De diligendo Deo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11196 Dedide2
16.1
CAPUT XIV. De lege charitatis filiorum.
16.1
Itaque nec filii sunt sine lege, nisi forte aliquis aliter sentiat propter hoc quod scriptum est: Justis non est lex posita. Sed sciendum, quod alia est lex promulgata a spiritu servitutis in timore; alia a spiritu libertatis data in suavitate. Nec sub illa coguntur esse filii; nec sine ista esse patiuntur. Vis audire quia justis non est lex posita? Non accepistis, ait, spiritum servitutis iterum in timore. Vis audire quod tamen sine lege charitatis non sint? Sed accepistis, inquit, spiritum adoptionis filiorum. Denique audi justum utrumque de se fatentem, et quod non sit sub lege, nec tamen sit sine lege. Factus sum, inquit, his qui sub lege erant, quasi sub lege essem; cum ipse non essem sub lege: his qui sine lege erant, tanquam sine lege essem; cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi. Unde apte non dicitur, Justi non habent legem, aut, Justi sunt sine lege: sed, Justis non est lex posita; hoc est, non tanquam invitis imposita, sed voluntariis eo liberaliter data, quo suaviter inspirata. Unde et pulchre Dominus, Tollite, ait, jugum meum super vos: ac si diceret, Non impono invitis, sed vos tollite si vultis; alioquin non requiem, sed laborem invenietis animabus vestris.
16.2
Bona itaque lex charitas, et suavis: quae non solum leviter suaviterque portatur, sed etiam servorum et mercenariorum leges portabiles ac leves reddit, quas utique non destruit, sed facit ut impleantur, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed adimplere. Illam temperat, istam ornat, utramque levigat. Nunquam erit charitas sine timore, sed casto: nunquam sine cupiditate, sed ordinata. Implet ergo charitas legem servi, cum infundit devotionem: implet et mercenarii, cum ordinat cupiditatem. Porro timori permista devotio ipsum non annullat, sed castificat. Poena tantum tollitur, sine qua esse non potuit dum fuit servilis; et timor manet in saeculum saeculi castus et filialis. Nam quod legitur, Perfecta charitas foras mittit timorem; poena intelligenda est, quae servili, ut diximus, nunquam deest timori, illo scilicet genere locutionis, quo saepe causa ponitur pro effectu. Deinde cupiditas tunc recte a superveniente charitate ordinatur, cum mala quidem penitus respuuntur, bonis vero meliora praeferuntur, nec bona nisi propter meliora appetuntur. Quod cum plene per Dei gratiam assecutum fuerit, diligetur corpus, et universa corporis bona tantum propter animam, anima propter Deum, Deus autem propter seipsum.