Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diligendo Deo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11196 Dedide2
7.1
CAPUT V. Christiano quantum incumbat debitum amoris.
7.1
Intuens ergo haec, credo, satis agnoscit quare Deus diligendus sit, hoc est, unde diligi mereatur. Caeterum infidelis non habens Filium, nec Patrem proinde habet, nec Spiritum sanctum. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui missit illum; 590 sed nec Spiritum sanctum quem misit ille. Is itaque mirum non est, si quem minus agnoscit, minus et diligit. Attamen et ipse totum ei sese debere non ignorat, quem sui totius non ignorat auctorem. Quid ergo ego, qui Deum meum teneo vitae meae non solum gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium consolatorem, sollicitum gubernatorem; sed insuper etiam copiosissimum redemptorem, aeternum conservatorem, ditatorem, glorificatorem? sicut scriptum est, Copiosa apud eum redemptio: et item, Introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa: et de conservatione, Non relinquet sanctos suos; in aeternum conservabuntur: et de locupletatione, Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et superefluentem dabunt in sinum vestrum: et rursum, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se: et de glorificatione. Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae: et illud, Non sunt condignae passione hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis: et iterum, Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur.
7.2
Quid retribuam Domino pro omnibus his? Illum ratio urget et justitia naturalis totum se tradere illi, a quo se totum habet, et ex se toto debere diligere. Mihi profecto fides tanto plus indicit amandum, quanto et eum me ipso pluris aestimandum intelligo: quippe qui illum non solum mei, sed sui quoque ipsius teneo largitorem. Denique nondum tempus fidei advenerat, nondum innotuerat in carne Deus, obierat in cruce, prodierat de sepulcro, redierat ad Patrem: nondum, inquam, commendaverat in nobis suam multam dilectionem, illam de qua jam multa locuti sumus, cum jam mandatum est homini diligere Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, tota virtute sua, id est ex omni quod est, quod scit, quod potest. Nec tamen injustus Deus, suum sibi vindicans opus et dona. Utquid enim non amaret opus artificem, cum haberet unde id posset? Et cur non quantum omnino posset, cum nihil omnino nisi ejus munere posset? Ad haec, quod de nihilo, quod gratis, quod in hac dignitate conditum est; et debitum dilectionis manifestius facit, et exactum justiorem ostendit. Caeterum quantum putamus adjectum beneficii, cum homines et jumenta salvavit, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus? Nos dico, qui mutavimus gloriam nostram in similitudinem vituli comedentis fenum, peccando comparati jumentis insipientibus. Quod si totum me debeo pro me facto, quid addam jam et pro refecto et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus, quam factus: siquidem non solum de me, sed de omni quoque quod factum est, scriptum est, Dixit, et facta sunt. At vero qui me tantum et semel dicendo fecit, in reficiendo profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed et indigna. Quid ergo retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? In primo opere me mihi dedit; in secundo, se: et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo, et redditus, me pro me debeo, et bis debeo. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiam si me millies rependere possem, quid sum ego ad Deum?

Intertext edge

Open linked passage

Note