Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diligendo Deo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11196 Dedide2
13.1
CAPUT XI. Haec amoris perfectio non competit etiam solutis animabus beatorum, ante resurrectionem.
13.1
Quid autem jam solutas corporibus? Immersas ex toto credimus immenso illi pelago aeterni luminis, et luminosae aeternitatis. Sed si( quod non negatur) velint sua corpora recepisse, aut certe recipere desiderent et sperent; liquet procul dubio necdum a seipsis penitus immutatas, quibus constat 597 necdum penitus deesse de proprio, quo vel modice intentio reflectatur. Donec ergo absorpta sit mors in victoria, et noctis undique terminos lux perennis invadat et occupet usquequaque, quatenus et in corporibus gloria coelestis effulgeat; non possunt ex toto animae seipsas exponere, et transire in Deum, nimirum ligatae corporibus etiam tunc, etsi non vita vel sensu, certe affectu naturali, ita ut absque his nec velint, nec valeant consummari. Itaque ante restaurationem corporum non erit ille defectus animorum, qui perfectus et summus est ipsorum status: nec carnis jam sane consortium spiritus requireret, si absque illa consummaretur. Enim vero absque profectu animae nec ponitur corpus, nec resumitur. Denique pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Quod si mors pretiosa, quid vita, et illa vita? Nec mirum, si corpus jam gloriae conferre videtur spiritui, quod et infirmum et mortale constat ipsi non mediocriter valuisse. O quam verum locutus est qui dixit, diligentibus Deum omnia cooperari in bonum. Valet Deum diligenti animae corpus suum infirmum, valet et mortuum, valet et resuscitatum: primo quidem ad fructum poenitentiae, secundo ad requiem, postremo ad consummationem. Merito sine illo perfici non vult, quod in omni statu in bonum sibi subservire persentit.
13.2
Bonus plane fidusque comes caro spiritui bono, quae ipsum aut si onerat, juvat; aut si non juvat, exonerat; aut certe juvat, et minime onerat. Primus status laboriosus, sed fructuosus: secundus otiosus, sed minime fastidiosus: tertius et gloriosus. Audi et sponsum in Canticis ad profectum hunc trimodum invitantem. Comedite, inquit, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi. Laborantes in corpore vocat ad cibum: jam posito corpore quiescentes ad potum invitat: resumentes corpora, etiam ut inebrientur impellit: quos et vocat charissimos, nimirum charitate plenissimos. Nam et in caeteris, quos non charissimos, sed amicos appellat, differentia est: ut hi quidem qui in carne adhuc gravati gemunt, chari habeantur pro charitate quam habent: qui vero jam soluti carnis compede sunt, eo sint chariores, quo et promptiores atque expeditiores facti ad amandum. Porro prae utrisque merito nominantur et sunt charissimi, qui recepta jam secunda stola, in corporibus utique cum gloria resumptis, tanto in Dei feruntur amorem liberiores et alacriores, quanto et de proprio nil jam residuum est, quod eos aliquatenus sollicitet vel retardet. Quod quidem neuter sibi reliquorum statuum vindicat; cum et in priori corpus cum labore portetur, et in secundo quoque non sine proprietate aliqua desiderii exspectetur.
13.3
Primo ergo fidelis anima comedit panem suum, sed heu! in sudore vultus sui. In carne quippe manens adhuc ambulat per fidem, quam sane operari per dilectionem necesse est: quia si non operatur, mortua est. Porro ipsum opus cibus est, dicente Domino: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Dehinc carne exuta jam pane doloris non cibatur; sed vinum amoris, tanquam post cibum, plenius haurire permittitur, non purum tamen, sed quomodo sub sponsi nomine in Canticis dictum legitur: bibi vinum meum cum lacte meo. Vino enim divini amoris etiam tunc anima suavitatem naturalis immiscet affectionis, qua resumere corpus suum, ipsumque glorificatum desiderat. Aestuat ergo jam tunc sanctae charitatis potata vino, sed plane nondum usque ad ebrietatem: quoniam temperat interim ardorem illum hujus lactis permistio. Ebrietas denique solet evertere mentes, atque omnino reddere immemores sui. At non ex toto sui oblita est, quae adhuc de proprio corpore cogitat suscitando. Caeterum hoc adepto, quod solum utique deerat, quid jam impedit a se ipsa quodammodo abire, et ire totam in Deum, eoque sibi penitus dissimillimam fieri, quo Deo simillimam effici donatur? Tum demum ad crateram admissa sapientiae, illam de qua legitur, Et calix meus 598 inebrians quam praeclarus est! quid mirum jam si inebriatur ab ubertate domus Dei, cum nulla mordente cura de proprio, secura bibit purum et novum illud cum Christo in regno Patris ejus?
13.4
Hoc vero convivium triplex celebrat Sapientia, et ex una complet charitate, ipsa cibans laborantes, ipsa potans quiescentes, ipsa regnantes inebrians. Quomodo autem in convivio corporali ante cibus quam potus apponitur, quoniam et tali ordine natura requirit; ita et hic. Primo quidem ante mortem in carne mortali labores manuum nostrarum manducamus, cum labore quod glutiendum est masticantes: post mortem vero in vita spirituali jam bibimus, suavissima quadam facilitate quod percipitur colantes: tandem redivivis corporibus in vita immortali inebriamur, mira plenitudine exuberantes. Haec pro eo quod sponsus in Canticis dicit: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi. Comedite ante mortem, bibite post mortem, inebriamini post resurrectionem. Merito jam charissimi, qui charitate inebriantur: et merito inebriati, qui ad nuptias Agni introduci merentur, edentes et bibentes super mensam illius in regno suo, quando sibi jam exhibet gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid hujusmodi. Tunc prorsus inebriat charissimos suos, tunc torrente voluptatis suae potat: quoniam quidem in complexu illo arctissimo et castissimo sponsi et sponsae, fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Quod non aliud esse arbitror quam Dei Filium, qui transiens ministrat, quemadmodum ipse promisit: ut ex hoc jam justi epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Hinc illa satietas sine fastidio: hinc insatiabilis illa sine inquietudine curiositas: hinc aeternum illud atque inexplicabile desiderium, nesciens egestatem: hinc denique sobria illa ebrietas, vero, non mero ingurgitans, non madens vino, sed ardens Deo. Ex hoc jam quartus ille amoris gradus perpetuo possidetur, cum summe, et solus diligitur Deus: quia nec nos ipsos jam nisi propter ipsum diligimus, ut sit ipse praemium amantium se, praemium aeternum amantium in aeternum.

Intertext edge

Open linked passage

Note