Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De laudibus Virginis Matris
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11211 Delavim
3.1
HOMILIA II. In Luc. I, 26, 27.
3.1
Novum quidem canticum illud, quod solis dabitur in regno Dei cantare virginibus, ipsam virginum Reginam cum caeteris, imo primam inter caeteras esse cantaturam, nemo est qui ambigat. Puto autem illam, praeter illud quod solis licet, cum omnibus tamen virginibus ei, ut dixi, commune erit, dulciori quodam atque elegantiori carmine laetificaturam esse civitatem Dei. Cujus utique dulcisonos depromere vel exprimere modulos ne ipsarum quidem virginum ulla digna invenietur; quia soli merito decantandum servabitur, quae sola de partu, et partu divino gloriatur. Gloriatur dixerim de partu, non in se, sed in ipso quem peperit. Deus siquidem( Deus enim est quem peperit). Matrem suam singulari in coelestibus donaturus gloria, singulari in terris praevenire curavit et gratia, qua videlicet ineffabiliter et intacta conciperet, et pareret incorrupta. Porro Deo hujusmodi decebat nativitas, qua nonnisi de Virgine nasceretur: talis congruebat et Virgini partus, ut non pareret nisi Deum. Proinde factor hominum ut homo fieret, 737 nasciturus de homine, talem sibi ex omnibus debuit deligere, imo condere matrem, qualem et se decere sciebat, et sibi noverat placituram. Voluit itaque esse virginem, de qua immaculata immaculatus procederet, omnium maculas purgaturus: voluit et humilem, de qua mitis et humilis corde prodiret, harum in se virtutum necessarium omnibus saluberrimumque exemplum ostensurus. Dedit ergo Virgini partum, qui ei jam ante et virginitatis inspiraverat votum, et humilitatis praerogaverat meritum. Alioquin quomodo angelus eam in sequentibus gratia plenam pronuntiat, si quidpiam vel parum boni, quod ex gratia non esset, habebat?
3.2
Ut igitur quae Sanctum sanctorum conceptura erat pariter et paritura, sancta esset corpore, accepit donum virginitatis: ut esset et mente, accepit et humilitatis. His nimirum Virgo regia gemmis ornata virtutum, geminoque mentis pariter et corporis decore praefulgida, specie sua et pulchritudine sua in coelestibus cognita, coeli civium in se provocavit aspectus, ita ut et Regis animum in sui concupiscentiam inclinaret, et coelestem nuntium ad se de supernis educeret. Et hoc est quod nobis hic Evangelista commendat, cum angelum perhibet a Deo destinatum ad Virginem: A Deo, inquit, ad virginem: id est, a celso ad humilem, a Domino ad ancillam, a Creatore ad creaturam. Quanta dignatio Dei! quanta Virginis excellentia! Currite, matres; currite, filiae; currite, omnes quae post Evam, et ex Eva, et parturimini cum tristitia, et parturitis. Adite virginalem thalamum, ingredimini, si potestis, pudicum sororis vestrae cubiculum. Ecce enim Deus mittit ad Virginem, ecce affatur angelus Mariam. Apponite aurem parieti, auscultate quid nuntiet ei, si forte audiatis unde consolemini.
3.3
Laetare, pater Adam, sed magis tu, o Eva mater, exsulta, qui, sicut omnium parentes, ita omnium fuistis peremptores; et, quod infelicius est, prius peremptores, quam parentes. Ambo, inquam, consolamini super filia, et tali filia; sed illa amplius, de qua malum ortum est prius, cujus opprobrium in omnes pertransiit mulieres. Instat namque tempus, quo jam tollatur opprobrium, nec habeat vir quid causetur adversus feminam: qui utique dum se imprudenter excusare conaretur, crudeliter illam accusare non cunctatus est, dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. Propterea curre, Eva, ad Mariam; curre, mater, ad filiam; filia pro matre respondeat, ipsa[ alias, ita] matris opprobrium auferat, ipsa patri pro matre satisfaciat: quia ecce si vir cecidit per feminam, jam non erigitur nisi per feminam. Quid dicebas, o Adam? Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. Verba malitiae sunt haec, quibus magis augeas quam deleas culpam. Verumtamen Sapientia vicit malitiam, cum occasionem veniae, quam a te Deus interrogando elicere tentavit, sed non potuit, in thesauro indeficientis suae pietatis invenit. Redditur nempe femina pro femina, prudens pro fatua, humilis pro superba; quae pro ligno mortis gustum tibi porrigat vitae, et pro venenoso cibo illo amaritudinis dulcedinem pariat fructus aeterni. Muta ergo iniquae excusationis verbum in vocem gratiarum actionis, et dic: Domine, mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno vitae, et comedi; et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti me. Ecce enim ad hoc missus est angelus ad Virginem, O admirandam et omni honore dignissimam Virginem! o feminam singulariter venerandam, super omnes feminas admirabilem, parentum reparatricem, posterorum vivificatricem!
3.4
Missus est, inquit, angelus ad Virginem. Virginem carne, virginem mente, virginem professione, virginem denique, qualem describit Apostolus, mente et corpore sanctam; nec noviter, nec fortuitu inventam, sed a saeculo electam, ab Altissimo praecognitam et sibi praeparatam, ab angelis servatam, a patribus praesignatam, a prophetis promissam. Scrutare 738 Scripturas, et proba quae dico. Visne ut et ego aliqua ex his testimonia hic inseram? Ut pauca loquar de pluribus, quam tibi aliam praedixisse Deus videtur, quando ad serpentem ait: Inimicitias ponam inter te et mulierem? Et si adhuc dubitas quod de Maria non dixerit, audi quod sequitur: Ipsa conteret caput tuum. Cui haec servata victoria est, nisi Mariae? Ipsa procul dubio caput contrivit venenatum, quae omnimodam maligni suggestionem tam de carnis illecebra, quam de mentis superbia deduxit ad nihilum.
3.5
Quam vero aliam Salomon requirebat, cum dicebat: Mulierem fortem quis inveniet? Noverat quippe vir sapiens hujus sexus infirmitatem, fragile corpus, lubricam mentem. Quia tamen et Deum legerat promisisse, et ita videbat congruere ut qui vicerat per feminam, vinceretur per ipsam, vehementer admirans aiebat: Mulierem fortem quis inveniet? Quod est dicere: Si ita de manu feminae pendet et nostra omnium salus, et innocentiae restitutio, et de hoste victoria: fortis omnino necesse est ut provideatur[ alias, praevideatur], quae ad tantum opus possit esse idonea. Sed mulierem fortem quis inveniet? At ne hoc quaesisse putetur desperando, subdit prophetando, Procul et de ultimis finibus pretium ejus: hoc est non vile, non parvum, non mediocre, non denique de terra; sed de coelo, nec de coelo proximo terris pretium fortis hujus mulieris, sed a summo coelo egressio ejus. Quid deinde rubus ille quondam Mosaicus portendebat, flammas quidem emittens, sed non ardens, nisi Mariam parientem, et dolorem non sentientem? Quid, rogo, virga Aaron florida, nec humectata, nisi ipsam concipientem, quamvis virum non cognoscentem? Hujus magni miraculi majus mysterium Isaias edisserit, dicens, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet: virgam, virginem; florem, virginis partum intelligens.
3.6
Sed si tibi quod nunc in flore Christus intelligi dicitur, superiori videtur adversari sententiae, qua non virgae flore, sed floris fructu designari dicebatur; noveris in eadem Aaronica virga( quae non solum floruit, sed et fronduit, et fructum emisit) non solum flore vel fructu, sed ipsis etiam frondibus eumdem significari. Noveris et apud Moysen nec fructu virgae, nec flore, sed ipsa virga demonstrari; illa utique virga, qua feriente, aqua vel dividitur transituris, vel de petra excutitur bibituris. Nullum autem inconveniens est, diversis rebus diversis ex causis Christum figurari; et in virga quidem potentiam, in flore vero fragrantiam, in fructu autem saporis dulcedinem, in frondibus quoque sedulam ejus intelligi protectionem, qua videlicet parvulos ad se confugientes sub umbra alarum suarum protegere non desinit, sive ab aestu carnalium desideriorum, sive a facie impiorum, qui eos afflixerunt. Bona et desiderabilis umbra sub alis Jesu, ubi tutum est fugientibus refugium, gratum fessis refrigerium. Miserere mei, Domine Jesu, miserere mei; quoniam in te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. In hoc tamen Isaiae testimonio, florem Filium, virgam intellige Matrem; quoniam et virga floruit absque germine, et virgo concepit non ex homine. Nec virgae virorem floris laesit emissio, nec virginis pudorem sacri partus editio.
3.7
Proferamus et alia Virgini Matri, Deoque Filio congrua de Scripturis testimonia. Quid illud Gedeonis vellus significat, quod utique de carne tonsum, sed sine vulnere carnis in area ponitur, et nunc quidem lana, nunc vero area rore perfunditur, nisi carnem assumptam de carne Virginis, et absque detrimento virginitatis? Cui utique distillantibus coelis tota se infudit plenitudo divinitatis: adeo ut ex hac plenitudine omnes acceperimus[ alias, acciperemus], qui vere sine ipsa non aliud quam terra arida sumus. Huic quoque Gedeonico facto propheticum dictum pulchre satis convenire videtur, ubi legitur: Descendet sicut pluvia in vellus. Nam per hoc quod sequitur, et sicut stillicidia stillantia super terram, idem datur intelligi, quod per inventam 739 rore madidam aream. Pluvia nempe voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, placide prius et absque strepitu operationis humanae, suo se quietissimo illapsu[ alias, elapsu] virgineum demisit in uterum: postmodum vero ubique terrarum diffusa est per ora praedicatorum, non jam sicut pluvia in vellus, sed sicut stillicidia stillantia super terram, cum quodam utique strepitu verborum, ac sonitu miraculorum. Siquidem recordatae sunt nubes illae, quae portabant pluviam, praeceptum sibi fuisse cum mitterentur: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Quod et fecerunt: etenim in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
3.8
Audiamus et Jeremiam nova veteribus vaticinantem, et quem praesentem monstrare non poterat, venturum et ardenter desiderantem, et fidenter promittentem: Novum, inquit, creavit Dominus super terram: femina circumdabit virum. Quae est haec femina? quis vero iste vir? Aut si vir, quomodo a femina circumdatus? aut si a femina circumdari potest, quomodo vir? Et ut apertius dicam, quomodo potest simul et vir esse, et in utero matris? hoc est enim virum a femina circumdari, Novimus[ alias, dicimus] viros, qui scilicet infantiam, pueritiam, adolescentiam atque juventutem transeuntes, ad gradum usque senectuti proximum pervenerunt. Qui ergo jam adeo grandis est, quomodo a femina circumdari potest? Si dixisset, Femina circumdabit infantem; vel, Femina circumdabit parvulum; nec novum videretur, nec mirum. Nunc autem quia nil tale posuit, sed dixit virum, quaerimus quae sit haec novitas, quam Deus fecit in terra, ut femina circumdaret virum, et vir intra feminei unius corpusculi membra sese cohiberet? quid est hoc miraculi? Nunquid potest homo, ut ait Nicodemus, in ventrem matris suae iterato introire, et renasci?
3.9
Sed verto me ad conceptum partumque virginalem, si forte inter plurima nova ac mira, quae ibi profecto inspicit qui diligenter inquirit, etiam hanc, quam de Propheta protuli, reperiam novitatem. Porro ibi agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plana[ alias, plena]. Ibi agnoscitur lux non lucens, verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas, si attendas, potentiam regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari: Deum denique lactentem, sed angelos reficientem; vagientem, sed miseros consolantem. Videas, si attendas, tristari laetitiam, pavere fiduciam, salutem pati, vitam mori, fortitudinem infirmari. Sed, quod non minus mirandum est, ipsa ibi cernitur tristitia laetificans, pavor confortans, passio salvans, mors vivificans, infirmitas roborans. Cui jam illud quoque non occurrat, quod quaerebam? Nunquid non facile tibi est inter haec feminam agnoscere virum circumdantem, cum Mariam videas virum approbatum a Deo Jesum suo utero circumplectentem? Virum autem dixerim fuisse Jesum, non solum jam cum diceretur vir propheta, potens in opere et sermone, sed etiam cum tenera adhuc infantis membra Dei mater blando vel foveret in gremio, vel gestaret in utero. Vir igitur erat Jesus necdum etiam natus, sed sapientia, non aetate; animi vigore, non viribus corporis; maturitate sensuum, non corpulentia membrorum. Neque enim minus habuit sapientiae, vel potius non minus[ alias, minor] fuit sapientia Jesus conceptus, quam natus; parvus, quam magnus. Sive ergo latens in utero, sive vagiens in praesepio, sive jam grandiusculus interrogans doctores in templo, sive jam perfectae aetatis docens in populo, aeque profecto plenus fuit Spiritu sancto. Nec fuit hora in quacunque aetate sua, qua de plenitudine illa quam in sui conceptione accepit in utero, vel aliquid minueretur, vel aliquid eidem adjiceretur: sed a principio perfectus, a principio, inquam, plenus fuit spiritu sapientiae et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu scientiae et pietatis, spiritu timoris Domini.
3.10
Nec te moveat, quod de ipso legis in alio loco: 740 Jesum autem proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Nam quod de sapientia et gratia hic dictum est, non secundum quod erat, sed secundum quod apparebat, intelligendum est: non quia videlicet aliquid ei novum accederet, quod ante non haberet; sed quod accedere videretur, quando volebat ipse ubi videretur[ alias, ut videretur]. Tu, homo, cum proficis, non quando, nec quantum vis proficis: sed te nesciente tuus moderatur profectus, tua vita disponitur. At vero puer Jesus, qui disponit vitam[ vitam deest aliis] tuam, ipse disponebat et suam, et quando volebat, et quibus volebat sapiens apparebat, quando et quibus volebat sapientior, quando et quibus volebat sapientissimus: quanquam in se nunquam esset nisi sapientissimus. Similiter et cum semper omni gratia plenus fuisset, sive quam apud Deum, sive quam apud homines habere deberet, pro suo tamen arbitrio eam nunc plus, nunc minus ostendebat, prout cernentium vel meritis congruere, vel saluti expedire sciebat. Constat ergo quia semper Jesus virilem animum habuit, etsi semper in corpore vir non apparuit. Cur denique dubito virum fuisse in utero, quem inibi Deum fuisse non ambigo? Minus quippe est esse virum, quam esse Deum.
3.11
Sed vide si non etiam hanc Jeremiae novitatem Isaias lucidissime aperit, qui et novos superius Aaronicos flores exposuit. Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium. En habes, feminam, scilicet Virginem. Vis et de viro audire quis scit? Et vocabitur, ait, nomen ejus Emmanuel, id est, Nobiscum Deus. Femina itaque circumdans virum, Virgo est concipiens Deum. Vides quam pulchre et concorditer sanctorum mira facta et mystica dicta sibi invicem concinant. Vides quam stupendum sit hoc unum de Virgine et in Virgine factum miraculum, quod tot miracula praevenerunt, tot oracula promiserunt. Unus nimirum fuit spiritus prophetarum, et licet diversis modis, signis et temporibus, eamdem rem diversi, non diverso spiritu et praeviderunt, et praedixerunt. Quod Moysi monstratum est in rubo et igne, Aaroni in virga et flore, Gedeoni in vellere et rore; hoc aperte Salomon praedixit in forti muliere et ejus pretio; apertius Jeremias praecinuit de femina et viro, apertissime Isaias declaravit de Virgine et Deo, Gabriel tandem exhibuit ipsam Virginem[ Virginem deest aliis] salutando. Ipsa namque est, de qua nunc Evangelista: Missus est, ait, angelus Gabriel a Deo ad Virginem, desponsatam Joseph.
3.12
Ad Virginem, inquit, desponsatam. Quare desponsatam? Cum esset, inquam, virgo electa, et, ut ostensum est, virgo conceptura, virgo paritura, mirum cur desponsata fuerit, non nuptura. Nunquid vel hoc casu factum quis dixerit? Non est casu factum, quod rationabilis causa commendat, causa valde utilis et necessaria, et divini prorsus adinventione consilii digna. Dicam quod mihi, imo quod ante me Patribus visum fuit. Illa utique fuit ratio desponsationis Mariae, quae et dubitationis Thomae. Mos siquidem Judaeorum erat, ut a die desponsationis suae, usque ad tempus nuptiarum, sponsis sponsae traderentur custodiendae: quatenus earum ipsi eo sibi pudicitiam curiosius servarent, quo sibi ipsi fideliores existerent. Sicut ergo Thomas dubitando, palpando, constantissimus factus est Dominicae confessor resurrectionis, ita et Joseph Mariam sibi desponsando ejusque conversationem in tempore custodiae studiosius comprobando, factus est pudicitiae fidelissimus testis. Pulchra utriusque rei convenientia: et dubitatio Thomae, et desponsatio Mariae. Poterant quidem similis erroris laqueum nobis injicere, fidei videlicet in illo, castitatis in illa, veritatem in suspicionem adducere: sed valde prudenter et pie factum est per contrarium, ut unde metuebatur suspicio, firma sit certitudo. Nam et de Filii resurrectione citius quidem ego, qui infirmus sum, crediderim Thomae dubitanti et palpanti, quam Cephae audienti et credenti: et de Matris continentia facilius sponso ejus custodienti et experienti, quam ipsi quoque Virgini de sola sua conscientia se defendenti. Dic, quaeso, quis 741 eam videns non desponsatam et gravidam, non potius diceret meretricem[ alias, corruptam] quam virginem? Non autem decebat hoc dici de Matre Domini. Tolerabilius vero atque honestius fuit putari ad tempus Christum de conjugio fuisse natum, quam de fornicatione.
3.13
Sed non poterat, inquis, Deus apertum aliquod ostendere signum, quo videlicet fieret ut ejus nec ortus infamaretur, nec mater criminaretur? Poterat utique; sed non poterat latere daemones, quod scirent homines. Oportebat autem a principe mundi aliquandiu celari divini consilii sacramentum: non quod Deus, si palam opus suum facere vellet, impediri posse ab illo metueret: sed quia ipse, qui non solum potenter, sed etiam sapienter quaecunque voluit fecit, sicut in omnibus operibus suis quasdam rerum vel temporum congruentias propter ordinis pulchritudinem servare consuevit, ita in hoc quoque tam magnifico opere suo, nostrae videlicet reparationis, non tantum potentiam suam, sed et prudentiam ostendere voluit. Et quanquam illud aliter, quomodo vellet, perficere potuisset; placuit ei tamen eo potius et modo, et ordine hominem sibi reconciliare, quo noverat cecidisse: ut, sicut diabolus prius seduxit feminam, et postmodum virum per feminam vicit, ita prius a femina virgine seduceretur, et post a viro Christo aperte debellaretur: quatenus malitiae fraudi dum ars pietatis illuderet, ac maligni fortitudinem Christi virtus contereret, diabolo Deus et prudentior appareret et fortior. Ita quippe decuit incarnatam Sapientiam spiritualem vincere malitiam, quo non solum attingeret a fine usque ad finem fortiter, sed et disponeret omnia suaviter. Attingit autem a fine usque ad finem, id est a coelo usque ad infernum. Si ascendero, inquit, in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. Utrobique vero fortiter, quando et de supernis expulit superbum, et apud inferos spoliavit avarum. Conveniens ergo erat ut suaviter quoque omnia, coelestia scilicet et terrena, disponeret: quatenus et illinc dejiciens inquietum, reliquos in pace firmaret, et hic debellaturus invidum, nobis prius suae humilitatis et mansuetudinis valde necessarium exemplum relinqueret: sicque mirabili fieret moderamine sapientiae, ut et suis suavis, et hostibus fortis appareret. Quid enim prodesset diabolum a Deo vinci, nobis manentibus superbis? Necessario igitur desponsata est Maria Joseph, quando per hoc et a canibus sanctum absconditur, et a sponso virginitas comprobatur, et Virginis tam verecundiae parcitur, quam famae providetur. Quid sapientius, quid dignius divina providentia? Uno tali consilio secretis coelestibus et admittitur testis, et excluditur hostis, et integra servatur fama Virginis matris. Alioquin quando pepercisset justus adulterae? scriptum est autem: Joseph autem vir ejus, cum esset justus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Bene, cum esset justus, noluit eam traducere: quia sicut nequaquam justus esset, si cognitam ream consensisset; sic nihilominus justus non esset, si probatam innoxiam condemnasset. Cum ergo justus esset et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
3.14
Quare voluit dimittere eam? Accipe et in hoc non meam, sed Patrum sententiam. Propter hoc Joseph voluit dimittere eam, propter quod et Petrus Dominum a se repellebat, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum: propter quod et Centurio a domo sua eum prohibebat, cum diceret: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Ita ergo et Joseph indignum et peccatorem se reputans, dicebat intra se, a tali et a tanta non debere sibi ultra familiare praestari contubernium, cujus supra se mirabilem expavescebat dignitatem. Videbat et horrebat divinae praesentiae certissimum gestantem insigne: et quia mysterium penetrare non poterat, volebat dimittere eam. Expavit Petrus potentiae magnitudinem, expavit Centurio praesentiae majestatem. Exhorruit nimirum et Joseph, sicut homo, hujus tanti novitatem, mysterii profunditatem: et ideo occulte voluit dimittere eam. 742 Miraris quod Joseph praegnantis sese consortio Virginis judicabat indignum, cum audias et sanctam Elisabeth ejus non posse ferre praesentiam, nisi cum tremore quidem et reverentia? Ait namque: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ideo itaque Joseph voluit dimittere eam. Sed quare occulte, et non palam? Ne videlicet divortii causam inquireretur, exigeretur rationem. Quid enim vir justus responderet populo durae cervicis, populo non credenti et contradicenti? Si diceret quod sentiebat, quod de illics puritate comprobaverat, nonne mox increduli et crudeles Judaei subsannarent illum, lapidarent illam? Quando namque Veritati crederent tacenti in utero, quam postea contempserunt clamantem in templo? Quid facerent necdum apparenti, qui postmodum impias manus injecerunt etiam miraculis coruscanti? Merito ergo vir justus, ne aut mentiri, aut diffamare cogeretur innoxiam, voluit occulte dimittere eam.
3.15
Sin vero aliter quis sentiat, et Joseph sicut hominem dubitasse contendat, sed quia justus erat, noluisse quidem habitare cum ea propter suspicionem, nec tamen( quia pius erat) traducere voluisse suspectam, et ideo voluerit occulte dimittere eam, breviter respondeo, etiam sic dubitationem illam Joseph fuisse necessariam, quae divino meruit certificari oraculo. Sic quippe scriptum est: Haec autem eo cogitante, scilicet quod occulte dimitteret eam, apparuit ei angelus in somnis, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Itaque propter istas rationes desponsata est Maria Joseph, vel potius, sicut ponit evangelista, viro, cui nomen erat Joseph. Virum nominat, non quia maritus, sed quod homo virtutis erat. Vel potius quia, juxta alium evangelistam, non vir simpliciter, sed vir ejus dictus est, merito appellatur quod necessarie putatur. Debuit ergo vir ejus appellari, quia necesse fuit et putari: sicut et pater Salvatoris non quidem esse, sed dici meruit, ut putaretur esse, dicente hoc ipso evangelista: Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph. Nec vir ergo matris, nec filii pater exstitit, quamvis certa( ut dictum est) et necessaria dispensatione utrumque ad tempus et appellatus sit et putatus.
3.16
Conjice tamen ex hac appellatione, qua, licet dispensatoria, meruit honorari a Deo, ut pater Dei et dictus, et creditus sit: conjice et ex proprio vocabulo( quod augmentum non dubitas interpretari) quis et qualis homo fuerit iste Joseph. Simul et memento magni illius quondam patriarchae venditi in Aegypto: et scito ipsius istum non solum vocabulum fuisse sortitum, sed et castimoniam adeptum, innocentiam assecutum et gratiam. Siquidem ille Joseph, fraterna ex invidia venditus et ductus in Aegyptum, Christi venditionem praefiguravit: iste Joseph Herodianam invidiam fugiens, Christum in Aegyptum portavit. Ille domino suo fidem servans, dominae noluit commisceri: iste dominam suam, Domini sui matrem, virginem agnoscens, et ipse continens fideliter custodivit. Illi data est intelligentia in mysteriis somniorum: isti datum est conscium fieri atque participem coelestium sacramentorum. Ille frumenta servavit non sibi, sed omni populo: iste panem vivum e coelo servandum accepit tam sibi quam toti mundo. Non est dubium quin bonus et fidelis homo fuerit iste Joseph, cui Mater desponsata est Salvatoris. Fidelis, inquam, servus et prudens, quem constituit Dominus suae matris solatium, suae carnis nutritium, solum denique in terris magni consilii coadjutorem sibi fidelissimum. Huc accedit quod dicitur fuisse de domo David. Vere enim de domo David, vere de regia stirpe descendit vir iste Joseph, nobilis genere, mente nobilior. Plane filius David, non degenerans a patre suo David. Prorsus, inquam, filius David, non tantum carne, sed fide, sed sanctitate, sed devotione: quem tanquam alterum David Dominus invenit secundum cor suum, cui tuto committeret secretissimum atque sacratissimum sui cordis arcanum: cui tanquam 743 alteri David incerta et occulta sapientiae suae manifestavit, et dedit illi non ignarum esse mysterii, quod nemo principum hujus saeculi agnovit: cui denique datum est quod multi reges et prophetae, cum vellent videre, non viderunt; audire, et non audierunt; non solum videre et audire, sed etiam portare, deducere, amplecti, deosculari, nutrire et custodire. Non tantum autem Joseph, sed et Maria descendisse credenda est de domo David. Alioquin non fuisset desponsata viro de domo David, si non esset et ipsa de domo David. Ambo igitur erant de domo David; sed in altera completa est veritas, quam juravit Dominus David, altero tamen conscio et teste adimpletae promissionis.
3.17
In fine autem versus, Et nomen, inquit, Virginis Maria. Loquamur pauca et super hoc nomine, quod interpretatum maris stella dicitur, et matri Virgini valde convenienter aptatur. Ipsa namque aptissime sideri comparatur; quia, sicut sine sui corruptione sidus suum emittit radium, sic absque sui laesione virgo parturit filium. Nec sideri radius suam minuit claritatem, nec Virgini Filius suam integritatem. Ipsa est igitur nobilis illa stella ex Jacob orta, cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor et praefulget in supernis, et inferos penetrat: terras etiam perlustrans, et calefaciens magis mentes quam corpora, fovet virtutes, excoquit vitia. Ipsa, inquam, est praeclara et eximia stella, super hoc mare magnum et spatiosum necessario sublevata, micans meritis, illustrans exemplis. O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare; ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis; respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso; cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias: ipsam rogans non desperas: ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis: et sic in temetipso experiris quam merito dictum sit, Et nomen Virginis Maria. Sed jam modice pausandum est, ne et nos in transitu claritatem tanti luminis intueamur. Ut enim verbis apostolicis utar, Bonum est nos hic esse: et libet dulciter contemplari in silentio, quod laboriosa non sufficit explicare locutio. Interim autem ex devota scintillantis sideris contemplatione, ferventior reparabitur in his quae secuuntur, disputatio.

Intertext edge

Open linked passage

Note