De laudibus Virginis Matris
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11211 Delavim
4.1
HOMILIA III. In Luc. cap. I, 28-32.
4.1
Libenter, ubi mihi congruere video, verba sanctorum assumo, quo vel vasculorum pulchritudine gratiora fiant quaecunque in eis lectori apposuerim. Ut autem nunc a propheticis verbis incipiam: Vae mihi, non quidem, sicut prophetae, quia tacui, sed quia locutus sum, quoniam vir pollutus labiis ego sum! Heu! quot vana, quot falsa, quot turpia per hoc ipsum spurcissimum os meum evomuisse me recolo, in quo nunc coelestia revolvere verba praesumo! Vehementer timeo, ne jamjam audiam ad me dictum: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Utinam et mihi de superno altari, non quidem carbo unus, sed ingens globus igneus afferatur, qui videlicet multam et inveteratam prurientis 744 oris mei rubiginem ad plenum excoquere sufficiat! quatenus angeli ad Virginem, et Virginis ad ipsum grata invicem ac casta colloquia dignus habear meo qualicunque replicare sermone. Ait igitur evangelista: Et ingressus Angelus ad eam, haud dubium quin ad Mariam, dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Quo ingressus ad eam? Puto in secretarium pudici cubiculi, ubi illa fortassis clauso super se ostio orabat Patrem suum in abscondito. Solent angeli astare orantibus, et delectari in his quos vident levare puras manus in oratione: holocaustum sanctae devotionis gaudent se offerre Deo in odorem suavitatis. Mariae autem orationes quantum placuerint in conspectu Altissimi, angelus indicavit, qui ingressus ad eam, tam reverenter salutavit. Nec fuit difficile angelo per clausum ostium penetrare ad abdita Virginis, qui utique ex subtilitate substantiae suae hoc habet in natura, ut nec seris ferreis ejus arceatur ingressus, quocunque suus eum impetus ferat. Angelicis enim spiritibus parietes non obsistunt, sed cuncta illis visibilia cedunt, cuncta aeque corpora, quantumlibet solida vel spissa, penetrabilia sunt eis ac pervia. Suspicandum igitur non est, quod apertum invenerit angelus ostiolum Virginis, cui nimirum in proposito erat hominum fugere frequentias, vitare colloquia; ne vel orantis perturbaretur silentium, vel continentis castitas tentaretur. Clauserat itaque etiam illa hora suum super se habitaculum Virgo prudentissima, sed hominibus, non angelis. Proinde etsi ad eam potuit intrare Angelus, sed nulli hominum facilis patebat accessus.
4.2
Ingressus ergo Angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Legimus in Actibus apostolorum, et Stephanum plenum gratia, et apostolos fuisse repletos Spiritu sancto; sed longe dissimiliter a Maria. Alioquin nec in illo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, quemadmodum in Maria: nec illi conceperunt de Spiritu sancto, quomodo Maria. Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Quid mirum si gratia plena erat, cum qua Dominus erat? Sed hoc potius mirandum, quomodo qui Angelum miserat ad Virginem, ab Angelo inventus est esse cum Virgine. Itane velocior Angelo fuit Deus, ut festinantem nuntium celerior ipse praeveniret ad terras? Nec mirum Nam cum esset Rex in accubitu suo, nardus Virginis dedit odorem suum, et ascendit in conspectu gloriae ejus fumus aromatis, et invenit gratiam coram oculis Domini, clamantibus qui circumstabant: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut vir gula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris? Statimque Rex egrediens de loco sancte suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; et licet a summo coelo egressio ejus, nimio tamen pervolans desiderio praevenit suum nuntium ad Virginem quam amaverat, quam sibi elegerat, cujus decorem concupierat. Quem prospiciens a longe venientem gratulans et exsultans ait Ecclesia: Ecce venit is saliens in montibus, transiliens colles.
4.3
Merito autem concupivit Rex decorem Virginis. Fecerat enim quidquid longe antea praemonita fuerat a patre suo David, dicente sibi: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Et si hoc feceris, concupiscet rex decorem tuum. Audivit quippe et vidit, non ut quidam, qui audientes non audiunt, et videntes non intelligunt; sed audivit et credidit, vidit et intellexit. Et inclinavit aurem suam ad obedientiam, et cor suum ad disciplinam, et oblita est populum suum, et domum patris sui: quia nec populum suum augere prolis successione, nec domui patris sui relinquere curavit haeredem; sed quidquid honoris in populo, quidquid de paterna domo rerum terrenarum habere potuisset, omnia arbitrata est ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Nec fefellit eam intentio, quando et Christum sibi filium vindicavit, nec propositum pudicitiae violavit. Bene igitur gratia plena, quae et virginitatis gratiam tenuit, et insuper fecunditatis gloriam acquisivit. 745
4.4
Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Non dixit, Dominus in te; sed, Dominus tecum. Deus enim qui ubique aequaliter totus est per suam simplicem substantiam, aliter tamen in rationalibus creaturis quam in caeteris; et ipsarum aliter in bonis quam in malis est per efficaciam. Ita sane est in irrationalibus creaturis, ut tamen non capiatur ab ipsis. A rationalibus autem omnibus quidem capi potest per cognitionem, sed a bonis tantum capitur etiam per amorem. In solis ergo bonis ita est, ut etiam sit cum ipsis propter concordiam voluntatis. Nam dum suas voluntates ita justitiae subdunt, ut Deum non dedeceat velle quod ipsi volunt: per hoc quod ab ejus voluntate non dissertiunt, Deum sibi specialiter jungunt. Sed cum ita sit cum omnibus sanctis, specialiter tamen cum Maria: cum qua utique tanta ei consensio fuit, ut illius non solum voluntatem, sed etiam carnem sibi conjungeret; ac de sua Virginisque substantia unum Christum efficeret, vel potius unus Christus fieret: qui, etsi nec totus de Deo, nec totus de Virgine; totus tamen Dei, et totus Virginis esset; nec duo filii, sed unus utriusque filius. Ait itaque: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Nec tantum Dominus Filius tecum, quem carne tua induis; sed et Dominus Spiritus sanctus, de quo concipis; et Dominus Pater, qui genuit quem concipis. Pater, inquam, tecum, qui Filium suum facit et tuum. Filius tecum, qui ad condendum in te mirabile sacramentum, miro modo et sibi reserat genitale secretum, et tibi servat virginale signaculum. Spiritus sanctus tecum; qui cum Patre et Filio tuum sanctificat uterum, Dominus ergo tecum.
4.5
Benedicta tu in mulieribus. Libet adjungere quod Elisabeth, cujus haec verba sunt, prosecuta subjunxit: Et benedictus fructus ventris tui( Luc. I, 42). Non quia tu benedicta, ideo benedictus fructus ventris tui: sed quia ille te praevenit in benedictionibus dulcedinis, ideo tu benedicta. Vere etenim benedictus fructus ventris tui, in quo benedictae sunt omnes gentes, de cujus plenitudine tu quoque accepisti cum caeteris, etsi differentius a caeteris. Ac propterea quidem benedicta tu, sed in mulieribus; ille vero benedictus non in hominibus, non inter angelos, sed, qui est, ut ait Apostolus, super omnia benedictus Deus in saecula. Dicitur benedictus vir, benedictus panis, benedicta mulier, benedicta terra, vel, si quid tale in creaturis benedictum esse memoratur: sed singulariter benedictus fructus ventris tui, cum sit super omnia benedictus Deus in saecula.
4.6
Benedictus ergo fructus ventris tui. Benedictus in odore, benedictus in sapore, benedictus in specie. Hujus odoriferi fructus fragrantiam sentiebat qui dicebat: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Annon vere benedictus, cui benedixit Dominus? De sapore hujus fructus quidam qui gustaverat[ alias, quod gustaverat], taliter eructabat, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Et alius quidam: Si tamen, inquit, gustastis quoniam dulcis est Dominus. Et ipse Fructus de se, invitans nos ad se: Qui edit me, ait, adhuc esuriet; et qui bibit me, adhuc sitiet. Utique propter saporis dulcedinem hoc dicebat, qui semel gustatus magis excitat appetitum. Bonus fructus, qui animarum esurientium et sitientium justitiam, et esca, et potus est. Audisti de odore, audisti de sapore: audi et de specie. Si enim fructus ille mortis non solum suavis fuit ad vescendum, sed etiam, teste Scriptura, delectabilis aspectu; quanto magis hujus vitalis fructus vivificum decorem debemus inquirere, in quem, teste alia Scriptura, desiderant etiam angeli prospicere? Cujus pulchritudinem in spiritu videbat, et in corpore videre cupiebat, qui dicebat: Ex Sion species decoris ejus. Et ne mediocrem tibi videatur commendasse decorem, recole quod in alio psalmo legis: Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. 746
4.7
Benedictus ergo fructus ventris tui, cui benedixit Deus in aeternum: ex cujus benedictione benedicta etiam tu in mulieribus; quia non potest mala arbor fructum facere bonum. Benedicta, inquam, tu in mulieribus, quae illam generalem maledictionem evasisti, qua dictum est, In tristitia paries filios; et nihilominus illam, qua secutum est, Maledicta sterilis in Israel: ac singularem consecuta es benedictionem, ut nec sterilis maneas, nec cum dolore parturias. Dura necessitas, et grave jugum super omnes filias Evae! Et si parturiunt, cruciantur: et si non parturiunt, maledicuntur. Et dolor prohibet parere, et non parere maledictio. Quid facies, Virgo, quae haec audis, quae haec legis? Si parturis, angustiaris: si sterilis manes, malediceris. Quid eliges, Virgo prudens? Angustiae, inquit, mihi sunt undique: melius est tamen mihi maledictum incurrere, et castam manere, quam prius quidem concipere per concupiscentiam, quod merito post cum dolore parturiam. Hinc etenim etsi video maledictum, sed non peccatum: illinc vero et peccatum simul et cruciatum. Denique haec maledictio quid aliud est, quam hominum exprobratio? Neque ob aliud sane dicitur sterilis maledicta, nisi quod opprobrio et contemptui sit habenda, tanquam inutilis et infructuosa, et hoc in Israel tantum. Mihi autem pro minimo est quod hominibus displiceo, dum me possim virginem castam exhibere Christo. O Virgo prudens, o Virgo devota, quis te docuit Deo placere virginitatem? Quae lex, quae justitia, quae pagina Veteris Testamenti vel praecipit, vel consulit, vel hortatur in carne non carnaliter vivere, et in terris angelicam ducere vitam? Ubi legeras, beata Virgo: Sapientia carnis mors est; et: Curam carnis ne perfeceritis in desiderio? Ubi legeras de virginibus, quia cantant canticum novum, quod nemo alius cantare potest, et sequuntur Agnum quocunque ierit? Ubi legeras laudatos esse, qui se castraverunt propter regnum coelorum? Ubi legeras: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus; et: Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit? Ubi audieras: Volo vos omnes esse sicut et me ipsum? et Bonum est homini, si sic permaneat secundum meum consilium? De virginibus, inquit, praeceptum non habeo, consilium autem do. Tu vero non dicam praeceptum, sed nec consilium, nec exemplum: nisi quod unctio docebat te de omnibus; ac sermo Dei vivus et efficax, ante tibi factus magister quam filius, prius instruxerit mentem, quam induerit carnem. Christo ergo devoves te exhibere virginem; et nescis quod ipsi exhibere te oporteat etiam matrem. Eligis in Israel esse contemptibilis, et ut illi placeas cui te probasti, maledictum incurrere sterilitatis: et ecce maledictio benedictione commutatur, sterilitas fecunditate recompensatur.
4.8
Aperi, virgo, sinum, expande gremium, praepara uterum: quia ecce facturus est tibi magna qui potens est, in tantum ut pro maledictione Israel, beatam te dicant omnes generationes. Nec suspectam habeas, prudens Virgo, fecunditatem, quia non auferet integritatem. Concipies, sed sine peccato, gravida eris, sed non gravata; paries, sed non cum tristitia: nescies virum, et gignes filium. Qualem filium? Illius eris mater, cujus Deus est Pater. Filius paternae claritatis[ al., charitatis; al., majestatis] erit corona tuae castitatis. Sapientia paterni cordis erit fructus uteri virginalis. Deum denique paries, et de Deo concipies. Confortare ergo, Virgo fecunda, casta Puerpera, Mater intacta; quia non eris in Israel ultra maledicta, neque inter steriles deputata. Et si adhuc malediceris ab Israel secundum carnem, non quia sterilem vident. Sed quia fecundam invident: memento quod et Christus maledictum pertulit crucis, qui te suam matrem benedixit in coelis: sed et in terris ab angelo benedicta, et a cunctis generationibus terrae merito beata praedicaris. Benedicta ergo tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
4.9
Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat 747 qualis esset ista salutatio. Solent virgines, quae verae virgines sunt, semper pavidae, et nunquam esse securae; et ut caveant timida, etiam tuta pertimescere, scientes se in vasis fictilibus thesaurum portare pretiosum, et nimis arduum esse vivere angelice inter homines, et in terris more coelestium conversari, et in carne caelibem agere vitam. Ac proinde quidquid novum, quidquid subitum fuerit ortum, suspectas habent insidias, totum contra se aestimant machinatum. Idcirco et Maria turbata est in sermone angeli. Turbata est, sed non perturbata. Turbatus sum, inquit, et non sum locutus; sed, cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Ita ergo et Maria turbata est, et non est locuta, sed cogitabat qualis esset ista salutatio. Quod turbata est, verecundiae fuit virginalis: quod non perturbata, fortitudinis: quod tacuit et cogitavit, prudentiae. Cogitabat autem qualis esset ista salutatio. Sciebat prudens virgo, quod saepe angelus Satanae transfigurat se in angelum lucis: et quia nimirum humilis et simplex erat, nihil tale penitus a sancto angelo sperabat; et ideo cogitabat qualis esset ista salutatio.
4.10
Tunc angelus intuitus Virginem, et varias secum volvere cogitationes facillime deprehendens, pavidam consolatur, confirmat dubiam, ac familiariter vocans ex nomine, benigne ne timeat persuadet. Ne timeas, inquit, Maria, invenisti gratiam apud Deum Nihil hic doli, nihil hic fallaciae est. Nullam circumventionem, nullas hic suspiceris insidias. Non sum homo, sed spiritus; et Dei angelus, non Satanae. Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum. O si scires quantum tua humilitas Altissimo placeat, quanta te apud ipsum sublimitas maneat! angelico te indignam nec alloquio judicares, nec obsequio. Ut quid enim indebitam tibi dixeris gratiam angelorum, quae invenisti gratiam apud Deum? Invenisti quod quaerebas, invenisti quod nemo ante te potuit invenire, invenisti gratiam apud Deum. Quam gratiam? Dei et hominum pacem, mortis destructionem, vitae reparationem. Haec est ergo gratia, quam invenisti apud Deum. Et hoc tibi signum: Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Intellige, prudens Virgo, ex nomine Filii promissi, quantam et quam specialem gratiam inveneris apud Deum. Et vocabis, ait, nomen ejus Jesum. Rationem hujus vocabuli alius evangelista ponit, angelo sic interpretante: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
4.11
Duos Jesus lego in typo hujus, quem nunc in manibus habemus, praecessisse, ambos populis praefuisse: quorum unus populum suum de Babylone eduxit, alter suum in terram promissionis introduxit( Josue, I, 11). Et illi quidem illos, quibus praeerant, ab hostibus defendebant; sed nunquid salvabant a peccatis eorum? Is autem noster Jesus et a peccatis salvat populum suum, et introduxit in terram viventium. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Utinam et me peccatorem dignetur Dominus Jesus annumerare populo suo, ut salvum me faciat a peccatis meis! Vere enim beatus populus cujus iste Jesus Dominus Deus ejus, quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Vereor autem ne multi se profiteantur esse de populo ejus, quos tamen ipse non habeat pro populo suo, vereor ne plerisque, qui quasi in populo ejus religiosiores esse videntur, ipse aliquando dicat: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Novit enim Dominus Jesus qui sunt ejus; novit et quos elegit a principio. Quid me vocatis, ait, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Vis scire an pertineas ad populum ejus, vel potius vis esse de populo ejus? Eac quae dicit Jesus; et computabit te in populo suo; fac quae jubet in Evangelio Dominus Jesus, quae jubet in lege et propetis, quae jubet per ministros suos qui sunt in Ecclesia; obtempera ejus vicariis praepositis tuis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis; et disce ab ipso Jesu, quia mitis est et humilis corde; et 748 eris de beato populo ejus, quem elegit in haereditatem sibi; eris de laudabili populo ejus, quem Dominus exercituum benedixit, dicens: Opus manuum mearum tu es, haereditas mea Israel: cui, ne forte Israel carnalem aemuleris, etiam testimonium perhibet, dicens: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.
4.12
Sed audiamus quid idem angelus sentiat de illo, cui necdum concepto tale indidit nomen. Ait namque: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Bene magnus, qui Filius Altissimi merebitur appellari. An non magnus, cujus magnitudinis non est finis? Et quis magnus, ait, sicut Deus noster? Plane magnus, qui tam magnus, quam Altissimus, quia et ipse Altissimus. Neque enim Altissimi Filius rapinam arbitrabitur esse se aequalem Altissimo. Ille merito arbitrandus est cogitasse rapinam, qui cum de nihilo in angelicam formam factus fuisset, factori suo se comparans, usurpavit sibi quod Filii Altissimi proprium est, qui utique in forma Dei a Deo non factus, sed genitus est. Altissimus enim Deus Pater, quamvis omnipotens sit, non potuit tamen vel aequalem sibi condere creaturam, vel inaequalem gignere filium. Fecit itaque angelum magnum, sed non quantus ipse: et ideo nec altissimum. Solum autem Unigenitum, quem non fecit, sed genuit Omnipotens omnipotentem, Altissimus altissimum, Aeternus coaeternum; ipsum sibi per omnia comparari, nec rapinam aestimat, nec injuriam. Recte ergo hic erit magnus, qui Filius Altissimi vocabitur.
4.13
Sed quare hic erit, et non potius est magnus, qui semper aequaliter magnus, non habet quo crescat, nec major post conceptum futurus sit, quam ante vel sit, vel fuerit? An forte propterea dixerit, erit, quia qui magnus Deus erat, magnus homo futurus sit? Bene ergo, Hic erit magnus. Magnus homo, magnus doctor, magnus propheta. Sic enim dicitur de eo in Evangelio: Quia propheta magnus surrexit in nobis. Et a minori quodam propheta magnus itidem propheta venturus promittitur: Ecce, inquit, veniet propheta magnus, et ipse renovabit Jerusalem. Et tu quidem, o Virgo, parvulum paries, parvulum nutries, parvulum lactabis: sed videns parvulum, cogita magnum. Erit enim magnus, quia magnificabit eum Deus in conspectu regum, adeo ut adorent eum omnes reges, omnes gentes serviant ei. Magnificet ergo et anima tua Dominum, quia hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Magnus erit, et magna faciet tibi qui potens est, et sanctum nomen ejus Quod enim sanetius nomen, quam quod Filius Altissimi vocabitur? Magnificetur et a nobis parvulis magnus Dominus, quos ut faceret magnos, factus est parvulus. Parvulus, ait, natus est nobis, et filius datus est nobis. Nobis, inquam, non sibi, qui utique ante tempora multo nobilius natus ex Patre, nasci temporaliter non indigebat ex matre. Non angelis quoque, qui, cum magnum haberent, parvulum non requirebant. Nobis ergo natus, nobis et datus, quia nobis necessarius.
4.14
Jam de nobis nato et dato faciamus ad quod natus est et datus. Utamur nostro in nostram utilitatem, de Salvatore salutem operemur. Ecce parvulus in medio statuitur. O parvulus, parvulis[ Al., parvulus] desideratus! O vere parvulus, sed malitia, non sapientia! Studeamus effici sicut parvulus iste; discamus ab ipso, quia mitis est et humilis corde: ne magnus videlicet Deus sine causa factus sit homo parvus, ne gratis mortuus, ne in vacuum crucifixus. Discamus ejus humilitatem, imitemur mansuetudinem, amplectamur dilectionem, communicemus passionibus, lavemur in sanguine ejus. Ipsum offeramus propitiationem pro peccatis nostris; quoniam ad hoc ipse natus et datus est nobis. Ipsum oculis Patris, ipsum offeramus et suis: quia et Pater proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, et ipse filius semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Ipse tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata 749 multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit ut non perirent. Non possunt perire pro quibus Filius rogat ne pereant, pro quibus Pater tradidit Filium in mortem ut vivant. Aequaliter ergo ab utroque speranda est venia, quibus aequalis est in pietate misericrodia, par in voluntate potentia, una in deitate substantia, in qua unus cum eis Spiritus sanctus vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.