibi ipsis? O quam male mali omnes locati sunt, utique oppositi torrenti huic directae aequitatis, et huic lumini propalatae veritatis expositi[ al. oppositi]. Nonne hoc est perpetuo tundi, perpetuoque confundi? Duplici contritione, ait ille, contere eos, Domine Deus noster.
6.13.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIII. De longitudine, latitudine, profunditate, et sublimitate Dei profunde et eleganter discurrit.
6.13.1
Quid est Deus? Longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum. Quid, inquis? tenemus te quaternitatis, quam abominatus es, professorem. Minime. Abominatus sum, et abominor. Visus sum protulisse plura, sed unum est. Unus Deus signatus est pro captu nostro, non pro suo statu. Divisus est hic, non ille. Voces diversae, semitae multae: sed unum per eas significatur, unus quaeritur. Non divisiones substantiae in quaternario isto expressae sunt; non dimensiones, quales in corporibus intuemur; non distinctio personalis, qualem in Trinitate adoramus; non numerus proprietatum, qualem personis ipsis inesse fatemur, etsi non aliud a personis. Alioquin hoc singulum horum in Deo, quod quatuor simul; hoc quatuor ipsa, quod singulum est. Nobis autem, quia non possumus cum Deo simplicitate contendere, dum contendimus apprehendere unum, occurrit veluti quadruplicatum. Facit hoc speculum et aenigma, per quod solum interim videri datur. Cum autem videbimus facie ad faciem, videbimus sicuti est. Nec enim jam tunc fragilis acies mentis nostrae, quantumlibet vehementer intendens, aliquatenus resiliet, dissilietve 457 in suam pluralitatem. Colliget sese magis, adunabit, conformabitque unitati illius, vel potius unitati illi, ut una uni facies respondeat faciei. Nempe similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Beata visio! ad quam merito suspirabat, qui ait: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Et quia adhuc in quaerendo res est, interim ascendamus quadrigam istam, utpote infirmi et imbecilles, indigentes tali vehiculo, si forte vel sic apprehendemus, in quo apprehensi sumus, id est, hujus ipsius vehiculi rationem. Nam hoc monitum habemus ab ipso auriga et primo currus hujus exhibitore, ut studeamus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum. Comprehendere dixit, non, Cognoscere: ut non curiositate contenti scientiae, tota cura fructui inhiemus. Non in cognitione est fructus, sed in comprehensione. Alioquin scienti bonum, et non facienti, ut ait quidam, peccatum est ei: et ipse Paulus alio loco, Sic currite, inquit, ut comprehendatis. Quid sit comprehendere, inferius declarabo.
6.13.2
Quid igitur est Deus? Longitudo, inquam. Quid ipsa? Aeternitas. Haec tam longa, ut non habeat terminum, non magis loci, quam temporis. Est et latitudo. Et ipsa quid? Charitas. Quibus et ista terminis angustetur in Deo, qui nihil odit eorum quae fecerit? Denique solem suum oriri facit super bonos et malos, pluit super justos et injustos. Ergo et inimicos concludit sinus ille. Nec hoc quoque contentus, evadit in infinitum. Omnem non modo affectionem, sed et cognitionem excedit, adjiciente Apostolo et dicente: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. Quid plus dicam? Aeterna est. Nisi quod hoc plus forsitan est, quia aeternitas est. Vides tantam esse latitudinem, quantam et longitudinem? Utinam sic videas non tantam esse, sed ipsam: id esse unam quod alteram; non minus unam quam duas, nec plus duas quam unam. Deus aeternitas, Deus charitas est: longitudo sine protensione, latitudo sine distensione. In utroque pariter locales quidem excedit temporalesque angustias, sed libertate naturae, non enormitate substantiae. Tali modo immensus est qui omnia fecit in mensura; et quamvis immensus, hic tamen modus et ipsius immensitatis.
6.13.3
Quid item Deus? Sublimitas et profundum. In altero supra omnia, in altero infra omnia. Liquet in deitate nusquam claudicare aequalitatem, stare eam undique firmiter, constare immobiliter sibi. Sublime, potentiam; profundum, sapientiam ejus[ al. esse] considera. Ex aequo et ista respondent sibi, dum et sublimitas inattingibilis, et profunditas aeque inscrutabilis cognoscatur, Paulo admirante et exclamante: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius! Libet et nos exclamare cum Paulo, horum utcumque intuentes in Deo, et cum Deo simplicissimam unitatem: O sapientia potens, attingens ubique fortiter! o potentia sapiens, disponens omnia suaviter! Res una, effectus multiplex, operationesque diversae. Et illa una res est longitudo propter aeternitatem, latitudo propter charitatem, sublimitas propter majestatem, profunditas propter sapientiam.
6.14.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIV. Modum, quo praedicta secundum Apostolum comprehendere possimus, ostendit.
6.14.1
Novimus haec. Num ideo et arbitramur nos comprehendisse? Non ea disputatio comprehendit, sed sanctitas: si quo modo tamen comprehendi 458 potest quod incomprehensibile est. At nisi posset, non dixisset Apostolus: Ut comprehendamus cum omnibus sanctis. Sancti igitur comprehendunt. Quaeris quomodo? Si sanctus es, comprehendisti, et nosti: si non; esto, et tuo experimento scies. Sanctum facit affectio sancta, et ipsa gemina: timor Domini sanctus, et sanctus amor. His perfecte affecta anima, veluti quibusdam duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur, stringit tenet, et ait: Tenui eum, nec dimittam. Et timor quidem sublimi et profundo, amor lato et longo respondet. Quid tam timendum quam potestas, cui non potes resistere; quam sapientia, cui abscondi non potes? Poterat minus timeri Deus, alterutro carens. Nunc autem perfecte oportet timeas illum, cui nec oculus deest omnia videns, nec manus potens omnia. Quid item tam amabile, quam amor ipse, quo amas, et quo amaris? Amabiliorem tamen juncta aeternitas facit: quae dum non excidit, foras mittit suspicionem. Ama igitur perseveranter et longanimiter, et habes longitudinem: dilata amorem tuum usque ad inimicos, et latitudinem tenes. Esto etiam in omni sollicitudine timoratus, et sublime profundumque apprehendisti.
6.14.2
Aut si mavis quatuor aeque tuis, divinis quatuor respondere; facis hoc, si stupes, si paves, si ferves, si sustines. Stupenda plane sublimitas majestatis: pavenda abyssus judiciorum. Fervorem exigit charitas, aeternitas perseverantiam sustinendi. Quis stupet, nisi qui contemplatur gloriam Dei? Quis pavet, nisi qui scrutatur profundum sapientiae? Quis fervet, nisi qui meditatur charitatem Dei? Quis sustinet et perseverat in amore, nisi qui aemulatur aeternitatem charitatis? Nempe aeternitatis quamdam imaginem perseverantia praefert. Denique sola est cui aeternitas redditur, vel potius quae aeternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
6.14.3
Et nunc adverte in quatuor istis contemplationis species quatuor. Prima et maxima contemplatio est admiratio majestatis. Haec requirit cor purgatum, ut a vitiis liberum, atque exoneratum peccatis, facile ad superna levet: interdum quoque vel per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum teneat admirantem. Secunda autem necessaria est huic; est enim intuens judicia Dei. Quo sane pavido aspectu, dum vehementius concutit intuentem, fugat vitia, fundat virtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem servat. Virtutum siquidem bonum quoddam ac stabile fundamentum, humilitas. Nempe si nutet illa, virtutum aggregatio nonnisi ruina est. Tertia contemplatio occupatur, vel potius otiatur circa memoriam beneficiorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat memorantem ad amorem benefactoris. De talibus dicit propheta loquens ad Dominum: Memoriam abundantiae suavitatis suae eructabunt. Quarta quae retro sunt obliviscens, in sola requiescit exspectatione promissorum: quae cum sit meditatio aeternitatis( siquidem quae promittuntur, aeterna sunt), longanimitatem alit, et perseverantiae dat vigorem. Puto jam facile est quatuor nostra haec, quatuor illis Apostoli assignare, dum longitudinem comprehendit meditatio promissorum, latitudinem recordatio beneficiorum, sublimitatem contemplatio majestatis, profundum inspectio judiciorum. Quaerendus adhuc fuerat, qui nec satis adhuc inventus est, nec quaeri nimis potest: at orando forte quam disputando dignius quaeritur, et invenitur facilius. Proinde is sit finis libri, sed non finis quaerendi.