De diligendo Deo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11196 Dedide2
6.1
CAPUT IV. Quinam ex Dei recordatione consolationem capiant: quive magis ad ejus amorem idonei.
6.1
Sed interest, quaenam generatio ex Dei capiat recordatione solamen. Non enim generatio prava et exasperans, cui dicitur, Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram; sed quae dicere veraciter potest, Renuit consolari anima mea. Huic plane et credimus, si secuta adjecerit: Memor fui Dei, et delectatus sum. Justum quippe est, ut quos praesentia non delectant, praesto eis sit memoria futurorum: et qui de rerum fluentium qualibet affluentia despiciunt consolari, recordatio illos delectet aeternitatis. Et haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium non quae sua sunt, sed faciem Dei Jacob. Dei ergo quarentibus et suspirantibus praesentiam, praesto interim et dulcis memoria est, non tamen qua satientur, sed qua magis esurient unde satientur. Hoc ipsum de se cibus ipse testatur, ita dicens, Qui edit me, adhuc esuriet: et qui eo cibatus est, Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua. Beati tamen jam nunc qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam quandoque ipsi, et non alii, saturabuntur. Vae tibi, generatio prava atque perversa! vae tibi, popule stulte et insipiens, qui et memoriam fastidis, et praesentiam expavescis! Merito quidem: nec modo enim liberari vis de laqueo venantium, siquidem qui volunt divites fieri in hoc saeculo, incidunt in laqueum diaboli; nec tunc a verbo aspero poteris liberari. O verbum asperum, o sermo durus! Ite, maledicti, in ignem aeternum. Durior plane atque asperior illo, qui quotidie nobis de memoria passionis in Ecclesia replicatur: Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam. Hoc est, qui recolit mortem meam, et exemplo meo mortificat membra sua quae sunt super terram, habet vitam aeternam: hoc est, si compatimini, et conregnabitis. Et tamen plerique ab hac voce resilientes et abeuntes hodieque retrorsum, respondent non verbo, sed facto: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Itaque generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus ejus, sed magis sperans in incerto divitiarum, verbum modo crucis audire gravatur, ac memoriam passionis sibi judicat onerosam. Verum qualiter verbi illius pondus in praesentia sustinebit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus? Super quem profecto ceciderit lapis iste, conteret eum. At vero generatio rectorum benedicetur: qui utique cum Apostolo, sive 589 absentes, sive praesentes, contendunt placere Deo. Denique audient, Venite, benedicti, Patris mei, etc. Tunc illa quae non direxit cor suum, sero quidem experietur, quam in illius comparatione doloris jugum Christi suave, et onus leve fuerit, cui tanquam gravi et aspero duram cervicem superbe subduxit. Non potestis, o miseri servi mammonae, simul gloriari in cruce Domini nostri Jesu Christi, et sperare in pecuniae thesauris; post aurum abire, et probare quam suavis est Dominus. Proinde quem suavem in memoria non sentitis, asperum procul dubio in praesentia sentietis.
6.2
Caeterum fidelis anima et suspirat praesentiam inhianter, et in memoria requiescit suaviter; et donec idonea sit revelata facie speculari gloriam Domini, crucis ignominia gloriatur. Sic profecto, sic sponsa et columba Christi pausat sibi interim, et dormit inter medios cleros, sortita jam in praesentiarum de memoria abundantiae suavitatis tuae, Domine Jesu, pennas deargentatas, innocentiae videlicet pudicitiaeque candorem; et sperans insuper adimpleri laetitia cum vultu tuo, ubi etiam fiant posteriora dorsi ejus in pallore auri: quando in splendoribus sanctorum introducta cum gaudio, sapientiae plenius fuerit illustrata fulgoribus. Merito proinde jam nunc gloriatur, et dicit, Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me: in laeva reputans recordationem illius charitatis, qua nulla major est, quod animam suam posuit pro amicis suis; in dextera vero beatam visionem, quam promisit amicis suis, et gaudium de praesentia majestatis. Merito illa Dei et deifica visio, illa divinae praesentiae inaestimabilis delectatio in dextera deputatur, de qua et delectabiliter canitur: Delectationes dextera tua usque in finem. Merito in laeva admirabilis illa memorata et semper memoranda dilectio collocatur, quod donec transeat inquitas, super eam sponsa recumbat et requiescat.
6.3
Merito ergo laeva sponsi sub capite sponsae, super quam videlicet caput suum reclinata sustentet, hoc est mentis suae intentionem, ne inclinetur et incurvetur in carnalia et saecularia desideria: quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Quid namque aliud faciat considerata tanta et tam indebita miseratio, tam gratuita et sic probata dilectio, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, tam stupenda dulcedo? quid, inquam, haec omnia faciant diligenter considerata, nisi ut considerantis animum, ab omni penitus pravo vindicatum amore, ad se mirabiliter rapiant, vehementer afficiant, faciantque prae se contemnere, quidquid nisi in comtemptu horum appeti non potest? Nimirum proinde in odore unguentorum horum sponsa currit alacriter, amat ardenter; et parum sibi amare sic amata videtur, etiam cum se totam in amore perstrinxerit. Nec immerito. Quid magnum enim tanto et tanti repensatur amori, si pulvis exiguus totum se ad redamandum collegerit, quem illa nimirum Majestas in amore praeveniens, tota in opus salutis ejus intenta conspicitur? Denique sic Deus dilexit mundum ut Unigenitum daret; haud dubium quin de Patre dicat. Item, Tradidit in mortem animam suam; nec dubium quod de Filio loquatur. Ait et de Spiritu sancto: Spiritus Paracletus, quem mittit Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Amat ergo Deus, et ex se toto amat, quia tota Trinitas amat: si tamen totum dici potest de infinito et incomprehensibili, aut certe de simplici.