Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diligendo Deo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11196 Dedide2
5.1
CAPUT III. Christiani quantos habeant stimulos amandi Deum prae infidelibus.
5.1
Contra quod plane fideles norunt, quam omnino necessarium habeant Jesum, et hunc crucifixum: dum admirantes et amplexantes supereminentem scientiae charitatem in ipso, id vel tantillum quod sunt, in tantae dilectionis et dignationis vicem non rependere confunduntur. Facile proinde plus diligunt, qui se amplius dilectos intelligunt: cui autem minus donatum est, minus diligit. Judaeus sane, sive paganus, 587 nequaquam talibus aculeis incitatur amoris, quales Ecclesia experitur, quae ait, Vulnerata charitate ego sum: et rursum, Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo( Cantic. II, 4, 5). Cernit regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua; cernit Unicum Patris, crucem sibi bajulantem; cernit caesum et consputum Dominum majestatis; cernit auctorem vitae et gloriae confixum clavis, percussum lancea, opprobriis saturatum, tandem illam dilectam animam suam ponere pro amicis suis. Cernit haec, et suam magis ipsius animam gladius amoris transverberat, et dicit: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Haec sunt quippe mala punica, quae in hortum introducta dilecti sponsa carpit ex ligno vitae, a coelesti pane proprium mutuata saporem, colorem a sanguine Christi. Videt deinde mortem mortuam, et mortis auctorem triumphatum. Videt de inferis ad terras, de terris ad superos captivam duci captivitatem, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Advertit terram, quae spinas et tribulos sub antiquo maledicto produxerat, ad novae benedictionis gratiam innovatam refloruisse. Et in his omnibus, illius recordata versiculi, Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei; passionis malis, quae de arbore tulerat crucis, cupit vigere[ al. jungere] et de floribus resurrectionis, quorum praesertim fragrantia sponsum ad se crebrius revisendam invitet..
5.2
Denique ait: Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus; lectulus noster floridus. Quae lectulum monstrat, satis quid desideret aperit: et cum floridum nuntiat, satis indicat, unde quod desiderat obtinere praesumat. Non enim de suis meritis, sed de floribus agri, cui benedixit Deus. Delectatur floribus, Christus, qui in Nazareth et concipi voluit, et nutriri. Gaudet sponsus coelestis talibus odoramentis, et cordis thalamum frequenter libenterque ingreditur, quod istiusmodi refertum fructibus, floribusque respersum invenerit. Ubi suae videlicet aut passionis gratiam, aut resurrectionis gloriam sedula inspicit cogitatione versari, ibi profecto adest sedulus, adest libens. Monumenta siquidem Passionis, fructus agnosce quasi anni praeteriti, omnium utique retro temporum sub peccati mortisque imperio decursorum, tandem in plenitudine temporis, apparentes. Porro autem Resurrectionis insignia, novos adverte flores sequentis temporis, in novam sub gratia revirescentis aestatem, quorum fructum generalis futura resurrectio in fine parturiet sine fine mansurum. Jam, inquit, hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra: aestivum tempus advenisse cum illo significans, qui de mortis gelu in vernalem quamdam novae vitae temperiem resolutus, Ecce, ait, nova facio omnia: cujus caro seminata est in morte, refloruit in resurrectione; ad cujus mox odorem in campo convaliis nostrae revirescunt arida, recalescunt frigida, mortua reviviscunt.
5.3
Horum ergo novitate florum ac fructuum, et pulchritudine[ al. plenitudine] agri suavissimum spirantis odorem, ipse quoque Pater in Filio innovante omnia delectatur, ita ut dicat: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Bene pleni, de cujus plenitudine omnes accepimus. Sponsa tamen familiarius ex eo sibi, cum vult, flores legit, et carpit poma, quibus propriae aspergat intima conscientiae, et intranti sponso cordis lectulus suave redoleat. Oportet enim nos, si crebrum volumus habere hospitem Christum, corda nostra semper habere munita fidelibus testimoniis, tam de misericordia scilicet morientis, quam de potentia resurgentis; quomodo David aiebat: Duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Siquidem utriusque rei testimonia credibilia facta sunt nimis; Christo utique moriente propter delicta nostra, et resurgente propter justificationem nostram, et ascendente ad protectionem nostram, et mittente Spiritum ad consolationem nostram, et quandoque redituro ad consummationem nostram. Nempe in morte misericordiam, potentiam in resurrectione, utramque in singulis exhibuit reliquorum. 588
5.4
Haec mala, hi flores, quibus sponsa se interim stipari postulat et fulciri, credo sentiens facile vim in se amoris posse tepescere et languescere quodammodo, si non talibus jugiter foveatur incentivis, donec introducta quandoque in cubiculum, diu cupitis excipiatur amplexibus, et dicat: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexata est me. Sentiet quippe tunc et probabit universa dilectionis testimonia, quae in priori adventu, tanquam de sinistra dilecti, acceperat, prae multitudine dulcedinis amplexantis dexterae contemnenda, et omnino jam quasi subtus habenda. Sentiet quod audierat: Caro non prodest quidquam; spiritus est qui vivificat. Probabit quod legerat: Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Quod vero sequitur, Memoria mea in generatione saeculorum; hoc dicit, quia quandiu stare praesens cernitur saeculum, in quo generatio advenit, et generatio praeterit, non deerit electis consolatio de memoria, quibus nondum de praesentia plena refectio indulgetur. Unde scriptum est, Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: haud dubium, quin hi, quos paulo superius dixerat, Generatio et generatio laudabit opera tua. Memoria ergo in generatione saeculorum, praesentia in regno coelorum. Ex ista glorificatur jam assumpta electio: de illa interim peregrinans generatio consolatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note