Dominica VI post Pentecosten
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11214 Dovipop
1.1
SERMO I. De evangelica lectione, ubi turba triduo sustinens Dominum septem panibus reficitur (Marc. VIII, 19) .
1.1
Misereor super turbam, quia jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Evangelium, fratres, ob hoc scriptum est, ut legatur; nec ob aliud legitur, quam ut rationabilem consolationem vel desolationem exinde capiamus. Est enim saecularibus consolatio vana de terrenarum affluentia rerum, vana nihilominus de earum penuria desolatio. At Evangelium, speculum veritatis, nemini blanditur, nullum seducit. Talem in eo se quisque reperiet, qualis fuerit: ut nec ibi timore trepidet, ubi non est timor; nec laetetur cum male fecerit. Sed quid dicit Scriptura? Si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Nos autem, fratres, non sic, obsecro, non sic; sed consideremus nosmetipsos in ipsa, quam audivimus, sacri Evangelii lectione, ut proficiamus ex ea, et corrigamus secundum eam, si qua in nobis deprehendamus corrigenda. Propter hoc enim optat Propheta dirigi vias suas, ad custodiendas justificationes Domini: Tunc, inquiens, non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Et ego quidem non confundor, sed glorior pro vobis, fratres mei, quoniam Salvatorem in deserto secuti, securi existis ad eum extra castra; sed vereor ne quis forte in triduana exspectatione pusillanimis inveniatur, et in Aegyptum saeculi hujus nequam vel corde, vel etiam et corpore revertatur. Merito proinde clamat divina Scriptura, et dicit: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sed quandiu necesse est sustinere? Prorsus donec misereatur tui. Quaeris quando? Misereor, inquit, super turbam, quia jam triduo sustinent me.
1.2
Viam enim trium dierum eas necesse est in deserto, si gratum Deo tuo offerre volueris sacrificium; et triduo sustineas Salvatorem, si miraculi panibus desideras satiari. Prima est dies timoris; dies, inquam, declarans et illuminans tenebras tuas, interiores scilicet, et horrendum gehennae supplicium demonstrans, in quo sunt tenebrae exteriores. Hujuscemodi siquidem cogitatio, sicut ipsi nostis, nostrae solet exercere primordia conversionis. Secunda est pietatis dies, qua respiramus in luce miserationum Dei. Tertia dies est rationis, in qua veritas innotescit, ut tanquam ex debito quodam naturae sine aliqua contradictione Creatori subjecta sit creatura, servus serviat Redemptori. Exhinc jubemur jam discumbere, ut charitas ordinetur in nobis; exhinc aperit Dominus manum suam, et implet omne animal benedictione. Verum quoniam apostolis dicitur: Facite homines discumbere; quorum nos, licet ad confusionem nostram, habetis vicarios qualescunque, discumbere 939 vos admonemus, fratres charissimi, ut refecti pane benedictionis subsistere possitis in via; ne forte misera necessitate compulsi descendatis et vos in Aegyptum, et incipiant vobis illudere, qui necdum vobis cum in deserto secuti sunt Salvatorem. Miseri sane et ipsi, qui non exiere cum exeuntibus; sed plane miserabiliores omnibus hominibus, qui profecti quidem cum aliis, sed non cum aliis sunt refecti.
1.3
Porro si fuere qui, discumbentibus aliis, post dumeta seu diversoria quaevis absconditi latuere, homines ejusmodi jejunos vacuosque remansisse quis nesciat? Sic et eos nihilominus, qui levitate et curiositate ducti, circumquaque vagantes, minime resederunt; aut si qui resederunt quidem, sed non in ordine, nec in numero caeterorum. Hortamur proinde charitatem vestram et pastorali sollicitudine admonemus, ne quis ex vobis inveniatur angulos amare, sectari latebras, quaerere diverticula; quoniam qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Sed nec inveniantur in vobis, qui circumferantur omni vento doctrinae, instabiles et inquieti, nihil in se soliditatis, nihil gravitatis habentes, tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Nam de his quid dicam, quorum manus contra omnes, et manus omnium contra ipsos? Hi sunt qui separant semetipsos, animales, spiritum non habentes; quoniam nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu. Nequissima plane et perniciosissima pestis; quoniam universos unius obstinatio turbat, et fit omnibus discordiae fomes, materia scandalorum. Denique Prophetam audi, qui de vinea Domini loquens: Singularis, inquit, ferus depastus est eam. Pro hujusmodi rogo et obsecro vos, fratres mei, fugite simulationem omnem, et angulos propriae voluntatis: fugite inquietudinem et spiritum levitatis; fugite obstinationem, et nequissimum vitium singularitatis: nisi forte, quod absit! fraudare vultis animas vestras panis edulio benedicti.
1.4
Jam vero, ne longius protraham vos, septem panes quibus reficiamini, isti sunt. Primus panis, verbum Dei; in quo vita hominis est, sicut et ipse testatur. Secundus panis, obedientia est; quoniam meus cibus est, inquit, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Tertius panis, meditatio sancta, de qua scriptum est: Cogitatio sancta conservabit te; et aeque alio in loco nominari videtur panis vitae et intellectus. Quartus panis, orantium lacrymae. Quintus vero, poenitentiae labor est. Nec miraberis, quod laborem aut lacrymas panem dixerim, nisi forte excidit tibi quod in Propheta legisti: Cibabis nos pane lacrymarum: et item in alio psalmo: Labores, inquit, manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Sextus panis est jucunda unanimitas socialis; panis, inquam, ex diversis granis confectus, fermentatusque gratia Dei[ alias, utique sapientia Dei]. Porro septimus panis est eucharistia; quoniam panis, inquit, quem ego do, caro mea est pro mundi vita.