Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diligendo Deo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11196 Dedide2
14.1
CAPUT XII. De charitate ex epistola ad Cartusianos scripta.
14.1
Memini me dudum ad sanctos fratres Cartusienses scripsisse epistolam, ac de his ipsis in ea gradibus inter caetera disseruisse. Forte autem alia ibi, etsi non aliena, de charitate locutus sum; et ob hoc quaedam illorum huic[ al. hujus] quoque sermoni subjungere non inutile duco: praesertim cum facilius ad manum habeam transcribere jam dictata, quam nova iterum dictare. Illa, inquam, vera et sincera est charitas, et omnino de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta fatenda est procedere, qua proximi bonum, aeque ut nostrum, diligimus. Nam qui magis, aut certe solum diligit suum, convincitur non caste diligere bonum, quod utique propter se diligit, non propter ipsum. Et hic talis non potest obedire prophetae, qui ait: Confitemini Domino, quoniam bonus. Confitetur quidem, quia fortasse bonus est sibi, non autem quoniam bonus est in se. Quapropter noverit in se dirigi illud ab eodem propheta opprobrium: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Est qui confitetur Domino quoniam potens est, et est qui confitetur quoniam sibi bonus est, et item qui confitetur quoniam simpliciter bonus est. Primus servus est, et timet sibi; secundus, mercenarius, et cupit sibi; tertius, filius, et defert patri. Itaque et qui timet, et cupit, utrique pro se agunt. Sola quae in filio est charitas, non quaerit quae sua sunt. Quamobrem puto de illa dictum, Lex Domini immaculata, convertens animas: quod sola videlicet sit, quae ab amore sui et mundi convertere possit animum, et in Deum dirigere. Nec timor quippe, nec amor privatus convertunt animam. Mutant interdum vultum, vel actum; affectum nunquam. Facit quidem nonnunquam 599 etiam servus opus Dei: sed quia non sponte, in sua adhuc duritia permanere cognoscitur. Facit et mercenarius: sed quia non gratis, propria trahi cupiditate convincitur. Porro ubi proprietas, ibi singularitas, ibi angulus: ubi vero angulus, ibi sine dubio sordes sive rubigo. Sit itaque servo sua lex, timor ipse quo constringitur; sit sua mercenario cupiditas, qua et ipse arctatur, quando tentatur abstractus et illectus. Sed harum nulla, aut sine macula est, aut animas convertere potest. Charitas vero convertit animas, quas facit et voluntarias.
14.2
Porro in eo eam dixerim immaculatam, quod nil sibi de suo retinere consuevit. Cui nempe de proprio nihil est, totum profecto quod habet, Dei est: quod autem Dei est, immundum esse non potest. Lex ergo Domini immaculata, charitas est: quae non quod sibi utile est, quaerit, sed quod multis. Lex autem Domini, dicitur, sive quod ipse ex ea vivat, sive quod eam nullus, nisi ejus dono possideat. Nec absurdum videatur, quod dixi etiam Deum vivere ex lege: cum non alia quam charitate dixerim. Quid vero in summa et beata illa Trinitate summam et ineffabilem illam conservat unitatem, nisi charitas? Lex est ergo, et lex Domini, charitas, quae Trinitatem in unitate quodammodo cohibet, et colligat in vinculo pacis. Nemo tamen me aestimet charitatem hic accipere qualitatem, vel aliquod accidens( alioquin in Deo dicerem, quod absit, esse aliquid quod Deus non est), sed substantiam illam divinam: quod utique nec novum, nec insolitum est, dicente Joanne, Deus charitas est. Dicitur ergo recte et charitas, et Deus, et Dei donum. Itaque charitas dat charitatem, substantiva accidentalem. Ubi dantem significat, nomen substantiae est: ubi donum, qualitatis. Haec est lex aeterna, creatrix et gubernatrix universitatis. Siquidem in pondere, et mensura, et numero per eam facta sunt universa, et nihil sine lege relinquitur, cum ipsa quoque lex omnium sine lege non sit, non tamen alia quam se ipsa: qua et seipsam etsi non creavit, regit tamen.

Intertext edge

Open linked passage

Note