De gradibus humilitatis et superbiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11197 Degrhue
2.1
PRIMA PARS.
2.1
Rogasti me, frater Godefride, ut ea quae de gradibus humilitatis coram fratribus locutus fueram, pleniori tibi tractatu dissererem. Cui tuae petitioni digne, ut dignum erat, et volens satisfacere, et timens non posse, evangelici consilii memor, non prius, fateor, incipere ausus sum, quam sedens computavi, si sufficerent sumptus ad perficiendum. Cum autem charitas hunc foras misisset timorem, quo mihi timebam illudi de opere non consummando, subintravit alius timor de contrario, quo coepi timere gravius periculum de gloria si perfecissem, quam de ignominia si defecissem. Unde inter hunc timorem et charitatem, velut in quodam bivio positus, diu haesitavi, cui viarum tuto me crederem; metuens aut loquendo utiliter de humilitate, ipse humilis non inveniri; aut tacendo humiliter, inutilis fieri. Cumque neutram viam tutam, alterutram tamen mihi tenendam esse conspicerem; elegi potius tibi, si quem possem, communicare fructum sermonis, quam tutari me solum portu silentii: simul fiduciam habens, si quid forte, quod approbes, dixerim, tuis precibus posse me non superbire; sin autem( quod magis puto) nihil tuo studio dignum effecerim, de nihilo superbire non posse.
2.1.1
PRIMA PARS. CAPUT PRIMUM. Christum esse viam humilitatis, qua pervenitur ad veritatem.
2.1.1
Locuturus ergo de gradibus humilitatis, quos beatus Benedictus non numerandos, sed ascendendos proponit, prius ostendo, si possum, quo per illos perveniendum sit, ut audito fructu perventionis, minus gravet labor ascensionis. Proponit itaque Dominus nobis viae laborem, laboris mercedem Ego sum, inquit, via, veritas, et vita. Viam dicit humilitatem, quae ducit ad veritatem. Altera labor, altera fructus laboris est. Unde sciam, inquis, quod ibi de humilitate locutus sit, cum indeterminate dixerit: Ego sum via? Audi apertius: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Se ergo proponit humilitatis exemplum, mansuetudinis formam. Si imitaris eum, non ambulas in tenebris, sed habebis lumen vitae. Quid est lumen vitae, nisi veritas; quae illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ostendit ubi sit vera vita? Ideo cum dixisset, Ego um via et veritas, subdidit, et vita: ac si diceret: Ego sum via, quae ad veritatem duco; ego sum veritas quae vitam promitto: ego sum vita, quam do. Haec est enim, ait, vita aeterna, ut cognoscent te verum Deum: et quem misisti Jesum Christum. Vel sic, quasi tu dicas: Viam considero, id est humilitatem: fructum desidero, veritatem. Sed quid si tantus est labor viae, ut ad optatum lucrum non possim pervenire? Respondet: Ego sum via, id est viaticum, quo sustenteris in via. Clamat igitur errantibus, et viam ignorantibus, Ego sum via: dubitantibus, et non credentibus, Ego sum veritas: jam ascendentibus, sed lassescentibus, Ego sum vita. Satis, ut reor, ostensum est ex proposito capitulo Evangelii, 560 cognitionem veritatis fructum esse humilitatis. Accipe et aliud. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec, haud dubium quin veritatis secreta, a sapientibus et prudentibus, id est a superbis, et revelasti ea parvulis, hoc est humilibus. Et in hoc apparet quod veritas, quae superbis absconditur, humilibus revelatur.
2.1.2
Humilitatis vero talis potest esse definitio: Humilitas est virtus, qua homo verissima sui agnitione sibi ipsi vilescit. Haec autem convenit his qui ascensionibus in corde suo dispositis, de virtute in virtutem, id est de gradu in gradum proficiunt, donec ad culmen humilitatis perveniant, in quo velut in Sion, id est in speculatione, positi, veritatem prospiciant. Etenim, inquit, benedictionem dabit legislator: quia qui dedit legem, dabit et benedictionem; hoc est, qui jussit humilitatem, perducet ad veritatem. Quis vero est hic legislator, nisi dulcis et rectus Dominus qui legem dedit delinquentibus in via? In via quippe delinquunt, qui veritatem derelinquunt. Sed nunquid vel sic a dulci Domino derelinquuntur? Ipsis ergo dulcis et rectus Dominus legem dat viam humilitatis, per quam redeant ad cognitionem veritatis. Dat occasionem recuperandae salutis, quia dulcis est; non tamen absque disciplina legis, quia rectus est. Dulcis, quia perire non patitur; rectus, quia punire non obliviscitur.
2.2.1
PRIMA PARS. CAPUT II. Quo fructu ascendantur gradus humilitatis.
2.2.1
Hanc itaque legem, qua reditur ad veritatem, beatus Benedictus per duodecim gradus disponit: ut sicut per decem praecepta legis ac geminam circumcisionem( in quo duodenarius numerus adimpletur) ad Christum venitur; ita his duodecim gradibus ascensis, veritas apprehendatur. Illud quoque quod in scala illa, quae in typo humilitatis Jacob monstrata est, Dominus desuper innixus apparuit, quid nobis aliud innuit, nisi quod in culmine humilitatis constituitur cognitio veritatis? Dominus quippe de summitate scalae prospiciebat super filios hominum tanquam Veritas, cujus oculi sicut fallere nolunt, ita falli non norunt, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. An non tibi de alto videtur clamare ac dicere requirentibus se( novit enim qui sunt ejus): Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini? et illud: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Venite, inquit. Quo? Ad me veritatem. Qua? Per humilitatem. Quo fructu? Ego vos reficiam. Sed quae est refectio, quam Veritas ascendentibus promittit, pervenientibus reddit? An forte ipsa est charitas? Ad hanc quippe, ut ait beatus Benedictus, ascensis omnibus humilitatis gradibus monachus mox perveniet. Vere dulcis et suavis cibus charitas, quae fessos allevat, debiles roborat, moestos laetificat. Jugum denique Veritatis facit suave, et onus leve.
2.2.2
Bonus cibus charitas, quae media in ferculo Salomonis consistens, diversarum odore virtutum, velut diversi generis fragrantia pigmentorum, esurientes reficit, 561 jucundat reficientes. Ibi siquidem apponitur pax, patientia, benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto: et si quae sunt aliae veritatis seu sapientiae generationes, apparantur[ al. apponuntur] in illa. Habet et humilitas in eodem ferculo suas epulas, panem scilicet doloris et vinum compunctionis, quas primo Veritas incipientibus offert, quibus utique dicitur: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Habet ibidem contemplatio ex adipe frumenti solidum cibum sapientiae, cum vino quod laetificat cor hominis, ad quae Veritas perfectos invitat, dicens: Comedite, amici mei, et bibite; et inebriamini, charissimi. Media, inquit, charitate constravit propter filias Jerusalem; propter imperfectas videlicet animas, quae, dum adhuc illum solidum cibum minus capere possunt, lacte interim charitatis pro pane, oleo pro vino nutriendae sunt. Quae recte media describitur, quia ejus suavitas nec incipientibus praesto est, prohibente timore; nec perfectis satis est, pro abundantiori contemplationis dulcedine. Hi adhuc a noxiis carnalium delectationum humoribus, timoris amarissima potione purgandi, nondum lactis dulcedinem experiuntur: illi jam avulsi a lacte, epulari ab introitu gloriae gloriosius delectantur: solis mediis, id est proficientibus, ita jam melleas quasdam sorbitiunculas charitatis expertis, ut illis interim pro sui teneritudine contenti sint.
2.2.3
Primus ergo cibus est humilitatis, purgatorius cum amaritudine: secundus charitatis, consolatorius cum dulcedine: tertius contemplationis, solidus cum fortitudine. Heu mihi, Domine Deus virtutum! quousque irasceris super orationem servi tui, cibabis me pane lacrymarum, et potum dabis mihi in lacrymis? Quis me invitabit ad illud vel medium ac dulce charitatis convivium: ubi justi epulantur in conspectu Dei, et delectantur in laetitia, ut jam non loquens in amaritudine animae meae, dicam Deo, Noli me condemnare: sed epulando in azymis sinceritatis et veritatis, laetus cantem in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini? Bona tamen via humilitatis, qua veritas inquiritur, charitas acquiritur, generationes sapientiae participantur. Denique sicut finis legis Christus, sic perfectio humilitatis, cognitio veritatis. Christus cum venit attulit gratiam: Veritas quibus innotuerit, dat charitatem. Innotescit autem humilibus: humilibus ergo dat gratiam.
2.3.1
PRIMA PARS. CAPUT III. Quo ordine gradus humilitatis ad propositum bravium veritatis perducant: et quomodo Christus per passionem didicit misericordiam.
2.3.1
Dixi, ut potui, quo fructu humilitatis gradus ascendi debeant: dicam, ut potero, quo ordine ad propositum bravium veritatis perducant. Sed, quia ipsa quoque veritatis agnitio in tribus gradibus consistit, ipsos breviter, si possum, distinguo: quatenus ex hoc clarius innotescat, ad quem trium veritatis, duodecimus humilitatis pertingat. Inquirimus namque veritatem in nobis, in proximis, in sui natura. In nobis, nosmetipsos dijudicando: in proximis, eorum malis compatiendo: in sui natura mundo corde contemplando. Observa sicut numerum, ita et ordinem. Primo te doceat Veritas ipsa, quod prius in proximis quam in sui debeat inquiri natura. Post hoc accipies, cur prius in te, quam in proximis inquirere debeas. In numero siquidem beatitudinum, quas suo sermone distinxit Dominus, prius misericordes, quam mundicordes posuit. Misericordes quippe cito in proximis veritatem deprehendunt, dum suos affectus in illos extendunt: dum sic per charitatem se illis conformant, ut illorum vel bona, vel mala, tanquam propria sentiant. Cum infirmis infirmantur, cum scandalizatis uruntur. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus consueverunt. Hac charitate fraterna cordis acie mundata, veritatem delectantur in sui contemplari 362 natura, pro cujus amore mala tolerant aliena. Qui vero ita se fratribus non consociant, sed e contrario aut flentibus insultant, aut gaudentibus derogant, dum quod in illis est, in se esse non sentiunt, quia similiter affecti non sunt, veritatem in proximis qualiter deprehendere possunt? Bene namque convenit illis illud vulgare proverbium: Nescit sanus quid sentiat aeger, aut plenus quid patiatur jejunus. Et aeger aegro, et jejunus jejuno quanto propinquius, tanto familiarius compatiuntur. Sicut enim pura veritas non nisi puro corde videtur; sic miseria fratris verius misero corde sentitur. Sed ut ob alienam miseriam miserum cor habeas, oportet ut tuam prius agnoscas: ut proximi mentem in tua invenias, et ex te noveris, qualiter illi subvenias, exemplo scilicet Salvatoris nostri, qui pati voluit, ut compati sciret; miser fieri, ut misereri disceret, ut quomodo de ipso scriptum est, Didicit ex his quae passus est obedientiam, ita et misericordiam disceret. Non quod ante misereri nesciret, cujus misericordia ab aeterno, et usque in aeternum: sed, quod natura sciebat ab aeterno, temporali didicit experimento.
2.3.2
Sed forte durum tibi videtur, quod dixi Dei sapientiam Christum didicisse misericordiam; quasi is per quem omnia facta sunt, aliquid aliquando ignorasset ex iis quae sunt: maxime cum illud quod ex Epistola ad Hebraeos ad id comprobandum commemoravi, alio sensu, qui non ita videatur absurdus, possit intelligi; ut hoc quod dictum est, didicit, non ad ipsum caput referatur in sui persona, sed ad corpus ejus, quod est Ecclesia; et ita sit sensus: Et didicit ex iis quae passus est obedientiam, hoc est, obedientiam didicit in suo corpore ex iis quae passus est in capite. Nam illa mors, illa crux, opprobria, sputa, flagella, quae omnia caput nostrum Christus pertransiit, quid aliud corpori ejus, id est nobis, quam praeclara obedientiae documenta fuerunt? Christus enim, ait Paulus, factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Qua necessitate? Respondeat apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini, inquit, vestigia ejus, id est, ut imitemini obedientiam ejus. Ex his ergo quae passus est, discimus quanta nos, qui puri homines sumus, oporteat pro obedientia perpeti, pro qua is, qui et Deus erat, non dubitaverit mori. Et hoc modo, inquis, non inconveniens erit, si dicatur Christus vel obedientiam, vel misericordiam, seu aliquid aliud in suo corpore didicisse: dum tamen sibi in sua persona nil, quod se ante latuerit, credatur ex tempore potuisse accedere. Sicque ipse sit qui misereri doceat aut obedire, ipse qui discat: quia caput et corpus unus est Christus.
2.3.3
Non nego hunc intellectum, quin rectus sit: sed ex alio loco ipsius Epistolae, superior interpretatio videtur approbari, ubi dicitur: Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit: unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret. Puto quod haec verba sic ad caput referenda sunt, ut corpori penitus aptari non possint. De Verbo utique Dei dictum est quod non Angelos apprehendit, hoc est, non in unam sibi personam assumpsit, sed semen Abrahae. Neque enim legitur, Verbum angelus factum est, sed Verbum caro factum est, et caro de carne Abrahae, juxta promissionem, quae illi primum facta est. Unde, id est ex qua seminis assumptione, debuit per omnia fratribus assimilari; id est, oportuit ac necesse fuit, ut similis nobis passibilis, nostrarum omnia, excepto peccato, genera miseriarum percurreret. Si quaeris, qua necessitate? Ut misericors, inquit, fieret. Et hoc, ais, cur non recte ad corpus referri potest? Sed audi quod paulo post sequitur: In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. In quibus verbis quid melius intelligi possit non video; nisi quod ideo pati ac tentari, omnibusque, absque peccato, humanis voluit communicare miseriis( quod est per omnia fratribus simulari), ut similiter passis ac tentatis misereri ac compati ipse disceret experimento. 563
2.3.4
Quo quidem experimento non dico ut sapientior efficeretur, sed propinquior videretur: quatenus infirmi filii Adam, quos suos fieri et appellari fratres non dedignatus est, suas illi infirmitates committere non dubitarent, qui sanare illas et posset ut Deus, et vellet ut proximus, et cognosceret ut eadem passus. Unde Isaias virum eum appellat dolorum, et scientem infirmitatem; et Apostolus: Non enim habemus, inquit, Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris. Unde autem possit, indicans adjungit: Tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato. Beatus quippe Deus, beatus Dei Filius, in ea forma, qua non rapinam arbitratus est esse se aequalem Patri, procul dubio impassibilis, priusquam se exinanisset formam servi accipiens, sicut miseriam vel subjectionem expertus non erat, sic misericordiam vel obedientiam non noverat experimento. Sciebat quidem per naturam, non autem sciebat per experientiam. At ubi minoratus est non solum a seipso, sed etiam paulo minus ab Angelis, qui et ipsi impassibiles sunt per gratiam, non per naturam, usque ad illam formam, in qua pati et subjici posset, quod utique( sicut dictum est) in sua non posset; et in passione expertus est misericordiam, et in subjectione obedientiam. Per quam tamen experientiam, non illi( ut dixi) scientia, sed nobis fiducia crevit, dum ex hoc misero genere cognitionis, is a quo longe erraveramus, factus est propior nobis. Quando enim illi appropinquare auderemus, in sua impassibilitate manenti? Nunc autem, Apostolo suadente, monemur cum fiducia adire thronum gratiae ipsius, quem nimirum, sicut alibi scriptum est, languores nostros tulisse, et dolores nostros portasse cognoscimus, et in eo quo passus est ipse, nobis compati posse non dubitamus.
2.3.5
Non ergo debet absurdum videri, si dicitur, Christum non quidem aliquid scire coepisse, quod aliquando nescierit; scire tamen alio modo misericordiam ab aeterno per divinitatem, et aliter in tempore didicisse per carnem. Vide ne et simili locutionis modo illud dictum sit, quod Dominus requirentibus discipulis de die ultimo se nescire respondit. Nam quomodo diem illum ille nesciebat, in quo omnes sapientiae et scientiae thesauri sunt absconditi? Cur ergo se scire negabat, quod certum est quia nescire non poterat? Numquid forte mendaciter eos voluit celare, quod utiliter non valuit innotescere? Absit. Sicut nil ignorare poterat, cum sapientia sit: sic nec mentiri, cum veritas sit. Sed volens discipulos ab inutilis inquisitionis curiositate compescere, quod inquirebant, se scire negavit: non omnino quidem, sed tali quodam modo, quo negare veraciter potuit. Nam, etsi suae divinitatis intuitu aeque omnia, praeterita scilicet, praesentia atque futura perlustrando, diem quoque illum palam habebat; non tamen ullis carnis suae sensibus experiendo agnoverat. Alioquin jam spiritu oris sui Antichristum interfecerat, jam auribus sui corporis archangelum vociferantem, et tubam sonantem, in quo strepitu mortui suscitandi sunt, audierat: jam oculis suae carnis oves haedosque, qui ab invicem segregandi sunt, perspexerat.
2.3.6
Denique ut intelligas, quod illa tantum cognitione, quae per carnem fit, se illum diem nescire perhibuerit, vigilanter respondens, non ait: Nec ego scio, sed nec ipse, inquit, Filius hominis scit. Quid est Filius hominis, nisi nomen assumptae carnis? Quo siquidem nomine intelligi datur, quia dicens se aliquid nescire, non juxta quod Deus est, sed secundum hominem loquitur. Alias quippe loquens de se secundum suam divinitatem, non Filius, vel Filium hominis; Sed ego, vel Me, saepius ponere consuevit, ut ibi: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ego sum, ait: non, Filius hominis est. Nec dubium, quin de illa essentia diceret, qua ante Abraham et sine initio est, non qua post Abraham et ex Abraham factus est. Alibi quoque hominum de se opinionem a discipulis inquirens, Quem dicunt, inquit, homines esse, 564 non me, sed Filium hominis? Rursus eosdem interrogans, qui de se ipsi quoque sentirent: Vos autem, non quem Filium hominis, sed quem me, ait, esse dicitis? Carnalis videlicet populi sententiam de carne inquirens, nomen carnis, quod proprie est Filius hominis, posuit: spirituales vero discipulos de sua divinitate interrogans, non Filium hominis, sed signanter me dixit. Quod denique Petrus intelligens, quid per hoc quod dixerat, me. requisiti fuissent, sua responsione aperuit: Tu es, inquiens, non Jesus filius Virginis, sed Christus Filius Dei. Quod utique si respondisset, nihilominus veritatem dixisset: sed in verbis interrogationis sensum interrogantis prudenter advertens, competenter proprieque ad interrogata respondit, dicens: Tu es Christus, Filius Dei.
2.3.7
Cum igitur videas Christum in una quidem persona duas habere naturas, unam qua semper fuit, alteram qua esse coepit; et secundum sempiternum suum quidem esse, semper omnia nosse; secundum temporalem vero, multa temporaliter expertum fuisse: cur fateri dubitas, ut esse in tempore coepit ex carne, sic carnis quoque miserias scire coepisse, illo duntaxat modo cognitionis, quem docet defectio carnis? Quod utique genus scientiae protoplasti sapientius feliciusque nescirent, quando id attingere nisi stulte misereque non poterant. Sed plasmator eorum Deus requirens quod perierat, opus suum miseratus prosecutus est, descendens et ipse misericorditer, quo illi ceciderant miserabiliter. Voluit experiri in se, quod illi faciendo contra se merito paterentur, non simili quidem curiositate, sed mirabili charitate: non ut miser cum miseris remaneret, sed ut misericors factus miseros liberaret. Factus, inquam, misericors, non illa misericordia, quam felix manens habuit ab aeterno, sed quam mediante miseria reperit in habitu nostro. Porro pietatis opus, quod per illam coepit, in ista perfecit: non quod sola illa non posset perficere; sed quia nobis non potuit absque ista sufficere. Utraque siquidem necessaria; sed nobis haec magis congrua fuit. O ineffabilis pietatis excogitatio! Quando nos illam miram misericordiam cogitaremus, quam praecedens miseria non informat? Quando illam adverteremus incognitam nobis compassionem, quae non passione praeventa, cum impassibilitate perdurat? Attamen si illa, quae miseriam nescit misericordia non praecessisset, ad hanc, cujus miseria mater est, non accessisset. Si non accessisset, non attraxisset: si non attraxisset, non extraxisset. Unde autem extraxit, nisi de lacu miseriae, et de luto faecis? Nec illam tamen misericordiam deseruit, sed hanc inseruit: non mutavit, sed multiplicavit, sicut scriptum est: Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
2.4.1
PRIMA PARS. CAPUT IV. Primus veritatis gradus est, primum seipsum attendere, seu propriam miseriam agnoscere.
2.4.1
Sed jam ad propositum redeamus. Si ergo se miserum fecit, qui miser non erat, ut experiretur quod et ante sciebat: quanto magis tu, non dico ut te facias quod non es, sed ut attendas quod es, quia vere miser es, et sic discas misereri, qui hoc aliter scire non potes! ne forte, si proximi malum consideres, et tuum non attendas, movearis non ad miserationem, sed ad indignationem; non ad adjuvandum, sed ad judicandum: denique non ad instruendum in spiritu lenitatis, sed ad destruendum in spiritu furoris. Vos, qui spirituales estis, ait Apostolus, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Apostoli consilium sive etiam praeceptum est, ut mansueto, id est eo spiritu fratri aegrotanti subvenias, quo tibi vis subveniri cum aegrotas. Et ut scias qualiter erga delinquentem mansuescere possis, Considerans, inquit, teipsum, ne et tu tenteris.
2.4.2
Considerare libet, quam bene discipulus Veritatis ordinem sequatur Magistri. In beatitudinibus, quas 565 supra memoravi, sicut prius misericordes quam mundicordes, sic prius mites quam misericordes pronuntiati sunt. Et Apostolus cum spirituales hortaretur ad instruendum carnales, adjunxit, in spiritu lenitatis. Instructio quippe fratrum pertinet ad misericordes; spiritus lenitatis, ad mites. Ac si diceret: Inter misericordes deputari non potest, qui in semetipso mitis non est. Ecce Apostolus aperte ostendit, quod superius me ostensurum promisi, prius videlicet veritatem inquirendam esse in nobis, quam in proximis; considerans, inquiens, teipsum, id est, quam facilis ad tentandum, quam pronus ad peccandum: quatenus ex tui consideratione mitescas, sicque ad succurrendum aliis in spiritu lenitatis accedas. Alioquin si monentem non audis discipulum, arguentem time Magistrum: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; et sic videbis festucam ejicere de oculo fratris tui. Trabes in oculo grandis et grossa, superbia in mente est: quae quadam corpulentia sui vana, non sana; tumida, non solida, oculum mentis obscurat, veritatem obumbrat: ita ut, si tuam occupaverit mentem, jam tu te videre, jam te talem, qualis es, vel qualis esse potes, non possis sentire: sed qualem te amas, talem te vel putes esse, vel speres fore. Quid enim aliud est superbia, quam, amor propriae excellentiae? Unde et nos possumus dicere per contrarium, humilitatem propriae et excellentiae esse contemptum. Amor vero, sicut nec odium, veritatis judicium nescit. Vis judicium Veritatis audire! Sicut audio, sic judico. Non sicut odi, non sicut amo, non sicut timeo. Est judicium odii, ut illud: Nos legem habemus, et secundum legem nostram debet mori. Est et timoris, ut illud: Si dimittimus eum sic, venient Romani et tollent nostrum locum et genem. Judicium vero amoris, ut David de filio parricida: Parcite, inquit, puero Absalon. Et legibus humanis statutum, et in causis, tam ecclesiasticis, quam saecularibus servatum scio, speciales amicos causantium non debere admitti ad judicium: ne vel fallant, vel fallantur amore suorum. Quod si culpam amici tuo judicio amor illius aut minuit, aut prorsus abscondit: quanto magis amor tui tuum contra te judicium fallit!
2.4.3
Qui ergo plene veritatem in se cognoscere curat, necesse est ut semota trabe superbiae, quae oculum arcet a luce, ascensiones in corde suo disponat, per quas seipsum in seipso inquirat, et sic post duodecimum humilitatis ad primum veritatis gradum pertingat. Cum autem veritate inventa in se, imo se invento in veritate, dicere potuerit, Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis: ascendat homo ad cor altum, ut exaltetur veritas, et ad gradum secundum perveniens dicat in excessu suo: Omnis homo mendax. Putas, hunc ordinem David non tenuit! Putas, hoc non sensit Propheta, quod Dominus, quod Apostolus, quod et nos post ipsos, et per ipsos sentimus! Credidi, inquit, Veritati dicenti: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Credidi ergo sequendo, propter quod locutus sum confitendo. Quid confitendo! Veritatem quam cognovi credendo. Postquam autem et credidi ad justitiam, et locutus sum ad salutem, humiliatus sum nimis, hoc est perfecte. Tanquam diceret: Quia veritatem cognitam in me confiteri contra me non erubui, ad perfectionem humilitatis profeci. Nimis enim pro Perfecte potest intelligi; ut ibi: In mandatis ejus volet nimis. Quod si quis contendat, nimis hic pro Valde positum non pro Perfecte, quia et expositores id ipsum videntur astruere; neque hoc discordat a sensu Prophetae, ut sic sentiamus eum dixisse: Ego quidem, cum adhuc veritatem non nossem, aliquid me putabam esse, cum nihil essem. At postquam in Christum credendo, id est ejus humilitatem imitando, veritatem agnovi; ipsa quidem exaltata est in me ex mea confessione: sed ego humiliatus sum nimis, id est, valde vilui mihi ex mei consideratione. 566
2.5.1
PRIMA PARS. CAPUT V. Secundus gradus veritatis est, ex agnitione propriae infirmitatis, compati miseriae proximi.
2.5.1
Humiliatus ergo Propheta in hoc primo gradu veritatis, ut ait in alio psalmo: Et in veritate tua humiliasti me; semetipsum attendat, et ex propria miseria generalem perpendat: sicque ad secundum transiens dicat in excessu suo, Omnis homo mendax. In quo excessu suo? In illo procul dubio, quo sese excedens, ac veritati adhaerens, seipsum dijudicat. In illo ergo excessu suo dicat, non indignando aut insultando, sed miserando et compatiendo: Omnis homo mendax. Quid est, Omnis homo mendax? Omnis homo infirmus, omnis homo miser et impotens, qui nec se, nec alium possit salvare. Sicut dicitur: Fallax equus ad salutem, non quod equus aliquem fallat, sed quia is seipsum fallit, qui in fortitudine ejus confidit: sic omnis homo dicitur mendax, id est fragilis, mutabilis, a quo salus non possit vel sua, vel aliena sperari: quin potius maledictionem incurrat, qui spem suam in homine ponit. Proficiens itaque humilis Propheta per ducatum veritatis, quodque in se lugebat videns in aliis, dum apponit scientiam, apponat et dolorem, ac generaliter, sed veraciter dicat: Omnis homo mendax.
2.5.2
Vide quam longe aliud senserit de se Pharisaeus ille superbus. Quid deprompsit in excessu suo? Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum. Dum in se singulariter exsultat, aliis arroganter insultat. David autem aliter. Ait enim: Omnis homo mendax. Neminem excipit, ne quem decipiat: sciens quia omnes peccaverunt, et omnes egent gloria Dei. Pharisaeus se solum decipit, quem solum excipit, dum caeteros damnat. Propheta se non excipit a communi miseria, ne excipiatur a misericordia: Pharisaeus exsufflat misericordiam, dum dissimulat miseriam. Propheta affirmat tam de omnibus, quam de se: Omnis homo mendax: Pharisaeus confirmat de omnibus praeter se, Non sum, inquiens, sicut caeteri hominum Et gratias agit, non quia bonus, sed quia solus: non tam de bonis quae habet, quam de malis quae in aliis videt. Nondum de suo trabem ejecerat, et festucas in oculis fratrum enumerat. Nam subdit: Injusti, captores. Non frustra, ut arbitror, excessum a proposito feci, si utriusque excessus differentiam intellexisti.
2.5.3
Jam ad propositum redeundum est. Quos itaque veritas sibi jam innotescere, ac per hoc vilescere fecit, necesse est, ut cuncta, quae amare solebant, et ipsi sibi amarescant. Statuentes nimirum se ante se, tales se videre cogunt, quales vel a se videri erubescunt. Dumque sibi displicet quod sunt, et ad id suspirant quod non sunt, quod utique per se fore diffidunt; vehementer sese lugentes id solum consolationis inveniunt, ut severi judices sui, qui scilicet amore veri esuriant et sitiant justitiam, usque ad contemptum sui districtissimam de se exigant satisfactionem, et de caetero emendationem. Sed, cum se ad id sufficere non posse conspiciunt( cum enim fecerint omnia quae mandata fuerint sibi, servos se inutiles dicunt, de justitia ad misericordiam confugiunt. Ut autem illam consequantur, consilium Veritatis sequuntur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et hic est secundus gradus veritatis, quo eam in proximis inquirunt; dum de suis aliorum necessitates exquirunt; dum ex iis quae patiuntur, patientibus compati sciunt.
2.6.1
PRIMA PARS. CAPUT VI. Tertius gradus veritatis, mundare oculum cordis ad contemplanda coelestia et divina.
2.6.1
In his ergo tribus quae dicta sunt, id est in luctu poenitentiae, in desiderio justitiae, in operibus misericordiae si perseverant, a tribus impedimentis, quae 567 aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio contraxerunt, cordis aciem mundant, quo per contemplationem ad tertium veritatis gradum pertranseant. Hae sunt viae, quae videntur hominibus bonae, illis duntaxat exceptis, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, ac se de infirmitate vel ignorantia tegunt ad excusandas excusationes in peccatis. Sed frustra sibi de infirmitate, vel ignorantia blandiuntur, qui ut liberius peccent, libenter ignorant, vel infirmantur. Putas, primo homini profuit, licet ipse non libenter peccavit, quod se per uxorem, tanquam per carnis infirmitatem, defendit? aut primi martyris lapidatores, quoniam aures suas continuerunt, per ignorantiam excusabiles erunt? Qui igitur studio et amore peccandi a veritate se sentiunt alienatos, infirmitate et ignorantia pressos; studium in gemitum, amorem in moerorem convertant, infirmitatem carnis fervore justitiae vincant, ignorantiam liberalitate repellant: ne si nunc egentem, nudam et infirmam veritatem ignorant, cum potestate magna et virtute venientem, terrentem, arguentem, sero cum rubore cognoscant, frustra cum tremore respondeant: Quando te vidimus egere, et non ministravimus tibi? Cognoscetur certe Dominus judicia faciens, qui nunc ignoratur misericordiam quaerens. Denique videbunt in quem transfixerunt: similiter et avari quem contempserunt. Ab omni ergo labe, infirmitate, ignorantia studiove contracta, flendo, justitiam esuriendo, operibus misericordiae insistendo, mundatur oculus cordis, cui se in sui puritate Veritas videndam promittit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Cum sint itaque tres gradus seu status veritatis, ad primum ascendimus per laborem humilitatis, ad secundum per affectum compassionis, ad tertium per excessum contemplationis. In primo veritas reperitur severa; in secundo, pia; in tertio, pura. Ad primum ratio ducit, qua nos discutimus; ad secundum affectus perducit, quo aliis miseremur; ad tertium puritas rapit, qua ad invisibilia sublevamur.
2.7.1
PRIMA PARS. CAPUT VII. Quomodo sancta Trinitas hos tres veritatis gradus in nobis operetur.
2.7.1
Interlucet hic mihi mira quaedam ac divisa individuae Trinitatis operatio, si quo modo tamen ab homine sedente in tenebris ineffabilis illa possit capi cooperantium sibi personarum divisio. In primo siquidem gradu Filius, in secundo Spiritus sanctus, in tertio mihi Pater operari videtur. Vis audire Filii operationem? Si ego, inquit, lavi vobis pedes Dominus et magister, quanto magis et vos debetis alter alterius lavare pedes? Tradebat discipulis humilitatis formam veritatis Magister, qua in primo gradu primum eis veritas innotesceret. Attende et opus Spiritus sancti: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Charitas quippe donum est Spiritus sancti, qua fit ut qui sub disciplina Filii per humilitatem ad primum usque gradum veritatis jam profecerunt, ad secundum per compassionem proximi, sub magisterio Spiritus sancti perveniant. Audi et de Patre, Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis; et illud, Pater filiis notam faciet veritatem suam; et, Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis: Vides quia quos verbo et exemplo prius Filius humiliavit, super quos deinde Spiritus sanctus charitatem effudit, hos tandem in gloria Pater recepit? Filius facit discipulos, Paraclitus consolatur amicos, Pater exaltat filios. Quia vero non solum Filius, sed et Pater et Spiritus sanctus veraciter Veritas appellantur; constat quod una eademque Veritas, servata proprietate personarum, tria haec in tribus gradibus operatur. Primo scilicet instruit, ut magister: secundo consolatur, ut amicus vel frater: tertio astringit, ut filios pater. 568
2.7.2
Dei quippe Filius, Verbum scilicet ac sapientia Patris, primum quidem illam animae nostrae potentiam, quae ratio dicitur, cum reperit carne depressam, peccato captivam, ignorantia caecam, exterioribus deditam; clementer assumens, potenter erigens, prudenter instruens, introrsum trahens, ac mirabiliter utens tanquam pro se vicaria, ipsam sibi judicem statuit, ita ut pro reverentia Verbi cui conjungitur, ipsa sui accusatrix, testis, et judex, contra se Veritatis fungatur officio. Ex qua prima conjunctione Verbi et rationis humilitas nascitur. Aliam deinde partem, quae dicitur voluntas, veneno quidem carnis infectam, sed jam ratione discussam, Spiritus sanctus dignanter visitans, suaviter pugnans, ardenter afficiens, misericordem facit: ita ut more pellis, quae uncta extenditur, ipsa quoque unctione perfusa coelesti usque ad inimicos per affectum dilatetur. Et sic ex hac secunda conjunctione Spiritus Dei et voluntatis humanae, charitas efficitur. Utramque vero partem, rationem scilicet et voluntatem, alteram verbo veritatis instructam, alteram spiritu veritatis afflatam; illam hyssopo humilitatis aspersam, hanc igne charitatis succensam; tandem jam perfectam animam, propter humilitatem sine macula, propter charitatem sine ruga; cum nec voluntas rationi repugnat, nec ratio veritatem dissimulat, gloriosam sibi sponsam Pater conglutinat: ita ut nec ratio de se, nec voluntas de proximo cogitare sinatur, sed hoc solum beata illa anima dicere delectetur, Introduxit me Rex in cubiculum suum. Digna certe, quae de schola humilitatis, in qua primum sub magistro Filio ad seipsam intrare didicit, juxta comminationem ad se factam, Si ignoras te, egredere et pasce haedos tuos; digna ergo, quae de schola illa humilitatis duce Spiritu sancto in cellaria charitatis( quae nimirum proximorum pectora intelligenda sunt) per affectionem introduceretur; unde suffulta floribus, ac stipata malis, bonis scilicet moribus et virtutibus sanctis, ad Regis demum cubiculum, cujus amore languet, admitteretur. Ibi modicum, hora videlicet quasi dimidia, silentio facto in coelo, inter desideratos amplexus suaviter quiescens, ipsa quidem dormit, sed cor ejus vigilat, quo utique interim veritatis arcana rimatur: quorum postmodum memoria statim ad se reditura pascatur. Ibi videt invisibilia, audit ineffabilia, quae non licet homini loqui. Excedunt quippe omnem illam, quam nox nocti indicat, scientiam: dies tamen diei eructat verbum, et inter sapientes sapientiam loqui et spiritualibus spiritualia licet conferri.
2.8.1
PRIMA PARS. CAPUT VIII. Gradus iidem in raptu sancti Pauli declarantur.
2.8.1
Putas, hos gradus Paulus non transierat, qui usque ad tertium coelum se raptum fuisse testatur? Sed quare raptum, et non potius ductum? Ut videlicet si tantus Apostolus raptum se dicit fuisse, quo nec doctus scivit, nec ductus potuit ire; me, qui procul dubio minor sum Paulo, ad tertium coelum nulla mea virtute, nullo meo labore pervenire posse praesumam: ne vel de virtute confidam, vel pro labore diffidam. Qui enim docetur aut ducitur, ex hoc ipso quod docentem vel ducentem sequitur, laborare convincitur, et aliquid ex se agit, ut ad destinatum locum vel sensum pertrabatur, ita ut dicere possit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Qui vero rapitur, non suis viribus, sed alienis innixus, tanquam nescius quocunque portatur, nec de toto in se, nec de parte gloriatur, ubi nec per se, nec cum alio aliquid operatur. Ad primum itaque sive ad medium coelum ductus vel adjutus Apostolus ascendere potuit: ad tertium autem ut perveniret, rapi oportuit. Nam ad hoc et Filius legitur descendisse, ut vocaret et juvaret ascensuros ad primum: et Spiritus sanctus missus fuisse, qui perduceret ad secundum. Pater vero, licet Filio et Spiritui sancto semper cooperetur, nunquam tamen aut de coelo descendisse, aut 569 ad terras legitur missus fuisse. Lego certe, quod misericordia Domini plena est terra; et, Pleni sunt coeli et terra gloria tua, et multa hujusmodi. Lego et de Filio, Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et ipse Filius loquitur de se, Spiritus Domini misit me. Et per eumdem prophetam: Et nunc, inquit, Dominus misit me et Spiritus ejus. Lego et de Spiritu sancto, Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo; et, Cum assumptus fuero, mittam vobis eum, haud dubium quin Spiritum sanctum. Patrem autem in sua persona, licet nusquam non sit, nusquam tamen invenio nisi in coelis, ut in Evangelio, Et Pater meus qui in coelis est; et in oratione, Pater noster qui es in coelis.
2.8.2
Unde nimirum colligo, quod quia Pater non descendit, Apostolus ut eum videret, ad tertium coelum ascendere quidem non potuit, quo tamen se raptum memoravit. Denique, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis. Et ne putes de primo dictum vel secundo, dicit tibi David: A summo coelo egressio ejus. Ad quod iterum non subito raptus, non furtim sublatus, sed, Videntibus, inquit, illis, id est Apostolis, elevatus est. Non sicut Elias, qui unum; non sicut Paulus, qui nullum( vix enim vel seipsum testem aut arbitrum habere potuit, ipso perhibente, Nescio, Deus scit): sed ut Omnipotens, qui quando voluit descendit, quando voluit ascendit, pro suo arbitrio arbitros et spectatores, locum et tempus, diem et horam exspectans, videntibus illis, quos scilicet tanta visione dignatur, elevatus est. Raptus est Paulus, raptus est Elias, translatus est Enoch: Redemptor vero noster legitur elevatus, hoc est, ex seipso levatus, non aliunde adjutus. Denique non currus vehiculo, non angeli adminiculo, sed propria virtute subnixum suscepit eum nubes ab oculis eorum. Cur hoc? An fessum juvit? an pigrum impulit? an cadentem sustinuit? Absit. Sed suscepit eum ab oculis carnalibus discipulorum: qui, etsi Christum noverant secundum carnem, sed ultra jam non noscerent. Quos ergo per humilitatem ad primum coelum Filius vocat, hos in secundo per charitatem Spiritus aggregat, ad tertium per contemplationem Pater exaltat. Primo humiliantur in veritate, et dicunt, In veritate tua humiliasti me. Secundo congaudent veritati, et psallunt, Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum? De charitate quippe scriptum est, Congaudet autem, veritati. Tertio ad arcana veritatis rapiuntur, et aiunt, Secretum meum mihi, secretum meum mihi.
2.9.1
PRIMA PARS. CAPUT IX. Gemitus et suspiria sancti Bernardi, ad Veritatem anhelantis.
2.9.1
Sed quid ego miser superflua magis loquacitate, quam spiritus vivacitate duos coelos superiores percurro, qui manibus pedibusque repens adhuc sub inferiore laboro? Ad quod tamen jam, ipso juvante, quo et vocante, mihi scalam erexi. Illic siquidem iter est, quo ostendat mihi salutare Dei. Jam Dominum desuper innixum suspicio, jam ad vocem veritatis exsulto. Vocavit me, et ego respondi illi: Operi manuum tuarum porriges dexteram. Tu quidem, Domine, gressus meos dinumeras, sed ego lentus ascensor, fessus viator, diverticula quaero. Vae mihi, si tenebrae me comprehendant, aut si mea fuga fiat in hieme, vel in Sabbato: dum nunc ad lucem, cum tempus acceptabile et dies salutis sunt, proficisci dissimulo. Quid moror? Ora pro me, fili, frater, socie, et particeps profectus mei, si quis est, in Domino. Ora Omnipotentem, quatenus sic pigrum roboret pedem, ut tamen non veniat mihi pes superbiae. Etsi enim pes piger, ut ad veritatis gradum ascendat, idoneus non est: tolerabilior tamen est isto, qui in ea stare non potest, ut habes ibi: Expulsi sunt, nec potuerunt stare.
2.9.2
Et hoc quidem de superbis. Sed quid de illorum capite? quid de illo, qui dicitur rex super omnes filios superbiae? Et ipse, inquit, in veritate non stetit: et alibi, 570 Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo. Quare hoc, nisi propter superbiam? Vae mihi, si et me viderit, qui alta a longe cognoscit, superbientem; et illam in me terribilem intonet vocem: Tu quidem filius Excelsi eras, sed sicut homo morieris, et sicut unus de principibus cades. Quis non ab hujus tonitrui voce formidet? O quam salubrius ad tactum angeli nervus femoris Jacob emarcuit, quam angeli superbientis intumuit, evanuit, ruit. Utinam et meum nervum angelus tangat ut marcescat, si forte ex hac infirmitate incipiam proficere, qui ex mea firmitate non possum nisi deficere. Lego profecto: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sic quoque Apostolus de suo nervo conquestus, quem angelus non Domini, sed Satanae colaphizabat, responsum audivit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Quae virtus? Ipse Apostolus respondeat: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Sed nondum forsitan intelligis, de qua specialiter dixerit, quia Christus omnes virtutes habuit. Sed, cum omnes habuerit, prae omnibus tamen unam, id est humilitatem, nobis in se commendavit, cum ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.
2.9.3
Libenter igitur et ego, Domine Jesu, gloriabor, si potero, in mea infirmitate, in mei nervi contractione, ut tua virtus, id est humilitas, perficiatur in me. Nam sufficit mihi gratia tua, cum defecerit virtus mea. Pedem profecto gratiae fortiter figens, et meum qui infirmus est, leniter trahens, securus ascendam per scalam humilitatis: donec veritati adhaerens, ad latitudinem transeam charitatis. Tunc psallam cum gratiarum actione, et dicam: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Sic arcta via cautius inceditur strictim, sic ardua scala tutius pedetentim ascenditur; sic miro modo licet pigrius, ad veritatem tamen firmius claudicando ascenditur. Sed, heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est? Quis dabit mihi pennas sicut columbae, quibus celerius volem ad veritatem, ut jam requiescam in charitate?( Psal. LIV, 7.) Quae quoniam desunt, deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua, et veritas liberabit me. Vae mihi quod de illa descendi. Nisi enim prius leviter, inaniter descendissem; in ascendendo tamdiu, tam graviter non laborassem. Sed quid dico, Descendi? nam fortasse rectius Cecidi dixerim. Nisi quia forte sicut nemo repente fit summus, sed gradatim quisque ascendit; sic nemo repente fit pessimus, sed paulatim descendit. Alioquin quomodo stabit illud: Impius cunctis diebus vitae suae superbit? Denique sunt viae, quae videntur hominibus bonae, et tamen ad malum deducunt.
2.9.4
Est ergo via descensionis, sicut et ascensionis. Et via est ad bonum, et via est ad malum. Cave malam, elige bonam. Si per te non potes, ora cum propheta, et dic: Viam iniquitatis amove a me. Quomodo? Et de lege tua miserere mei; illa scilicet lege, quam dedisti delinquentibus in via, id est derelinquentibus veritatem, de quibus unus ego sum, qui vere a veritate cecidi. Sed numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? Propter hoc viam veritatis elegi, qua ascendam humiliatus, unde superbiendo descendi. Ascendam, inquam, et psallam: Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me; bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Duas tibi vias videtur David proposuisse, sed unam noveris esse; ipsam tamen a se diversam, et diversis nominibus appellatam, aut iniquitatis propter descendentes, aut veritatis propter ascendentes: quia et iidem gradus sunt ascendentium in solium, et descendentium; et eadem via accedentium ad civitatem, et recedentium; et unum ostium est ingredientium domum, et egredientium. Per unam denique scalam ascendentes Angeli, et descendentes Jacob apparuerunt. Quo spectant haec? Ut videlicet si ad veritatem redire cupis, non necesse sit viam quaerere novam quam non nosti, sed notam qua descendisti: quatenus reciprocis gressibus tua ipse vestigia sequens, per eosdem gradus humiliatus ascendas, per quos superbiendo 571 descenderas: ita ut qui duodecimus superbiae fuit descendenti, primus humilitatis sit ascendenti; undecimus, inveniatur secundus; decimus, tertius; nonus, quartus; octavus, quintus; septimus, sextus; sextus, septimus; quintus, octavus; quartus, nonus; tertius, decimus; secundus, undecimus; primus, duodecimus. Quibus superbiae gradibus in te inventis, imo recognitis, jam non laboras in quaerendo viam humilitatis.