Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diligendo Deo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11196 Dedide2
1.1
582 ADMONITIO IN OPUSCULUM VIII.
1.1
Etsi opusculum sequens unum ex primis est libris a Bernardo compositis, nullum tamen fere aut Bernardo dignius, aut religioni utilius ab eo scriptum existimo. Quid enim dignius doctore catholico, aut reipublicae christianae utilius quam praedicare, inculcare, imo et propugnare primum et maximum mandatum, ex quo caetera pendent, sine quo caetera nihil prosunt; illud, inquam, mandatum, quod in dies impetunt atque labefactare moliuntur amor cujusque proprius, cupiditas et perversae hominum interpretationes? Quapropter perpetuis tenebris digna est Apologia Berengarii, temerarii illius Abaelardi discipuli ac defensoris, qui Bernardo impudenter insultat ob editum ab eo tractatum de Diligendo Deo, cum« de hoc,» inquit,« nemo dubitet,» non quaevis muliercula, non quivis extremus idiota. Verum suos semper adversarios habuit divinus amor: cujus praeceptum si verbis Christiani haud negant, at factis plerique pernegant; imo quidam etiam pravis interpretationibus ita redigunt ad nihilum, ut hodie in quaestionem adducere, et quidem dubitare impune liceat, num Deus optimus, maximus, creator, conservator ac redemptor, aliquo speciali, vel semel in vita, amoris actua quovis christiano sit diligendus. Non ergo in vanum Bernardus divinum hoc praeceptum Haimerico cardinali, quasi quoddam operae pretium, commendare aggressus est hoc in opusculo docens, cap. 2, n. 6, diligendum esse Deum« sine modo;» inexcusabilem esse omnem« etiam infidelem, si non diligat Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, tota virtute.» Porro fidem tanto plus indicere amandum, quanto et se ipso pluris aestimandum quivis intelligit.« Quod si totum me,» inquit, cap. 5, n. 15, in persona omnium,« debeo pro me facto, quid addam jam et pro me refecto, et refecto hoc modo?»
1.2
In hoc ergo libro sanctissimus divini amoris praeco et doctor, ejus modum, causas, originem, gradus, et obligationem accurate ac pathetice describit. Modum, ut diligatur« sine modo,» hoc est omni meliori quo possumus modo: causas, meritum Dei et commodum nostrum: originem, ex amore proprio in amorem Dei, usque ad oblivionem et contemptum sui: gradus, amorem sui, amorem Dei propter se, tum propter ipsum, ac demum, castum et purum; hoc est amorem proprium, mercenarium, filialem ac beatificum: obligationem denique, quae pertinet ad gentiles, Judaeos, sed maxime ad Christianos. Totus vero tractatus est de amore qui consistit in affectu: quem etsi dicat perfecte in hac vita impleri non posse, ita ut omnem excludat timorem et cupiditatem; esse tamen ait finem et scopum in quem indesinenter ac irremisse ferri teneamur. Denique hunc ipsum amorem ex dono Dei nobis provenire, non ex affectu innato; sic enim exclamat cap. 6, n. 16:« Deus meus, adjutor meus, diligam te pro dono tuo et modo meo, minus quidem justo, sed plane non minus posse meo. Qui etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis, nunquam tamen prout dignus haberis.» Haec tota hujusce libelli doctrina et aeconomia.
1.3
Eamdem doctrinam Bernardus passim aliis in locis inculcat, ut in sermone de Quadruplici Debito, qui est vigesimus secundus inter Diversos: nec aliam tradit in sermone quinquagesimo super Cantica, ubi duplicem distinguit charitatem, unam« in actu» alteram« in effectu.» Et« de illa quidem, quae operis est, datam esse legem hominibus, mandatumque formatum. Nam in affectu, inquit, quis ita habeat ut mandatur? Ergo illa mandatur ad meritum, ista ad praemium.» Nimirum praecipitur charitas seu amor Dei ex toto corde, tota anima, tota virtute: ita ut amor sit perennis, indeficiens, perfectus, a nulla re creata retardatus et imminutus: quod non continget nisi in altera vita. Alia autem charitas in effectu eo spectat, ut omnes actiones nostras ad Deum referamus. Nam tantum abest ut charitas in effectu ex Bernardi mente amorem affectus excludat ut contra ipsum includat. Neque enim effectivum( ut vocant) amorem siccum, inanem, pure externum et Judaicum probat Bernardus, sed internum exigit cum 583 opere conjunctum: internum quidem cum charitas et amor sit; cum opere vero, cum sit in effectu. Hanc autem esse Bernardi eo in loco sententiam manifeste demonstrant quae ibi sequuntur.« Non hoc dico,» ait,« ut sine affectione simus et solas moveamus manus ad opera. Legi inter alia quae scribit Apostolus, mala et gravia hominum mala, hoc quoque annumeratum, scilicet sine affectione.» Qualem porro ad opera charitatis affectionem requirat, statim docet Vir sanctus, praemisso triplicem esse affectionem: primam« quam caro gignit;» secundam« quam ratio regit;» tertiam« quam condit sapientia;» tum subdit:« Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa charitas, sed non illa affectualis quae sale sapientiae condita pinguescens, magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini: sed quaedam potius actualis, quae etsi nondum dulci illo amore reficit, amore tamen ipsius amoris vehementer accendit.» Haec est illa charitas in effectu quam a Deo praeceptum dicit Bernardus, inferior quidem tertia seu beatifica quae« primam eliminat, secundam remunerat,» ut ibidem ait:« Sic ergo dilectio alia quaevis debita superans, quasi sola regnare debet in nobis; ut quidquid debetur caeteris, sibi vindicet et ex dilectione omnia faciamus,» inquit Vir sanctus sermone duodecimo in psalmum XC, n. 7. Haec de argumento sequentis libelli.
1.4
Caeterum directus a Bernardo est Haimerico seu Aimerico S. R. E. cardinali et cancellario, ut praeferunt manuscripti codices omnes, praeter unum Colbertinum, qui« Ascelinum» habet, sed mendose, teste vel ipso Berengario, Abaelardi apologista, qui Aimericum praefert. Scriptus est autem liber sub pontificatu Honorii II, a quo Haimericus creatus est cancellarius. Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo:« Si quaeritur piae mentis religiosa devotio, transeundum ad homilias in Laudibus Virginis matris, et illum quem de Diligendo Deo edidit librum.» Erat autem Haimericus Gallus ex oppido Castra apud Biturigas, anno 1121 a Callisto II creatus cardinalis, ab Honorio II cancellarius sub annum 1126, mortuus anno 1141, singularis Bernardi amicus, ex aliis epistolis.

Intertext edge

Open linked passage

Note