De laudibus Virginis Matris
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11211 Delavim
5.1
HOMILIA IV. In Luc. cap. I, V. 32-38.
5.1
Non est dubium, quidquid in laudibus Matris proferimus, ad Filium pertinere; et rursum, cum Filium honoramus, a gloria Matris non recedimus. Nam, si juxta Salomonem, Filius sapiens gloria est patris: quanto magis gloriosum est matrem ipsius effici Sapientiae? Sed quid ego tento in ejus laudibus, quam laudabilem praedicant prophetae, perhibet angelus, narrat evangelista? Non ergo laudo, quia non audeo; sed tantum replico devotus, quod jam explicavit per os evangelistae Spiritus sanctus. Sequitur namque, et ait: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui. Verba sunt angeli ad Virginem de promisso Filio, promittentis quod debeat possidere regnum David. Quod de stirpe David duxerit originem Dominus Jesus, nemo dubitat. Quaero autem, quomodo dederit ei Deus sedem David patris sui, cum ipse in Jerusalem non regnaverit, quin imo turbis eum volentibus constituere regem, non acquieverit, sed et ante faciem Pilati protestatus sit: Regnum meum non est de hoc mundo. Denique quid magnum promittitur ei qui sedet super Cherubim, quem propheta vidit sedentem super solium excelsum et elevatum, sedere in throno David patris sui? Sed novimus quamdam aliam Jerusalem ab ea quae nunc est, in qua regnavit David, significatam, multo ista nobiliorem, multo ditiorem. Hanc igitur puto hic fuisse significatam, illo videlicet usu loquendi, quo saepe reperis in Scripturis significans poni pro significato. Tunc sane dedit illi Deus sedem David patris sui, quando constitutus est rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Sed hic propheta de quo regno dixerit, expressius aperuisse videtur, in eo quod non in Sion posuit, sed super Sion. Nam ideo fortassis dictum est, super, quia in Sion quidem regnavit David: super Sion vero regnum est illius, de quo dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam: de quo et dictum est per alium prophetam, Super solium David, et super regnum ejus sedebit. Vides quia ubique reperis, super? Super Sion, super sedem, super solium, super regnum. Dabit ergo ei Dominus Deus sedem David patris sui, non typicam, sed veram; non temporalem, sed aeternam; non terrenam, sed coelestem. Quae idcirco, ut jam dictum est, memoratur fuisse David, quia haec, in qua temporaliter sedit, aeternae illius gerebat imaginem.
5.2
Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Hic quoque, si domum Jacob temporalem accipimus, quomodo in illa, quae aeterna non est, in aeternum regnaturus est? Quaerenda est ergo domus aeterna Jacob, in qua regnet in aeternum, cujus regni non erit finis. An non denique domus illa Jacob exasperaus impie abnegavit eum, et insipienter respuit ante faciem Pilati, quando illo perhibente, Regem vestrum crucifigam? uno ore respondendo clamavit: Non habemus regem nisi Caesarem? Require itaque Apostolum, et discernet tibi eum qui in occulto Judaeus est, ab illo qui in manifesto; et quae in spiritu est circumcisio, ab ea quae fit in carne: spiritualem Israel a carnali, et filios fidei Abrahae a filiis carnis. Non enim, inquit, omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae: neque qui semen sunt Abrahae, hi filii( Rom. IX, 6, 7). Sequere ergo et dic: Similiter non omnes qui ex Jacob, hi reputandi sunt in domo Jacob. Jacob quippe ipse est qui Israel. Solos igitur qui in fide Jacob perfecti inveniendi sunt, reputa 750 in domo Jacob, vel potius ipsos noveris fore spiritualem et aeternam domum Jacob, in qua regnabit Dominus Jesus in aeternum. Quis ex nobis est, qui juxta interpretationem nominis Jacob, supplantet diabolum de corde suo, luctetur cum vitiis et concupiscentiis suis. ut non regnet peccatum in suo mortali corpore, sed regnet in eo Jesu, et nunc quidem per gratiam, et in aeternum per gloriam? Beati in quibus Jesus regnabit in aeternum, quia et ipsi cum eo regnabunt, et regni hujus non erit finis. O quam gloriosum est regnum illud, in quo reges congregati sunt, convenerunt in unum, ad laudandum scilicet et glorificandum eum qui super omnes est Rex regum, et Dominus dominantium: de cujus splendidissima contemplatione fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. O si et mei peccatoris meminerit Jesus in beneplacito populi sui, cum venerit in regnum suum! O si me in illa die, quando traditurus est regnum Deo et Patri, visitare dignabitur in salutari suo, ad videndum scilicet in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur etiam a me cum haereditate sua! Veni interim, Domine Jesu, auter scandala de regno tuo, quod est anima mea, ut regnes tu( qui debes) in ea. Venit enim avaritia, et vindicat in me sibi sedem; jactantia cupit dominari mihi; superbia vult mihi esse rex. Luxuria dicit: Ego regnabo; ambitio, detractio, invidia et iracundia certant in me ipso de me ipso, cujus ego potissimum esse videar. Ego autem quantum valeo resisto; renitor quantum juvor. Dominum meum Jesum reclamo; ipsi me defendo; quia ipsius me juris agnosco. Ipsum mihi Deum, ipsum mihi Dominum teneo, et dico: Non habeo regem nisi Dominum Jesum. Veni ergo, Domine, disperge illos in virtute tua, et regnabis in me, quia tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
5.3
Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Primo quidem prudenter tacuit, cum adhuc dubia cogitabat qualis esset ista salutatio; maleus nimirum humiliter non respondere, quam temere loqui quod nesciret. Jam vero confortata et bene praemeditata, angelo quidem foris loquente, sed Deo intus persuadente( erat enim Dominus cum illa, dicente angelo: Dominus tecum): ita ergo confirmata, fide scilicet depellente timorem, laetitia verecundiam, dixit ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Non dubitat de facto, sed modum requirit et ordinem. Nec enim quaerit an fiet istud, sed quomodo. Quasi dicat: Cum sciat Dominus meus, testis conscientiae meae, votum esse ancillae suae non cognoscere virum; qua lege, quo ordine placebit ei ut fiat istud? Si oportuerit me frangere votum, ut pariam talem filium; et gaudeo de filio, et doleo de proposito: fiat tamen voluntas ejus. Sin vero virgo concipiam, virgo et pariam quod utique si placuerit ei, impossibile non erit; tunc scio vere quia respexit humilitatem ancillae suae. Quomodo ergo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Superius dicta est fuisse gratia plena: et nunc quomodo dicitur, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Nunquid potuit repleri gratia, et necdum habere Spiritum sanctum, cum ipse sit dator gratiarum? Si autem jam Spiritus sanctus in ea erat, quomodo adhuc tanquam noviter superventurus repromittitur? An forte ideo non dixit simpliciter, veniet in re, sed addidit super, quia et prius quidem in ea fuit per multam gratiam, sed nunc supervenire nuntiatur, propter abundatioris gratiae plenitudinem, quam effusurus est super illam? At vero cum plena jam sit, illud amplius quomodo capere poterit? Si autem plus aliquid capere potest, quomodo et ante plena fuisse intelligenda est? An prior quidem gratia ejus tantum repleverat mentem, sequens vero etiam ventrem perfundere debet: quatenus scilicet plenitudo divinitatis, quae ante in illa, sicut et in multis sanctorum, spiritualiter 751 habitabat, etiam sicut in nullo sanctorum corporaliter in ipsa habitare incipiat?
5.4
Ait itaque: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Quid est, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Qui potest capere, capiat. Quis enim, excepta fortassis illa quae hoc sola in se felicissime meruit experiri, intellectu capere, ratione discernere possit, qualiter splendor ille inaccessibilis virgineis sese visceribus infuderit; et ut illa inaccessibilem accedere ad se ferre potuisset, de portiuncula ejusdem corporis, cui se animatae contemperavit, reliquae massae umbraculum fecerit? Et fortasse propter hoc maxime dictum est, obumbrabit tibi, quia res nimirum in sacramento erat, et quod sola per se Trinitas in sola et cum sola Virgine voluit operari, soli datum est nosse, cui soli datum est experiri. Dicatur ergo, Spiritus sanctus superveniet in te, qui utique sua potentia fecundabit te. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi: hoc est, illum modum quo de Spiritu sancto concipies, Dei virtus, et Dei sapientia Christus, sic in suo secretissimo consilio obumbrando conteget et occultabit, quatenus sibi tantum notus habeatur et tibi. Ac si angelus respondeat ad Virginem: Quid a me requiris, quod in te mox experieris? Scies, scies, et feliciter scies, sed illo doctore, quo et auctore. Ego autem missus sum nuntiare virginalem conceptum, non creare. Nec potest doceri nisi a donante: nec potest addisci nisi a suscipiente. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quod est dicere: Quoniam non de homine, sed de Spiritu sancto concipies[ Al. Quoniam non est de homine, sed de Spiritu sancto, quod concipies], concipies autem Altissimi virtutem, hoc est Filium Dei; Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei: id est, non solum qui de sinu Patris in uterum tuum veniens obumbrabit tibi, sed etiam id quod de tua substantia sociabit sibi, ex hoc jam vocabitur Filius Dei, quemadmodum et is qui a Patre est ante saecula genitus, tuus quoque amodo reputabitur filius. Sic autem et quod natum est ex ipso Patre, erit tuus, et quod nascetur ex te, erit ejus; ut tamen non siut duo filii, sed unus. Et licet aliud quidem ex te, aliud ex illo sit; jam non tamen cujusque suus, sed unus utriusque erit filius.
5.5
Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Attende, quaeso, quam reverenter dixerit, quod nascetur ex te Sanctum. Utquid enim ita simpliciter Sanctum, et absque additamento? Credo quia non habuit quid proprie digneve nominaret illud eximium, illud magnificum, illud reverendum, quod de purissima videlicet Virginis carne cum sua anima Unico Patris erat uniendum. Si diceret, sancta caro, vel sanctus homo, vel sanctus infans; quidquid tale poneret, parum sibi dixisse videretur. Posuit ergo indefinite, Sanctum: quia quidquid illud sit quod Virgo genuit, sanctum procul dubio ac singulariter sanctum fuit, et per Spiritus sanctificationem, et per Verbi assumptionem.
5.6
Et adjecit angelus: Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Quid fuit necesse etiam hujus sterilis Virgini nuntiare conceptum? Nunquid forte dubiam adhuc et incredulam oraculo, recentiori voluit confirmare miraculo? Absit! Legimus et Zachariae incredulitatem ab hoc ipso angelo fuisse castigatam: Mariam autem in aliquo reprehensam non legimus; quin potius fidem! ipsius Elisabeth prophetante laudatam agnovimus. Beata, inquit, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a Domino. Sed ideo sterilis cognatae conceptus Virgini nuntiatur, ut, dum miraculo miraculo miraculum additur, gaudium gaudio cumuletur. Porro necesse erat non modico laetitiae et amoris praeveniente inflammari incendio, quae Filium paternae dilectionis cum gaudio Spiritus sancti mox fuerat conceptura. Neque enim nisi in devotissimo corde atque hilarissimo tanta se capere poterat dulcedinis et alacritatis affluentia. Vel ideo conceptus Elisabeth nuntiatur Mariae, quia profecto 752 decebat ut verbum mox divulgandum ubique prius sciret Virgo per angelum, quam audiret ab homine: ne Mater videlicet Dei a consiliis Filii videretur amota, si eorum quae in terris tam prope gererentur, remansisset ignara. Vel ideo potius conceptus Elisabeth Mariae nuntiatus est, ut dum nunc Salvatoris, nunc praecursoris edocetur adventum, rerum tempus et ordinem tenens, ipsa melius postmodum scriptoribus ac praedicatoribus Evangelii reseraret veritatem, quae et plene de omnibus a principio coelitus fuerit instructa mysteriis. Vel ideo adhuc nuntiatur Mariae conceptus Elisabeth, ut audiens cognatam vetulam et gravidam, cogitet juvencula de obsequio: sicque illa properante ad visitandum, parvulo prophetae locus et occasio detur, quo minori adhuc Domino suo officii valeat exhibere primitias; et dum ad se invicem occurrit matrum, infantumque ab alterutro excitata devotio, mirabilius fiat miraculum de miraculo.
5.7
Vide autem ne haec tam magnifica, quae ab angelo audis praenuntiata, ab ipso speres perficienda. A quo ergo si quaeris; ipsum audi Angelum. Quia non erit, inquit, impossibile apud Deum omne verbum; tanquam diceret: Haec quae ego tam fideliter promitto, non de mea, sed de illius qui me misit, virtute praesumo. Quia non erit impossible apud Deum omne verbum. Quale enim illi verbum impossibile poterit esse, qui omnia fecit in Verbo? Movet me et hoc in verbis angelicis, quod signanter non ait? Quia non erit impossibile apud Deum omne factum; sed, omne verbum. An idcirco posuit verbum, quia quam facile possunt homines loqui quod volunt, etiam quod nullatenus facere possunt; tam facile, imo incomparabiliter facilius valet Deus opere implere, quidquid illi verbo valent exprimere? Dicam apertius. Si hominibus tam facile esset facere quam dicere quod volunt; et ipsis quoque non esset impossibile omne verbum. Nunc autem quoniam vulgaris et vetus sermo est, multum interesse inter loqui et facere, sed apud homines, non apud Deum: soli Deo quia idem est facere quod loqui, idem loqui quod velle; merito non erit impossibile apud Deum omne verbum. Verbi gratia: potuerunt praevidere et praedicere prophetae Virginem vel sterilem concepturam ac parituram; sed nunquid facere ut conciperet et pareret? Deus autem, qui dedit eis posse praevidere, quam facile potuit tunc quod voluit, per illos praedicere, tam facile potuit nunc quando voluit, per se ipsum quod promisit implere. Siquidem apud Deum nec verbum dissidet ab intentione, quia veritas est; nec factum a verbo, quia virtus est; nec modus a facto, quia sapientia est: ac per hoc non erit impossible apud Deum omne verbum.
5.8
Audisti, Virgo, factum; audisti et modum: utrumque mirum, utrumque jucundum. Jucundare, filia Sion; et exsulta satis, filia Jerusalem. Et quoniam auditui tuo datum est gaudium et laetitia, audiamus et nos a te responsum laetitiae quod desideramus, ut jam exsultent ossa humiliata. Audisti, inquam, factum, et credidisti: crede et de modo quod audisti. Audisti quia concipies, et paries filium: audisti quod non per hominem, sed per Spiritum sanctum. Exspectat angelus responsum: tempus est enim ut revertatur ad Deum qui misit illum. Exspectamus et nos, o Domina, verbum miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis. Et ecce offertur tibi pretium salutis nostrae: statim liberabimur si consentis. In sempiterno Dei Verbo facti sumus omnes, et ecce morimur: in tuo brevi responso sumus reficiendi, ut ad vitam revocemur. Hoc supplicat a te, o pia Virgo, flebilis Adam cum misera sobole sua exsul de paradiso, hoc Abraham, hoc David. Hoc caeteri flagitant sancti Patres, patres scilicet tui, qui et ipsi habitant in regione umbrae mortis. Hoc totus mundus tuis genibus provolutus exspectat. Nec immerito quando ex ore tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum: 753 salus denique universorum filiorum Adam, totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. O Domina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod exspectant et superi. Ipse quoque omnium Rex et Dominus quantum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et responsionis assensum: in qua nimirum proposuit salvare mundum. Et cui placuisti in silentio jam magis placebis ex verbo, cum ipse tibi clamet e coelo: O pulchra inter mulieres, fac me audire vocem tuam. Si ergo tu eum facias audire vocem tuam, ipse te faciet videre salutem nostram. Nunquid non hoc est quod quaerebas, quod gemebas, quod diebus et noctibus orando suspirabas? Quid igitur? tu es cui hoc promissum est, an aliam exspectamus? Imo tu ipsa, non alia. Tu, inquam, illa promissa, illa exspectata, illa desiderata, ex qua sanctus pater tuus Jacob jam morti appropinquans vitam sperabat aeternam, cum dicebat: Exspectabo salutare tuum, Domine. In qua denique, et per quam Deus ipse rex noster ante saecula disposuit operari salutem in medio terrae. Quid ab alia speras, quod tibi offertur? quid per aliam exspectas, quod per te mox exhibebitur, dummodo praebeas assensum, respondeas verbum? Responde itaque citius angelo, imo per angelum Domino. Responde verbum, et suscipe Verbum: profer tuum, et concipe divinum: emitte transilorium, et amplectere sempiternum. Quid tardas? quid trepidas? Crede, confitere, et suscipe. Sumat humilitas audaciam, verecundia fiduciam. Nullatenus convenit nunc ut virginalis simplicitas obliviscatur prudentiam. In hac sola re ne timeas, prudens Virgo, praesumptionem: quia, etsi grata in silentio verecundia, magis tamen nunc in verbo pietas necessaria. Aperi, Virgo beata, cor fidei, labia confessioni, viscera Creatori. Ecce desideratus cunctis gentibus foris pulsat ad ostium. O si te morante pertransierit, et rursus incipias dolens quaerere quem diligit anima tua! Surge, curre, aperi. Surge per fidem, curre per devotionem, aperi per confessionem.
5.9
Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Semper solet esse gratiae divinae familiaris virtus humilitas. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliter ergo respondet, ut sedes gratiae praeparetur. Ecce, inquit, ancilla Domini. Quae est haec tam sublimis humilitas, quae cedere non novit honoribus, insolescere gloria nescit? Mater Dei eligitur, et ancillam se nominat. Non mediocris revera humilitatis insigne, nec oblata tanta gloria oblivisci humilitatem. Non magnum est esse humilem in abjectione; magna prorsus et rara virtus, humilitas honorata. Si me miserum homuncionem meis decepta simulationibus ad aliquem vel mediocrem honorem provexerit Ecclesia, Deo nimirum hoc vel propter mea, vel propter subditorum peccata permittente; nonne statim oblitus qui fuerim, talem me puto, qualis ab hominibus( qui cor non vident) putatus sum? Credo famae[ alias, sane], conscientiam non attendo; et reputans non honorem virtutibus, sed virtutes honori, eo sanctiorem, quo superiorem me aestimo. Videas plerosque in Ecclesia de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, subito intumescere, pristinae oblivisci abjectionis: genus quoque suum erubescere, et infimos dedignari parentes. Videas et homines pecuniosos[ al. perniclosos.] ad honores quosque ecclesiasticos pervolare; moxque sibi applaudere sanctitatem, vestium duntaxat mutatione, non mentium; et dignos se aestimare dignitate ad quam ambiendo pervenerunt; quodque( si audeo dicere) adepti sunt nummis, attribuere meritis. Omitto autem de his quos excaecat ambitio, et honor ipse superbiendi eis materia est.
5.10
Sed video( quod magis doleo) post spretam saeculi pompam nonnullos in schola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri gravius insolescere, et impatientes amplius fieri in claustro, quam fuissent in saeculo. Quodque magis 754 perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi contemptui, qui in sua nonnisi contemptibiles esse potuerunt: ut quia videlicet, ubi a pluribus honores appetuntur, ipsi locum habere non meruerunt, saltem ibi honorabiles videantur, ubi ab omnibus honores contemnuntur. Video et alios( quod non sine dolore videri debet) post aggressam Christi militiam, rursus saecularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus terrenis immergi: cum magna cura erigere muros, et negligere mores: sub praetextu quoque communis utilitatis, verba vendere divitibus, et matronis salutationes: sed et contra Imperatoris sui edictum concupiscere aliena, et sua cum lite repetere; non audientes apostolum ex imperio Regis tubicinantem: Hoc ipsum, inquit, delictum est in vobis, quod causas habetis. Quare non magis fraudem patimini?( I Cor. VI, 7.) Itane mundum sibi, et se mundo crucifixerunt, ut qui antea vix in suo vico vel oppido cogniti fuerant, modo circumeuntes provincias et curias frequentantes, regum notitias, principumque familiaritates assecuti sint? Quid de ipso habitu dicam, in quo jam non calor, sed color requiritur; magisque cultui vestium, quam virtutum insistitur? Pudet dicere! vincuntur in suo studio mulierculae, quando a monachis pretium affectatur in vestibus, non necessitas: nec saltem forma religionis retenta, in habitu ornari, non armari appetunt milites Christi: qui, dum se praeparare ad praelium, et contra aereas potestates praetendere paupertatis insigne debuerant( quod utique adversarii valde formidant), in mollitie vestimentorum pacis potius praeferentes indicium, ultro se hostibus sine sanguine tradunt inermes. Nec aliunde haec omnia mala contingunt, nisi quod illam, qua saeculum deseruimus, deserentes humilitatem, dum per hoc cogimur inepta denuo sectari studia saecularium, canes efficimur revertentes ad vomitum.
5.11
Audiamus itaque, quotquot tales sumus, quid illa responderit, quae Dei mater eligebatur, sed humilitatem non obliviscebatur. Ecce, ait, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Fiat est desiderii signum, non dubitationis indicium. Et hoc quod dicit, fiat mihi secundum verbum tuum, magis intelligenda est affectum exprimere desiderantis, quam effectum requirere more dubitantis. Quanquam nil obstat intelligi, fiat, esse verbum orantis. Nemo quippe orat, nisi quod credit et sperat. Vult autem a se requiri Deus etiam quod pollicetur. Et ideo forte multa quae dare disposuit, prius pollicetur, ut ex promissione devotio excitetur: sicque quod gratis daturus erat, devota oratio promereatur. Sic pius Dominus, qui omnes homines vult salvos fieri, merita nobis extorquet a nobis: et dum nos praevenit tribuendo quod retribuat, gratis agit, ne gratis tribuat. Hoc utique prudens Virgo intellexit, quando praevenienti se muneri gratuitae promissionis, junxit meritum suae orationis: fiat, inquiens, mihi secundum verbum tuum. Fiat mihi de Verbo secundum verbum tuum. Verbum quod erat in principio apud Deum, fiat caro de carne mea secundum verbum tuum. Fiat, obsecro, mihi verbum, non prolatum quod transeat, sed conceptum ut maneat, carne videlicet indutum, non aere. Fiat mihi non tantum audibile auribus, sed et visibile oculis, palpabile manibus, gestabile humeris. Nec fiat mihi verbum scriptum et mutum, sed incarnatum et vivum: hoc est, non mutis figuris, mortuis in pellibus exaratum- sed in forma humana meis castis visceribus vivaciter impressum: et hoc non mortui calami depictione, sed sancti Spiritus operatione. Eo videlicet modo fiat mihi, quo nemini ante me factum est, nemini post me faciendum. Porro multifariam multisque modis olim Deus locutus est Patribus in prophetis; et aliis quidem in aure, aliis in ore, aliis etiam in manu factum esse verbum Domini memoratur: mihi autem oro ut in utero fiat juxta verbum tuum. Nolo autem ut fiat mihi aut declamatorie praedicatum, aut figuraliter significatum, aut imaginatorie somniatum; sed silenter 755 inspiratum, personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum. Verbum igitur, quod in se nec poterat fieri, nec indigebat, dignetur in me, dignetur et mihi fieri secundum verbum tuum. Fiat quidem generaliter omni mundo, sed specialiter fiat mihi secundum verbum tuum. Excusatio S. Bernardi, quod locum istum Evangelii post alios expositores tractandum sumpserit. Lectionem evangelicam exposui, sicut potui: nec ignoro quod non omnibus placebit. sed scio me ob hanc rem multorum fore indignationi obnoxium; et aut judicabor superfluus, aut praesumptor, quod videlicet post Patres, qui hunc ipsum locum plenissime exposuerunt, rursus in eodem novus expositor ausus fuerim mittere manum. Sed si quid dictum est post Patres quod non sit contra Patres; nec Patribus arbitror, nec cuiquam displicere debere. Ubi autem dixi quod a Patribus accepi, dum sic absit typhus praesumptionis, ut non desit fructus devotionis, patienter audiam de superfluitate causantes. Noverint tamen qui me tanquam de otiosa et non necessaria explanatione suggillant, non tam intendisse exponere Evangelium, quam ex Evangelio sumere occasionem loquendi quod loqui delectabat. Si vero peccavi, quod propriam magis ex hoc excitarim devotionem, quam communem quaesierim utilitatem: potens erit pia Virgo apud suum misericordem Filiam hoc meum excusare peccatum, cui hoc meum qualecumque opusculum devotissime destinavi.
5.11.1
HOMILIA IV. In Luc. cap. I, V. 32-38.
5.11.1
Excusatio S. Bernardi, quod locum istum Evangelii post alios expositores tractandum sumpserit.
5.11.2
Lectionem evangelicam exposui, sicut potui: nec ignoro quod non omnibus placebit. sed scio me ob hanc rem multorum fore indignationi obnoxium; et aut judicabor superfluus, aut praesumptor, quod videlicet post Patres, qui hunc ipsum locum plenissime exposuerunt, rursus in eodem novus expositor ausus fuerim mittere manum. Sed si quid dictum est post Patres quod non sit contra Patres; nec Patribus arbitror, nec cuiquam displicere debere. Ubi autem dixi quod a Patribus accepi, dum sic absit typhus praesumptionis, ut non desit fructus devotionis, patienter audiam de superfluitate causantes. Noverint tamen qui me tanquam de otiosa et non necessaria explanatione suggillant, non tam intendisse exponere Evangelium, quam ex Evangelio sumere occasionem loquendi quod loqui delectabat. Si vero peccavi, quod propriam magis ex hoc excitarim devotionem, quam communem quaesierim utilitatem: potens erit pia Virgo apud suum misericordem Filiam hoc meum excusare peccatum, cui hoc meum qualecumque opusculum devotissime destinavi.