De diligendo Deo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11196 Dedide2
15.1
CAPUT XIII. De lege propriae voluntatis et cupiditatis, servorum et mercenariorum.
15.1
Caeterum servus et mercenarius habent legem, non a Domino, sed quam ipsi sibi fecerunt: ille Deum non amando, iste plus aliud amando. Habent, inquam, legem non Domini, sed suam; illi tamen, quae Domini est, subjectam. Et quidem suam sibi quisque legem facere potuerunt: non tamen eam incommutabili aeternae legis ordini subducere potuerunt. Tunc autem dixerim quemque sibi fecisse suam legem, quando communi et aeternae legi propriam praetulit voluntatem, perverse utique volens suum imitari Creatorem: ut sicut ipse sibi lex, suique juris est, ita is quoque se ipsum regeret, et legem sibi suam faceret voluntatem. Grave utique et importabile jugum super omnes filios Adam, heu! inclinans et incurvans cervices nostras, adeo ut vita nostra inferno appropinquarit. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? quo utique premor, et pene opprimor, ita ut nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Sub hoc onere gravatus gemebat qui dicebat: Quare me posuisti contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi gravis? Ubi dixit, Factus sum mihimet ipsi gravis, ostendit quod lex ipse sibi esset, nec alius hoc quam sibi ipse fecisset. Quod autem loquens Deo, praemisit, Posuisti me contrarium tibi; Dei se tamen non effugisse legem indicavit. Hoc quippe ad aeternam justamque Dei legem pertinuit, ut qui a Deo noluit suaviter regi, poenaliter a seipso regeretur: quique sponte jugum suave et onus leve charitatis abjecit, propriae voluntatis onus importabile sustineret invitus. Miro itaque et justo modo aeterna lex fugitivum suum et posuit sibi[ al. eidem ipsi] contrarium, et retinuit subjectum: dum videlicet nec justitiae 600 pro meritis legem evasit; nec tamen cum Deo in sua luce, in sua requie, in sua gloria remansit, subjectus potestati, et submotus felicitati. Domine Deus meus, cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ut abjecta gravi sarcina propriae voluntatis, sub levi onere charitatis respirem; nec jam servili timore coercear, nec mercenaria cupiditate illiciar: sed agar spiritu tuo, spiritu libertatis, quo aguntur filii tui, qui testimonium reddat spiritui meo, quod et ego sim unus ex filiis, dum eadem mihi lex fuerit quae et tibi; et sicut tu es, ita et ipse sim in hoc mundo. Hi siquidem, qui hoc faciunt quod ait Apostolus, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis; procul dubio sicut Deus est, et ipsi sunt in hoc mundo: nec servi aut mercenarii sunt, sed filii.