De gradibus humilitatis et superbiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11197 Degrhue
3.1.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT X. De primo superbiae gradu, qui est curiositas .
3.1.1
Primus itaque superbiae gradus est curiositas. Hanc autem talibus indiciis deprehendes. Si videris monachum, de quo prius bene confidebas, ubicunque stat, ambulat, sedet, oculis incipientem vagari, caput erectum, aures portare suspensas; e motibus exterioris hominis interiorem immutatum agnoscas. Vir quippe perversus annuit oculo, terit pede, digito loquitur; et ex insolenti corporis motu, recens animae morbus deprehenditur: quam, dum a sui circumspectione torpescit incuria sui, curiosam in alios facit. Quia enim seipsam ignorat, foras mittitur, ut haedos pascat. Haedos quippe, qui peccatum significant, recte oculos auresque appellaverim: quoniam sicut mors per peccatum in orbem, sic per has fenestras intrat ad mentem. In his ergo pascendis se occupat curiosus, dum scire non curat qualem se reliquerit intus. Et vere si te vigilanter, homo, attendas, mirum est si ad aliud unquam intendas. Audi, curiose, Salomonem; audi, stulte, Sapientem. Omni custodia, inquit, custodi cor tuum: ut omnes videlicet sensus tui vigilent ad id, unde vita procedit, custodiendum. Quo enim a te, o curiose, recedis? Cui te interim committis? Utquid audes oculos levare ad coelum, qui peccasti in coelum? Terram intuere, ut cognoscas teipsum. Ipsa te tibi repraesentabit, quia terra es, et in terram ibis.
3.1.2
Duabus tamen ex causis inculpabiliter oculos levas, ut vel petas auxilium, vel impendas. Levavit oculos David in montes, ut peteret: levavit et Dominus super turbas, ut impenderet. Alter miserabiliter, alter misericorditer, ambo inculpabiliter. Tu quoque si locum, tempus et causam considerans, tua vel fratris necessitate oculos levas; non solum non culpo, sed et plurimum laudo. Hoc enim excusat miseria, illud commendat misericordia. Sin alias, non Prophetae, non Domini, sed Dinae aut Evae, imo ipsius Satanae imitatorem te dixerim. Dina namque dum ad pascendos haedos egreditur, ipsa patri, et sua sibi virginitas rapitur. O Dina, quid necesse est ut videas mulieres alienigenas? Qua necessitate? qua utilitate? An sola curiositate? Etsi tu otiose vides, sed non otiose videris. Tu curiose spectas, sed curiosius spectaris. Quis crederet tunc illam tuam curiosam otiositatem, vel otiosam curiositatem, fore post sic non otiosam, sed tibi, tuis, hostibusque tam perniciosam?
3.1.3
Tu quoque, o Eva, in paradiso posita es, ut cum viro tuo opereris et custodias illum: si injunctum perfeceris, quandoque transitura ad melius, ubi nec opus sit te in aliquo opere occupari, nec de custodia sollicitari. Omne lignum paradisi tibi conceditur ad vescendum, praeter illud, quod dicitur scientiae boni et mali. Si enim caetera bona sunt, et sapiunt bonum, quid est opus edere de ligno, quod sapit etiam malum? Non plus sapere, quam oportet sapere. Sapere enim malum, sapere non est, sed desipere. Serva ergo commissum, exspecta promissum; cave prohibitum, ne perdas concessum. Quid tuam mortem tam intente intueris? Quid illo tam crebro vagantia lumina jacis? Quid spectare libet, quod manducare non licet? Oculos, inquis, tendo, non manum. 572 Non est interdictum ne videam, sed ne comedam. An non licet oculos quo volo levare, quos Deus in mea posuit potestate? Ad quod Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Etsi culpa non est, culpae tamen indicium est. Nisi enim mens minus se curiose servaret, tua curiositas tempus vacuum non haberet. Etsi culpa non est, culpae tamen occasio est, et indicium commissae, et causa est committendae. Te enim intenta ad aliud, latenter interim in cor tuum serpens illabitur, blande alloquitur. Blanditiis rationem, mendaciis timorem compescit. Nequaquam, inquiens, morieris. Auget curam, dum incitat gulam: acuit curiositatem, dum suggerit cupiditatem. Offert tandem prohibitum, et aufert concessum: porrigit pomum, et subripit paradisum. Hauris virus peritura, et perituros paritura. Perit salus, non destitit partus. Nascimur, morimur: ideoque nascimur morituri, quia prius morimur nascituri. Propterea grave jugum super omnes filios tuos usque in hodiernum diem.
3.1.4
Sed et tu, signaculum similitudinis, non in paradiso, sed in deliciis paradisi Dei positus es. Quid amplius quaerere debes? Plenus ergo sapientia, et perfectus decore, altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sta in te, ne cadas a te, si ambulas in magnis et in mirabilibus super te. Sed quid interim ex obliquo intendis ad aquilonem? Jam te video, jam te perspicio nescio quae supra te curiosius alta rimantem. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem. Caeteris astantibus coelicolis, dum tu solus sedere affectas, fratrum concordiam, totius coelestis patriae pacem, ipsius, quantum in te est, quietem Trinitatis infestas. Quo te tua, miser, curiositas ducit, ut praesumptione singulari non dubites civibus scandalum, injuriam facere Regi? Millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt ei, ubi nemo sedere perhibetur, nisi solus is qui sedet super Cherubim, cui a caeteris ministratur: et tu nescio quae prae caeteris perspiciendo differentius, curiosius inquirendo, irreverentius pervadendo, sedem tibi collocas in coelo, ut sis similis Altissimo? Quo fine? qua fiducia? Metire, insipiens, vires, pensa finem, excogita modum. Sciente hoc Altissimo praesumis, an nesciente? volente, an non volente? Sed quomodo malum quodcunque machinaris, aut velle, aut ignorare potest, cujus optima voluntas, cujus perfecta scientia est? Numquid autem et scire, et nolle non dubitas, sed non posse resistere putas? At vero nisi te conditum esse dubitaveris, dubitare te non crediderim de omnipotentia, sive de omnimoda scientia ac bonitate Conditoris, qui te de nihilo potuit, talem scivit, tantum condere voluit. Quomodo ergo Deum consentire aestimas, quod fieri nolit, ac refellere possit? An forte in te video compleri, imo a te initiari, quod post te, et per te a tui similibus in terris frequentatum solet vulgariter dici: Privatus dominus temerarios nutrit[ al. add. satellites]? An oculos tuus nequam est, quia ille bonus? De cujus bonitate dum fiduciam nefariam sumis, factus es et contra scientiam impudens, et contra potentiam audax.
3.1.5
Hoc est enim, o impie, hoc est quod cogitas; haec est iniquitas, quam meditaris in cubili tuo, et dicis: Putas Creator opus suum destruat? Scio quidem quia non latet Deum qualiscunque cogitatio mea: Deus enim est. Nec placet ei talis cogitatio mea, quia bonus est. Sed nec si velit effugiam manus ejus, quia potens est. Nunquid tamen mihi timendum est? Si enim cum bonus sit, non potest illi placere malum meum, quanto minus suum? Meum quippe dixerim contra ejus voluntatem aliquid velle: suum autem, si vindicet sese. Tam ergo quodeunque scelus non valet velle ulcisci, quam nec vult, nec valet sua bonitate privari. Fallis te, miser, fallis te, non Deum. Te, inquam, fallis, et mentitur iniquitas sibi, non Deo. Dolose quidem agis, sed in conspectu ejus. Te ergo fallis, non Deum. Et quia de magno ejus bono in te, 573 tu magnum in eum excogitas malum, merito iniquitas tua invenitur ad odium. Quae major namque iniquitas, quam ut inde a te Creator contemnatur, unde plus amari merebatur? Quae major iniquitas, quam cum de potentia Dei non dubites, quin te scilicet destruere possit qui condere potuit; confisus tamen de multa ejus dulcedine, qua speras eum nolle vindicare cum possit; mala pro bonis, odium pro dilectione retribuas?
3.1.6
Haec, inquam, iniquitas, non ira momentanea, sed odio digna est sempiterno, qua tuo dulcissimo et altissimo Domino, licet invito, desideras tamen ac speras aequari, quatenus semper videat quod dolcat, dum te socium habeat cum nolit, nec dejiciat cum possit; quin potius eligat ipse dolere, quam te patiatur perire; possit quidem dejicere si velit, sed prae dulcedine, ut aestimas, velle non possit. Certe si talis est qualem putas, tanto nequius agis, si non amas. Et si ille patitur aliquid fieri contra se potius, quam ipse aliquid faciat contra te; quanta malitia est, ut vel tu non parcas illi, qui sibi non parcit, parcendo tibi? Absit tamen ab ejus perfectione, ut quia dulcis est, justus non sit, quasi simul dulcis et justus esse non possit: cum melior sit justa dulcedo, quam remissa; imo virtus non sit dulcedo sine justitia. Quia igitur gratuitae Dei bonitati, qua gratis factus es, ingratus existis, justitiam vero quam expertus non es, non metuis; ideoque audacter committis culpam, de qua falso tibi promittis impunitatem: jam ecce justum senties, quem bonum nosti, cadens in foveam, quam paras auctori: ut dum scilicet talem in eum poenam machinaris, qua tamen valeat carere si velit, sed ut putas non valeat velle; et ideo nec carere ea utique bonitate, qua neminem expertus es illum punisse: talem justus Deus justissime in te retorqueat poenam, qui nec valet, nec debet pati suam impune bonitatem offendi: sic utique temperans in vindicta sententiam, ut, si velis resipiscere, non neget veniam; secundum tamen duritiam tuam et cor impoenitens, non possis velle, et ideo nec poena carere.
3.1.7
Sed jam audi calumniam: Coelum, inquit, mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Non dixit, Oriens, aut Occidens, aut Una aliqua coeli plaga: sed, Totum coelum mihi sedes est. Non potes ergo in parte sedere coeli, cum ille totum elegerit sibi. In terra non potes, quia scabellum pedum ejus est. Terra etenim locus solidus est, ubi sedet Ecclesia, fundata supra firmam petram. Quid facies? E coelo pulsus, in terra remanere non potes. Elige ergo tibi in aere locum, non ad sedendum, sed ad volandum: ut qui tentasti concutere statum aeternitatis, poenam sentias propriae fluctuationis. Te ergo fluctuante inter coelum et terram, sedet Dominus super solium excelsum et elevatum, et plena est omnis terra majestate ejus, ut nusquam nisi in aere invenias locum.
3.1.8
Seraphim namque aliis quidem alis suae contemplationis de throno ad scabellum, de scabello ad thronum volantia, aliis caput Domini pedesque velantia, ad hoc ibi posita puto, ut sicut homini peccanti paradisi per Cherubin prohibetur ingressus, ita et per Seraphin tuae curiositati modus imponatur: quatenus nec coeli jam magis impudenter, quam prudenter arcana rimeris, nec Ecclesiae mysteria cognoscas in terris; sed solis contentus sis cordibus superborum, qui nec in terra dignantur esse sicut caeteri hominum, nec sicut Angeli volant ad coelum. Licet vero et caput in coelo, et pedes in terra a te abscondantur; quiddam tamen tibi medium videndum ad invidendum duntaxat permittitur: dum suspensus in aere, descendentes quidem per te, et ascendentes Angelos intueris; sed quid vel audiant in coelis, vel nuntient terris, penitus nescis.
3.1.9
O Lucifer, qui mane oriebaris, imo non jam lucifer, sed noctifer, aut etiam mortifer, rectus cursus tuus erat ab oriente ad meridiem, et tu praepostero ordine tendis ad aquilonem? Quanto 574 magis ad alta festinas, tanto celerius ad occasum declinas. Velim tamen curiosius, o curiose, intentionem tuae curiositatis inquirere. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem. Nec aquilonem hunc corporalem, nec sedem hanc( cum sis spiritus) intelligo materialem. Puto autem per aquilonem, reprobandos homines fuisse designatos; per sedem, potestatem in illos. Quos utique in praescientia Dei, quanto ei vicinior, tanto caeteris perspicacior praevidens, nullo quidem sapientiae radio coruscantes, nullo spiritus amore ferventes, velut vacuum repereris locum, affectasti super illos dominium, quos quadam tuae astutiae claritate perfunderes, tuae malitiae aestibus inflammares: ut quomodo Altissimus sua sapientia ac bonitate omnibus filiis obedientiae praeerat, ita et tu super omnes filios superbiae rex constitutus, tua eos astuta malitia, ac malitiosa astutia regeres, per quod Altissimo similis esses. Sed miror cum in praesentia Dei tuum praevideris principatum, cur non in eadem praevidisti et praecipitium? Nam si praevidisti, quae insania fuit, ut cum tanta miseria cuperes principari, ut malles misere praeesse, quam feliciter subesse? An non expediebat participem esse plagarum illarum luminosarum, quam principem tenebrarum harum? Sed credibilius est, quod non praevidisti: aut propter illam causam, quam superius dixi, quia Dei bonitatem attendens, dixisti in corde tuo. Non requiret, propter quod, o impie, Deum irritasti; aut quia viso principatu, statim in oculo superbiae trabes excrevit, qua interposita casum videre non potuisti.
3.1.10
Sic Joseph cum praevidisset exaltationem suam, non tamen praescivit sui venditionem, quamvis propior esset venditio, quam exaltatio. Non quod tantum patriarcham in superbiam crediderim incidisse: sed ut ejus exemplo pateat, quod hi qui futura praevident per spiritum prophetiae, etsi non omnia, non ideo tamen putandi sunt nulla praevidisse. Quod si quis contendat in eo quod somnia sua adhuc adolescentulus narrabat, quorum tunc mysterium ignorabat, vanitatem posse notari; ego tamen mysterio magis sive simplicitati pueri deputandum arbitror, quam vanitati. Quae tamen, si qua fuit, per ea quae passus legitur, potuit expiari. Nonnullis enim aliqua aliquando de se per revelationem jucunda monstrantur, quae etsi humanus animus absque ulla vanitate scire non potest, non minus ideo eveniet quod monstratum est; sic tamen ut illa vanitas impunita non sit, qua de magnitudine revelationis aut promissionis in se vel leviter exsultavit. Sicut enim medicus, non solum unguento, sed igne utitur et ferro, quo omne quod in vulnere sanando superfluum excreverit, secet et urat, ne sanitatem, quae ex unguento procedit, impediat: sic medicus animarum Deus hujusmodi animae procurat tentationes, immittit tribulationes, quibus afflicta et humiliata, gaudium vertat in luctum, revelationem putet illusionem. Unde fit ut vanitate careat, et veritas revelationis non pereat. Sic Pauli extollentia per stimulos carnis reprimitur, et ipse revelationibus crebris attollitur. Sic Zachariae infidelitas linguae obligatione mulctatur, et angeli veritas suo in tempore manifestanda non mutatur. Sic per gloriam et ignobilitatem sancti proficiunt, dum inter singularia dona quae recipiunt, communi hominum vanitate pulsari se sentiunt: ut dum per gratiam supra se aliquid cernunt, non obliviscantur quod sunt.
3.1.11
Sed quid de revelationibus ad curiositatem? De quibus ut haec per excessum intermiscerem, inde occasio sumpta est, cum ostendere vellem, reprobum angelum ante casum suum sic potuisse praevidere illam, quam post accepit, in reprobos homines dominationem, ut tamen suam non praesciret damnationem. De quo etiam nonnullis quaestiunculis motis magis, quam solutis, totius disputatiunculae haec summa sit: quod per curiositatem a veritate ceciderit, quia prius 575 spectavit curiose, quod affectavit illicite, speravit praesumptuose. Jure igitur in gradibus superbiae primum curiositas vindicat sibi, quae etiam inventa est initium esse omnis peccati. Sed nisi haec citius cohibeatur, in levitatem animi, quae secundus gradus est, cito delabitur.
3.2.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XI. De secundo gradu superbiae, qui est levitas animi .
3.2.1
Monachus enim, qui sui negligens, alios curiose circumspicit, dum quosdam suspicit superiores, quosdam despicit inferiores: et in aliis quidem videt quod invidet, in aliis quod irridet. Inde fit ut pro mobilitate oculorum levigatus animus, nulla utique sui cura aggravatus, modo per superbiam ad alta se erigat, modo per invidiam in ima demergat: nunc per invidiam nequiter tabescit, nunc per excellentiam pueriliter hilarescit. In altero nequam, in altero vanus, in utroque superbus existit: quia et quod superari se dolet, et quod superare se gaudet, amor propriae excellentiae facit. Has autem animi vicissitudines nunc pauca et mordacia, nunc multa et inania; nunc risu, nunc luctu plena, semper vero irrationabilia indicant verba. Compara, si vis, hos duos primos superbiae gradus supremis duobus humilitatis: et vide si non in ultimo curiositas, in penultimo levitas cohibetur. Id ipsum in caeteris reperies, si alterutrum comparentur. Sed jam ad tertium docendo, non descendendo veniamus.
3.3.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XII. De tertio gradu superbiae, qui est inepta laetitia .
3.3.1
Proprium est superborum, laeta semper appetere, et tristia devitare, juxta illud: Cor stultorum ubi laetitia. Unde et monachus, qui duos jam superbiae gradus descendit, dum per curiositatem ad animi levitatem devenit, cum gaudium quod semper appetit, frequenti videt interpolari tristitia, quam de bonis alterius contrahit, impatiens suae humiliationis, fugit ad consilium falsae consolationis. Ex illa denique parte, qua sibi sua vilitas, et aliena excellentia monstratur, restringit curiositatem, ut totum se transferat in contrariam partem: quatenus in quo ipse videtur praecellere curiosius notet; in quo alter praecellit, semper dissimulet: ut dum devitat quod triste putatur, laetitia continuetur. Sicque fit ut quem sibi vicissim vindicabant gaudium et tristitia, sola possidere incipiat inepta laetitia. In hac autem, in qua tertium tibi gradum constituto, accipe quibus eam signis vel in te deprehendas, vel in altero. Illum qui ejusmodi est, aut nunquam, aut raro gementem audies, aut lacrymantem videbis. Putes, si attendas, aut sui oblitum, aut ablutum a culpis. In signis scurrilitas, in fronte hilaritas, vanitas apparet in incessu. Pronus ad jocum, facilis ac promptus in risu. Cunctis quippe quae in se contemptibilia, et ideo tristia noverat, a memoria rasis; bonisque, si qua sentit in se, adunatis vel simulatis ante oculos mentis, dum nil cogitat nisi quod libet, nec attendit si licet; jam risum tenere, jam ineptam laetitiam dissimulare non valet. Ut enim vesica collecto turgida vento, punctoque perforata exiguo, si stringitur, crepitat dum detumescit; ac ventus egrediens non passim effusus, sed strictim emissus crebros quosdam sonitus reddit: sic monachus, ubi vanis scurrilibusque cor suum cogitationibus impleverit, propter disciplinam silentii non inveniens ventus vanitatis qua plenius egrediatur, inter angustias faucium per cachinnos excutitur. Saepe vultum pudibundus abscondit, claudit labia, dentes stringit; ridet non volens, cachinnat invitus. Cumque os pugnis obstruxerit suis, per nares adhuc sternutare auditur. 576
3.4.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XIII. De quarto gradu superbiae, qui est jactantia .
3.4.1
At postquam vanitas crescere, et vesica grossescere coeperit, necesse est ut ampliori foramine, laxato sinu, ventositas eructetur, alioquin rumpetur. Sic monachus inepta redundante laetitia dum risu, vel signis eam aperire non sufficit, in Heliu verba prorumpit: En venter meus, quasi mustum absque spiraculo, quod novas lagunculas dirumpit. Aut loquetur ergo, aut rumpetur. Plenus est enim sermonibus, et coarctat eum spiritus uteri sui. Esurit et sitit auditores, quibus suas jactitet vanitates, quibus omne quod sentit, effundat: quibus, qualis, et quantus sit, innotescat. Inventa autem occasione loquendi, si de litteris sermo exoritur, vetera proferuntur, et nova; volant sententiae, verba resonant ampullosa. Praevenit interrogantem, non quaerenti respondet. Ipse quaerit, ipse solvit, et verba collocutoris imperfecta praescindit. Cum autem pulsato signo necesse est interrumpi colloquium, horam longam, breve queritur intervallum; quaerit licentiam, ut ad fabulas revertatur post horam, non ut quempiam aedificet, sed ut scientiam jactet. Aedificare potest, sed non aedificare intendit. Non curat te docere, vel a te doceri ipse quod nescit; sed ut scire sciatur quod scit. Quod si de religione agitur, statim visiones et somnia proferuntur. Denique laudat jejunia, commendat vigilias, super omnia orationes exaltat; de patientia, de humilitate, et de singulis virtutibus plenissime, sed vanissime disputat: ut tu scilicet, si audieris, dicas, quod ex abundantia cordis os loquitur, et quia bonus homo de bono thesauro suo profert bona. Si ad ludicra sermo convertitur, in his quanto assuetior, tanto loquacior invenitur. Dicas, si audias rivum vanitatis, fluvium esse scurrilitatis os ejus, ita ut severos quoque et graves animos in levitatem concitet risus. Et ut totum in brevi colligam, in multiloquio nota jactantiam. In hoc habes quartum gradum et descriptum, et nominatum. Fuge rem, et tene nomen. Hac eadem cautela jam accede ad quintum, quem nomino singularitatem.
3.5.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XIV. De quinto gradu superbiae, qui dicitur singularitas .
3.5.1
Turpe est ei, qui se supra caeteros jactat, si non plus caeteris aliquid agat, per quod ultra caeteros appareat. Proinde non sufficit ei quod communis monasterii regula, vel majorum cohortantur exempla. Nec tamen melior esse studet, sed videri. Non melius vivere, sed videri vivere gestit, quatenus dicere possit: Non sum sicut caeteri hominum. Plus sibi blanditur de uno jejunio, quod caeteris prandentibus facit, quam si cum caeteris septem dies jejunaverit. Commodior sibi videtur una oratiuncula peculiaris, quam tota psalmodia unius noctis. Inter prandendum crebro solet oculos jactare per mensas, ut si quem minus comedere viderit, victum se doleat, et incipiat idipsum sibi crudeliter subtrahere, quod necessarium victui indulgendum praeviderat, plus gloriae metuens detrimentum, quam famis cruciatum. Si quem macriorem, si quem pallidiorem perspexerit, vilem se aestimat, nunquam requiescit. Et quoniam vultum ipse suum videre non potest, qualem scilicet se intuentibus offert, manus quas potest et brachia spectans, palpat costas, humeros attrectat et lumbos: ut secundum quod corporis sui membra, vel minus, vel satis exilia probat, pallorem oris ac colorem discernat. Ad omnia denique sua strenuus, ad communia piger. Vigilat in lecto, dormit in choro: cumque aliis psallentibus ad vigilias tota nocte dormitet, post vigilias aliis in claustro quiescentibus solus in oratorio remanet: exscreat, et tussit, gemitibus ac suspiriis aures foris sedentium 577 de angulo implet. Cum autem ex his quae singulariter, sed inaniter agit, apud simpliciores ejus opinio excreverit, qui profecto opera probant quae cernunt, sed unde prodeant non discernunt; dum miserum beatificant, in errorem inducunt.
3.6.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT. XV. De sexto gradu superbiae, id est arrogantia .
3.6.1
Credit quod audit, laudat quod agit, et quod intendat non attendit. Obliviscitur intentionem dum amplectitur opinionem. Quique de omni alia re plus sibi credit, quam aliis, de se solo plus aliis credit, quam sibi: ut non jam verbo tenus, aut sola operum ostentatione suam praeferat religionem, sed intimo cordis credat affectu omnibus se sanctiorem: et quidquid de se laudatum agnoverit, non ignorantiae aut benevolentiae laudatoris, sed suis meritis arroganter ascribit. Unde post singularitatem, sextum sibi gradum jure arrogantia vindicat. Post hanc praesumptio invenitur, in qua septimus gradus constituitur.
3.7.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XVI. De septimo gradu superbiae, qui est praesumptio .
3.7.1
Qui enim alios se praecellere putat, quomodo non plus de se, quam de aliis praesumat? Primus in conventibus residet, in consiliis primus respondet: non vocatus accedit, non jussus se intromittit: reordinat ordinata, reficit facta. Quidquid ipse non fecerit aut ordinaverit, nec recte factum, nec pulchre existimat ordinatum, Judicat judicantes, praejudicat judicaturis. Si, cum tempus advenerit, non promoveatur ad Prioratum; suum abbatem aut invidum judicat, aut deceptum. Quod si mediocris ei aliqua obedientia injuncta fuerit, indignatur, aspernatur, arbitrans se non esse minoribus occupandum, qui se ad majora sentit idoneum. Sed qui sic promptulus ad omnia se magis temere, quam libere consuevit ingerere, impossibile est eum aliquando non errare. Ad praelatum autem pertinet errantem arguere. Sed quomodo culpam suam confitebitur, qui nec esse putat, nec putari culpabilis patitur? Propterea cum ei culpa imputatur, crescit, non amputatur. Si ergo cum argutus fuerit, declinare cor ejus videris in verba malitiae, in octavum gradum, qui dicitur defensio peccatorum, noveris corruisse.
3.8.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XVII. De octavo gradu superbiae, qui est defensio peccatorum .
3.8.1
Multis vero modis fiunt excusationes in peccatis. Aut enim dicit qui se excusat, Non feci; aut, Feci quidem, sed bene feci; aut, Si male, non multum male; aut, Si multum male, non mala intentione. Si autem et de illa, sicut Adam vel Eva, convincitur, aliena suasione excusare se nititur. Sed qui procaciter etiam aperta defendit, quando occultas et malas cogitationes, cordi suo advenientes, humiliter revelaret abbati?
3.9.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XVIII. De nono gradu superbiae, qui est simulata confessio .
3.9.1
Licet vero genera haec excusationis eatenus mala judicentur, quatenus ore prophetico verba malitiae appellantur; multo tamen periculosior est fallax ac superba confessio, quam pervicax[ al. procax] et obstinata defensio. Nonnulli enim cum de apertioribus arguuntur, scientes quod si se defenderent, sibi non crederetur, subtilius inveniunt argumentum defensionis, verba respondentes dolosae confessionis. Est quippe, ut scriptum est, qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo. Vultus demittitur, prosternitur corpus: aliquas sibi lacrymulas extorquent, si possunt; vocem 578 suspiriis, verba gemitibus interrumpunt. Nec solum qui ejusmodi est, objecta non excusat, sed ipse quoque culpam exaggerat: ut dum impossibile aliquid aut incredibile culpae suae ore ipsius additum audis, etiam illud, quod ratum putabas, discredere possis; et ex eo quod falsum esse non dubitas dum confitetur, in dubium veniat quod quasi certum tenebatur. Dumque affirmant quod credi nolunt, confitendo culpam defendunt, et aperiendo tegunt; quando et confessio laudabiliter sonat in ore, et adhuc iniquitas occultatur in corde: quatenus magis ex humilitate quam ex veritate confiteri putet qui audit, aptans eis illud Scripturae: Justus in principio sermonis accusator est sui. Malunt enim apud homines veritate periclitari, quam humilitate, cum apud Deum periclitentur utrinque. Aut si adeo culpa manifesta sit quod nulla penitus versutia tegi possit; nihilominus tamen vocem, non cor poenitentis assumunt, qua notam, non culpam deleant, dum ignorantiam manifestae transgressionis, decore recompensant publicae confessionis.
3.9.2
Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne vilescat! Sed haec cito tergiversatio a praelato deprehenditur, si ad hanc superbam humilitatem non leviter flectitur, quo magis dissimulat culpam, vel differat poenam. Vasa figuli probat fornax, et tribulatio vere poenitentes discernit. Qui enim veraciter poenitet, laborem poenitentiae non abhorret: sed quidquid sibi pro culpa quam odit injungitur, tacita conscientia patienter amplectitur. In ipsa quoque obedientia duris ac contrariis rebus obortis, quibuslibet irrogatis injuriis sustinens non lassescit, ut in quarto gradu se stare indicet humilitatis. Cujus vero simulata confessio est, una vel levi contumelia, aut exigua poena interrogatus, jam humilitatem simulare, jam simulationem dissimulare non potest. Murmurat, frendet, irascitur; nec in quarto stare humilitatis, sed in nonum superbiae gradum corruisse probatur, qui secundum quod descriptus est, recte simulata confessio appellari potest. Quanta putas tunc confusio sit in corde superbi cum fraus decipitur, pax amittitur, laus minuitur, nec culpa diluitur? Tandem notatur ab omnibus, judicatur ab omnibus: eoque vehementius omnes indignantur, quo falsum conspiciunt quidquid de eo prius opinabantur. Tunc opus est praelato, ut eo minus illi parcendum putet, quo magis omnes offenderet, si uni parcere.
3.10.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XIX. De decimo gradu superbiae, qui est rebellio .
3.10.1
Hic nisi eum miseratio superna respiciat,( quod valde difficile talibus est) universorum judiciis tacitus acquiescat; frontosus mox et impudens factus, tanto deterius, quanto desperatius in decimum gradum per rebellionem corruit: quippe prius latenter arrogans fratres contempserat, jam patenter inobediens etiam magistrum contemnit.
3.10.2
Sciendum autem est, quod omnes gradus, quos in duodecim partitus sum, in tres tantummodo colligi possunt: ut in sex superioribus contemptus fratrum, in quatuor sequentibus contemptus magistri, in duobus, qui restant, consummetur contemptus Dei. Notandum quoque, quod hi duo superbiae gradus ultimi, qui et humilitatis ascendendo primi inveniuntur; sicut extra congregationem ascendendi sunt, ita in congregatione descendi non possunt. Quod autem ante ascendi debeant, ex hoc aperte datur intelligi, quod de tertio gradu in Regula legitur:« Tertius,» inquit,« gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat majori.» Si ergo in tertio gradu subjectio collocatur, quae procul dubio fit, quando novitius primum conventui sociatur; consequens est, quod duo jam anteriores transcensi intelligantur. Denique ubi fratrum concordiam, et magistri sententiam monachus spernit, quid ultra in monasterio, nisi scandalum facit? 579
3.11.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XX. De undecimo gradu superbiae, qui est libertas peccandi
3.11.1
Post decimum itaque gradum, qui rebellio dictus est, expulsus vel egressus de monasterio statim excipitur ab undecimo. Et tunc ingreditur vias, quae videntur hominibus bonae, quarum finis( nisi forte Deus eas illi sepierit) demerget eum in profundum inferni, id est in contemptum Dei. Impius siquidem cum venerit in profundum malorum, contemnit( Prov. XVIII, 3). Potest autem undecimus gradus appellari libertas peccandi, per quam monachus, cum jam nec magistrum videt quem timeat, nec fratres quos revereatur, tanto securius, quanto liberius sua desideria implere delectatur, a quibus in monasterio tam pudore, quam timore prohibebatur. Sed etsi jam vel fratres, vel abbatem non timet, nondum tamen Dei penitus formidine caret. Hanc ratio, tenuiter adhuc submurmurans, voluntati proponit, nec sine aliqua dubitatione quaeque primum illicita perficit; sed, sicut is qui vadum tentat, pedetentim, non cursim vitiorum gurgitem intrat.
3.12.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XXI. De duodecimo gradu superbiae, qui est consuetudo peccandi
3.12.1
At postquam terribili Dei judicio prima flagitia impunitas sequitur, experta voluptas libenter repetitur, repetita blanditur. Concupiscentia reviviscente sopitur ratio, ligat consuetudo. Trahitur miser in profundum malorum, traditur captivus tyrannidi vitiorum, ita ut carnalium voragine desideriorum absorptus, suae rationis divinique timoris oblitus, dicat insipiens in corde suo: Non est Deus. Jam indifferenter libitis pro licitis utitur, jam ab illicitis cogitandis, patrandis, investigandis animus, manus, vel pedes non prohibentur: sed quidquid in cor, in buccam, ad manum venerit, machinatur, garrit et operatur, malevolus, vaniloquus, facinorosus. Quemadmodum denique ascensis his omnibus gradibus, corde jam alacri et absque labore pro bona consuetudine justus currit ad vitam: sic descensis impius eisdem, pro malo usu non ratione se gubernans, non timoris freno retentans, intrepidus festinat ad mortem. Medii sunt qui fatigantur, angustiantur: qui nunc metu cruciantur gehennae, nunc pristina retardati consuetudine, descendendo vel ascendendo laborant. Supremus tantum et infimus currunt absque impedimento, et absque labore. Ad mortem hic, ad vitam ille festinat; alter alacrior, alter proclivior. Illum alacrem charitas, hunc proclivem cupiditas facit. In altero amor, in altero stupor laborem non sentit. In illo denique perfecta charitas, in isto consummata iniquitas foras mittit timorem. Illi veritas, huic caecitas dat securitatem. Potest ergo duodecimus gradus appellari consuetudo peccandi, qua Dei metus amittitur, contemptus incurritur.
3.13.1
ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT XXII. An et quomodo orandum pro desperatis, et mortuis secundum animam.
3.13.1
Pro tali jam, inquit Joannes apostolus, non dico ut quis oret. Sed nunquid dicis, o Apostole, ut quis desperet? Imo gemat qui illum amat. Non praesumat orare, nec desistat plorare. Quid est quod dico? An forte ullum remanet spei refugium, ubi oratio non invenit locum? Audi credentem, audi sperantem, nec tamen orantem. Domine, inquit, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Magna fides, qua credidit sua praesentia Dominum nortem prohibere potuisse si adfuisset. Modo autem quid? Absit ut quem credidit vivum potuisse servare, mortuum dubitet posse resuscitare. Sed nunc, inquit, scio quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Deinde quaerenti ubi posuissent 580 eum, respondet: Veni, et vide. Quamobrem? O Martha, magna nobis tuae fidei insignia tribuis: sed quomodo cum tanta fide diffidis? Veni, inquis, et vide. Cur et, si non desperas, non sequeris, et dicis, Et resuscita? si autem desperas, cur Magistrum sine causa fatigas? An forte fides aliquando recipit, quod oratio non praesumit? Denique appropinquantem cadaveri prohibes, et dicis: Domine, jam fetet; quatriduanus enim est. Desperando dicis hoc, an dissimulando? Sic quippe ipse Dominus post resurrectionem finxit se longius ire, cum mallet cum discipulis remanere. O sanctae mulieres Christi familiares, si fratrem vestrum amatis, cur ejus misericordiam non flagitatis, de cujus potentia dubitare, pietate diffidere non potetis? Respondent: Sic melius tanquam non orantes oramus, sic efficacius tanquam diffidentes confidimus. Exhibemus fidem, perhibemus affectum: scit ipse, cui non est opus ut aliquid dicatur, quid desideremus. Scimus quidem quod omnia potest: sed hoc tam grande miraculum, tam novum, tam inauditum, etsi ejus subest potentiae, multum tamen excedit universa merita humilitatis nostrae. Sufficit nobis potentiae locum, pietati dedisse occasionem; malentes patienter exspectare quid velit quam impudenter quaerere quod forsitan nolit. Denique quod nostris meritis deest, verecundia fortasse supplebit. Petri quoque post gravem lapsum lacrymam quidem video, sed precem non audio: nec tamen de indulgentia dubito.
3.13.2
Disce et in Matre Domini magnam in mirabilibus fidem habere, in magna fide verecundiam retinere. Disce verecundia decorare fidem, reprimere praesumptionem. Vinum, inquit, non habent. Quam breviter, quam reverenter suggessit, unde pie fuit sollicita! Et ut discas in hujusmodi magis pie gemere, quam petere praesumptuose; pietatis aestum pudoris temperans umbra, conceptam precis fiduciam verecunde suppressit. Non frontose accessit, non palam locuta est, ut audacter coram omnibus diceret: Obsecro, fili, deficit vinum, contristantur convivae, confunditur sponsus; ostende quid possis. Sed licet haec aut multo plura pectus aestuans, fervens loqueretur affectus; privatim tamen potentem pia Filium mater adiit, non potentiam tentans, sed voluntatem explorans. Vinum, inquit, non habent. Quid modestius? quid fidelius? Non defuit pietati fides, voci gravitas, efficacia voto. Si ergo illa, cum mater sit, sese matrem oblita non audet petere miraculum vini; ego vile mancipium, cui permagnum est Filii simul ac Matris esse vernaculum, qua fronte praesumo pro vita petere quatriduani?
3.13.3
Duo etiam in Evangelio caeci visum, alter accepisse, alter recepisse leguntur: alter quem amiserat, alter quem nunquam habuerat; unus scilicet excaecatus, alter caecus natus. Sed qui excaecatus, miserabilibus mirisque clamoribus miram misericordiam meruit: qui vero caecus natus, tanto misericordius, quanto mirabilius nullis suis precibus praeventum sui illuminatoris beneficium nihilominus sensit. Illi denique dictum est, Fides tua te salvum fecit: huic autem non( Luc. XVIII, 35- 43; Joan. IX). Duos quoque recenter mortuos, tertium jam quatriduanum, lego resuscitatos: solam tamen Archisynagogi filiam, in domo adhuc positam, precibus patris; duos autem ex insperata magnitudine pietatis.
3.13.4
Simili etiam forma si contigerit( quod Deus avertat) aliquem de fratribus nostris, non in corpore, sed in anima mori; quandiu adhuc inter nos erit, pulsabo et ego meis qualiscunque peccator, pulsabo et fratrum precibus Salvatorem. Si revixerit, lucrati erimus fratrem: sin vero non mereamur exaudiri, ubi jam vel tolerare vivos, vel tolerari a vivis non poterit, sed incipiet efferri, semper quidem fideliter gemo, sed jam non ita fiducialiter oro. Non aperte audeo dicere, Veni, Domine, suscita mortuum nostrum: corde tamen suspenso, tremulus intus clamare non cesso, Si forte, si forte, si forte desiderium pauperum exaudiet Dominus, praeparationem cordis eorum audiet auris ejus; et illud, Nunquid mortuis facies mirabilia, 581 aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? et de quatriduano: Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Potest interim Salvator, si vult, insperate et improvise occurrere nobis, lacrymisque portantium motus, non precibus, mortui vitam reddere vivis, aut certe jam sepultum revocare a mortuis. Mortuum autem dixerim illum, qui sua peccata defendens, in octavum jam corruit gradum. A mortuo enim, tanquam qui non est, perit confessio. Post decimum vero, qui tertius est ab octavo, jam effertur in libertatem peccandi, quando expellitur a consortio monasterii. At postquam quartum transierit, jam recte quatriduanus dicitur, dum in quintum decidens per consuetudinem sepelitur.
3.13.5
Absit autem a nobis, ut etiam pro talibus, etsi palam non praesumimus, vel in cordibus nostris orare cessemus: cum Paulus eos quoque lugeret, quos sine poenitentia mortuos sciret. Etsi enim a communibus orationibus ipsi se excludunt, sed ab affectibus omnino non possunt. Viderint tamen in quanto periculo sint, pro quibus Ecclesia palam orare non audeat, quae fidenter etiam pro Judaeis, pro haereticis, pro Gentilibus orat. Cum enim in Parasceve nominatim oretur pro quibuslibet malis, nulla tamen mentio fit de excommunicatis.
3.13.6
Dicis forte, frater Godefride, me aliud quam tu quaesisti, et quam ipse promisi, tandem exhibuisse, cum pro gradibus humilitatis, superbiae gradus videar descripsisse. Ad quod ego: Non potui docere nisi quod didici. Non putavi congruum me describere ascensiones, qui plus descendere, quam ascendere novi. Proponat tibi beatus Benedictus gradus humilitatis, quos ipse prius in corde suo disposuit: ego quid proponam non habeo, nisi ordinem meae descensionis. In quo tamen, si diligenter inspicitur, via forsitan ascensionis reperitur. Si enim tibi Romam tendenti homo inde veniens obviaret, quaesitus viam, quid melius quam illam, qua venit, ostenderet? Dum castella, villas, urbes, fluvios, ac montes, per quos transierit, nominat, suum denuntians iter, tuum tibi praenuntiat: ita ut eadem loca recognoscas eundo, quae ille pertransiit veniendo. In hac similiter nostra descensione gradus ascensorios fortasse reperies, quos ascendendo melius tu in tuo corde, quam in nostro codice leges. Amen.