De diligendo Deo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11196 Dedide2
8.1
CAPUT VI. Brevis anacephalaeosis et summa praedictorum.
8.1
Hic primum vide, quo modo, imo quam sine modo a nobis Deus amari meruerit; qui( ut paucis quod dictum est repetam) prior ipse dilexit nos, tantus, et tantum, et gratis tantillos, et tales. En quod in principio dixisse me memini, modum esse diligendi Deum, sine modo diligere. Denique cum dilectio quae tendit in Deum, tendat in immensum, tendat in infinitum( nam et infinitus Deus est et immensus); quisnam, 591, quaeso, debeat finis esse nostri, vel modus amoris? Quid quod amor ipse noster non jam gratuitus impenditur, sed rependitur debitus? Amat ergo immensitas, amat aeternitas, amat supereminens scientiae charitas; amat Deus, cujus magnitudinis non est finis, cujus sapientiae non est numerus, cujus pax exsuperat omnem intellectum: et vicem rependimus cum mensura? Diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: et meum denique quidquid optabile atque amabile dici potest. Deus meus, adjutor meus, diligam te pro dono tuo, et modo meo, minus quidem justo, sed plane non minus posse meo: qui etsi quantum dobeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis: nunquam tamen prout dignus haberis. Imperfectum meum viderunt oculi tui: sed tamen in libro tuo omnes scribentur, qui quod possunt faciunt, etsi quod debent non possunt. Satis, quantum reor, apparet, et quonam modo Deus diligendus sit, et quo merito suo. Quo, inquam, merito suo: nam quanto, cui sane appareat? quis dicat? quis sapiat?