Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De diligendo Deo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11196 Dedide2
9.1
CAPUT VII. Non sine fructu et praemio diligi Deum; et terrenis non satiari humani cordis appetitum.
9.1
Nunc quo nostro commodo diligendus sit, videamus. Sed quantum est et in hoc videre nostrum ad id quod est? Nec tamen quod videtur tacendum est, etsi non omnino videtur ut est. Superius, cum propositum esset, quare, et quomodo diligendus sit Deus, duplicem dixi parere intellectum id quod quaeritur, Quare: ut, aut quo suo merito, aut quo nostro commodo diligendus sit, utrumlibet quaeri posse perinde videatur. Dicto proinde de merito Dei, non prout dignum ei, sed prout datum est mihi; superest ut de praemio, quod item dabitur, dicam. Non enim sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu diligendus sit. Vacua namque vera charitas esse non potest, nec tamen mercenaria est; quippe non quaerit quae sua sunt. Affectus est, non contractus: nec acquiritur pacto, nec acquirit. Sponte afficit, et spontaneum facit. Verus amor seipso contentus est. Habet praemium, sed id quod amatur. Nam quidquid propter aliud amare videaris, id plane amas, quo amoris finis pertendit, non per quod tendit. Paulus non evangelizat ut comedat, sed comedit ut evangelizet: eo quod amet, non cibum, sed Evangelium. Verus amor praemium non requirit, sed meretur. Praemium sane necdum amanti proponitur, amanti debetur, perseveranti redditur. Denique in rebus inferioribus suadendis, invitos promissis vel praemiis invitamus, et non spontaneos. Quis enim munerandum hominem putet, ut faciat quod et sponte cupit? Nemo, verbi causa, conducit aut esurientem ut comedat, aut sitientem ut bibat, aut certe matrem ut parvulum allactet filium uteri sui. An vero quis putet prece vel pretio quempiam commonendum suam ipsius vel sepire vineam, vel arborem circumfodere, vel structuram propriae domus erigere? Quanto magis Deum amans anima, aliud praeter Deum sui amoris praemium non requirit? Aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit.
9.2
Inest omni utenti ratione naturaliter pro sua semper aestimatione atque intentione appetere potiora, et nulla re esse contentum, cui quod deest, judicet praeferendum. Nam et qui, verbi gratia, uxorem habet speciosam, petulanti oculo vel animo respicit pulchriorem: et qui veste pretiosa indutus est, pretiosiorem affectat, et possidens multas divitias, invidet ditiori. Videas jam multis praediis et possessionibus ampliatos, adhuc tamen in dies agrum agro copulare, atque infinita cupiditate dilatare terminos suos. Videas et qui in regalibus domibus, amplisque habitant palatiis, nihilominus quotidie conjungere domum ad domum, et inquieta 592 curiositate aedificare, diruere, mutare quadrata rotundis. Quid homines sublimatos honoribus? annon insatiabili ambitione magis ac magis totis viribus conari ad altiora videmus? Et horum omnium idcirco non est finis, quia nil in eis summum singulariter reperitur vel optimum. Et quid mirum si inferioribus et deterioribus contentus non sit, qui citra summum vel optimum quiescere non potest? Sed hoc stultum et extremae dementiae est, ea semper appetere, quae nunquam, non dico satient, sed nec temperent appetitum: dum quidquid talium habueris, nihilominus non habita concupiscas, et ad quaeque defuerint, semper inquietus anheles. Ita enim fit ut per varia et fallacia mundi oblectamenta vagabundus animus inani labore discurrens fatigetur, non satietur: dum quidquid famelicus inglutierit, parum reputet ad id quod superest devorandum, semperque non minus anxie cupiat quae desunt, quam quae adsunt laete possideat. Quis enim obtineat universa? Quanquam et modicum id quod quisque cum labore obtinuerit, cum timore possederit, certus quidem non sit quando cum dolore amittat, certus autem quod quandoque amittat. Sic directo tramite voluntas perversa contendit[ al. cum tendit] ad optinum, festinat ad id unde possit impleri. Imo vero his anfractibus ludit secum vanitas, mentitur iniquitas sibi. Si ita vis adimplere quod vis, hoc est, si illud apprehendere vis, quo apprehenso nil jam amplius velis, quid tentare opus est et caetera? Curris per devia, et longe ante morieris, quam hoc circuitu pervenias ad optatum.
9.3
Hoc ergo in circuitu impii ambulant, naturaliter appetentes unde finiant appetitum, et insipienter respuentes unde propinquent fini: fini dico, non consumptioni, sed consummationi. Quamobrem non beato fine consummari, sed consumi vacuo labore accelerant, qui rerum magis specie, quam auctore delectati, prius universa percurrere, et de singulis cupiunt experiri, quam ad ipsum curent universitatis Dominum pervenire. Et quidem pervenirent, si quandoque voti compotes effici possent, ut omnia scilicet, praeter omnium principium, unus aliquis obtineret. Ea namque suae cupiditatis lege, qua in rebus caeteris non habita prae habitis esurire, et pro non habitis habita fastidire solebat; mox omnibus quae in coelo, et quae in terra sunt obtentis et contemptis, tandem ad ipsum procul dubio curreret, qui solus deesset omnium Deus. Porro ibi quiesceret: quia sicut citra nulla revocat quies: sic nulla ultra jam inquietudo sollicitat. Diceret pro certo: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Diceret, Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? et item, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Sic ergo( ut dictum est) ad id quod optimum est, quivis cupidus perveniret, si quidem ante, quod citra cupit, assequi posset.
9.4
Verum quoniam id omnino impossibile praestruit et vita brevior, et virtus infirmior, et consors numerosior; longo profecto itinere et casso labore desudant, qui dum quaecunque desiderant, attingere volunt, ad cunctorum desiderabilium nequeunt pertingere finem. Et utinam attingere universa animo, et non experimento vellent! Hoc enim facile possent, et non incassum. Nam et animus sensu quidem carnali tanto velocior, quanto et perspicacior, ad hoc datus est, ut illum ad omnia praeveniat; nihilque audeat contingere sensus, quod animus praecurrens ante utile non probaverit. Hinc enim arbitror dictum, Omnia probate, quod bonum est tenete; ut videlicet ille huic provideat, nec is suum votum, nisi ad illius judicium consequatur. Alioquin non ascendes in montem Domini, nec stabis in loco sancto ejus, pro eo quod in vano acceperis animam tuam, hoc est animam rationalem: dum instar pecoris sensum sequeris, ratione quidem otiosa, et non resistente in aliquo. Quorum itaque ratio non praevenit gressus, currunt, sed extra viam: ac proinde Apostoli spreto consilio, non sic currunt ut apprehendant( I Cor. XI, 24). Quando etenim apprehendant, quem 593 apprehendere nisi post omnia nolunt? Distortum iter, et circuitus infinitus, cuncta primitus attentare velle.
9.5
Justus autem non ita. Audiens nempe vituperationem multorum commorantium in circuitu( multi enim sunt viam latam pergentes, quae ducit ad mortem), ipse sibi regiam eligit viam, non declinans ad dexteram vel ad sinistram. Denique attestante propheta, Semita justi recta est, rectis callis justi ad ambulandum. Hi sunt, qui salubri compendio cauti sunt molestum hunc et infructuosum vitare circuitum, verbum abbreviatum et abbrevians eligentes, non cupere quaecunque vident, sed vendere magis quae possident, et dare pauperibus. Beati plane pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Omnes quidem currunt; sed inter currentes discernitur. Denique novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Ideo autem melius est modicum justo super divitias peccatorum multas, quoniam quidem, ut Sapiens loquitur et insipiens experitur, qui diligit pecuniam, non saturabitur pecunia: qui autem esuriunt et sitiunt justitiam, ipsi saturabuntur. Justitia siquidem ratione utentis spiritus cibus est vitalis et naturalis: pecunia vero sic non minuit animi famem, quomodo nec corporis ventus. Denique si famelicum hominem apertis faucibus vento, inflatis haurire buccis aerem cernas, quo quasi consulat fami, nonne credas insanire? Sic non minoris insaniae est, si spiritum rationalem rebus putes quibuscunque corporalibus non magis inflari, quam satiari. Quid namque de corporibus ad spiritus? Nec illa sane spiritualibus, nec isti e regione refici corporalibus queunt. Benedic, anima mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum. Replet in bonis, excitat ad bonum, tenet in bono; praevenit, sustinet, implet. Ipse facit ut desideres; ipse est quod desideras.
9.6
Dixi supra: Causa diligendi Deum, Deus est. Verum dixi: nam et efficiens, et finalis. Ipse dat occasionem, ipse creat affectionem, desiderium ipse consummat. Ipse fecit, vel potius factus est ut amaretur: ipse speratur, amandus felicius, ne in vacuum sit amatus. Ejus amor nostrum et praeparat, et remunerat. Praecedit benignior, rependitur justior, exspectatur suavior. Dives est omnibus qui invocant eum: nec tamen habet quidquam se ipso melius. Se dedit in meritum, se servat in praemium, se apponit in refectione animarum sanctarum, se in redemptione distrahit captivarum. Bonus es, Domine, animae quaerenti te: quid ergo invenienti? Sed enim in hoc est mirum, quod nemo te quaerere valet, nisi qui prius invenerit. Vis igitur inveniri ut quaeraris, quaeri ut inveniaris. Potes quidem quaeri et inveniri, non tamen praeveniri, Nam etsi dicimus, Mane oratio mea praeveniet te; non dubium tamen quod tepida sit omnis oratio, quam non praevenerit inspiratio. Dicendum jam unde inchoet amor noster, quoniam ubi consummetur, dictum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note