De diligendo Deo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11196 Dedide2
11.1
CAPUT IX. De secundo et tertio gradu amoris.
11.1
Amat ergo jam Deum, sed propter se interim adhuc, non propter ipsum. Est tamen quaedam prudentia scire quid ex te, quid ex Dei adjutorio possis, et ipsi servare te infensum[ id est inoffensum], qui te tibi servat illaesum. At si frequens ingruerit tribulatio, ob quam et frequens ad Deum conversio fiat, et a Deo aeque frequens liberatio consequatur; nonne, etsi 595 fuerit ferreum pectus, vel cor lapideum toties liberati, emolliri necesse est ad gratiam liberantis, quatenus Deum homo diligat, non propter se tantum, sed et propter ipsum? Ex occasione quippe frequentium necessitatum crebris necesse est interpellationibus Deum ab homine frequentari, frequentando gustari, gustando probari quam suavis est Dominus. Ita fit ut ad diligendum pure Deum plus jam ipsius gustata alliciat suavitas, quam urgeat nostra necessitas; ita ut exemplo Samaritanorum, dicentium mulieri quae adesse Dominum nuntiaverat, Jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus, et scimus quia ipse est vere Salvator mundi; ita, inquam, et nos illorum exemplo carnem nostram alloquentes, dicamus merito: Jam non propter tuam necessitatem Deum diligimus; ipsi enim gustavimus et scimus quoniam suavis est Dominus. Est enim carnis quaedam loquela necessitas, et beneficia quae experiendo probat, gestiendo[ al. gustando] renuntiat. Itaque sic affecto, jam de diligendo proximo implere mandatum, non erit difficile. Amat quippe veraciter Deum, ac per hoc quae Dei sunt. Amat caste, et casto non gravatur obedire mandato, castificans magis cor suum, ut scriptum est, in obedientia charitatis. Amat juste, et mandatum justum libenter amplectitur. Amor iste merito gratus, quia gratuitus. Castus est, quia non impenditur verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Justus est, quoniam qualis suscipitur, talis et redditur. Qui enim sic amat, haud secus profecto, quam amatus est, amat; quaerens et ipse vicissim, non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, quemadmodum ille nostra, vel potius nos, et non sua quaesivit. Sic amat qui dicit: Confitemini Domino quoniam bonus. Qui Domino confitetur, non quoniam sibi bonus est, sed quoniam bonus est; hic vere diligit Deum propter Deum, et non propter seipsum. Non sic amat de quo dicitur: Confitebitur tibi cum benefeceris ei. Iste est tertius amoris gradus, quo jam propter se ipsum Deus diligitur.