Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diligendo Deo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11196 Dedide2
3.1
CAPUT I. Quare et quomodo diligendus sit Deus.
3.1
Vultis ergo a me audire, quare et quomodo diligendus sit Deus? Et ego: Causa diligendi Deum, Deus est; modus, sine modo diligere. Estne hoc satis? Fortassis utique, sed sapienti. Caeterum si et insipientibus debitor sum; ubi sat est dictum sapienti, etiam illis gerendus mos est. Itaque propter tardiores idem profusius, quam profundius repetere non gravabor. Ob duplicem ergo causam Deum dixerim propter seipsum diligendum: sive quia nihil justius, sive quia nil fructuosius diligi potest. Duplicem siquidem parit sensum, cum quaeritur de Deo, cur diligendus sit. Dubitari namque potest quid potissimum dubitetur; utrumnam, quo suo merito Deus, aut certe quo nostro sit commodo diligendus. Sane ad utrumque idem responderim; non plane aliam mihi dignam occurrere causam diligendi ipsum, praeter ipsum. Et prius de merito videamus. Multum quippe meruit de nobis, qui et immeritis dedit seipsum nobis. Quid enim melius seipso poterat dare vel ipse? Ergo si Dei meritum quaeritur, cum ipsum diligendi causa quaeritur, illud est praecipuum: quia ipse prior dilexit nos. Dignus plane qui redametur, praesertim si advertatur, quis, quos, quantumque amaverit. Quis enim? Nonne is cui omnis spritus confitetur: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges? Et vera hujus charitas majestatis, quippe non quaerentis quae sua sunt. Quibus autem tanta puritas exhibetur? Cum adhuc, inquit, inimici essemus, reconciliati sumus Deo. Dilexit ergo Deus, et gratis, et inimicos. Sed quantum? Quantum dicit Joannes: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium unigenitum daret: et Paulus, Qui proprio, ait, Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum. Ipse quoque Filius pro se, Majorem, inquit, charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Sic meruit justus ab impiis, summus ab infimis, ab infirmis omnipotens. Sed dicit aliquis: Ita quidem ab hominibus; sed ab angelis non ita. Verum est, quia necesse non fuit. Caeterum qui hominibus subvenit in tali necessitate, servavit angelos a tali necessitate: et 585 qui homines diligendo, tales fecit ne tales remanerent; ipse aeque diligendo dedit et angelis, ne tales fierent.

Intertext edge

Open linked passage

Note