Dominica VI post Pentecosten
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11214 Dovipop
2.1
SERMO II. De septem misericordiis.
2.1
Misericordias Domini in aeternum cantabo. Utquid enim mihi insipiens nescio quae cogitatio de poenitentiae hujus onere murmurat, ut aggravet illud super cervicem meam? Aliud onus sentio, suavius quidem, sed ubique multo majus. Sic enim onerat me miserationibus suis Deus, sic concludit, sic obruit beneficiis suis, ut onus aliud sentire non possim. Quid enim retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Tanta tribuit, et tanta retribuit: et tu mihi de 940 alio onere loqueris? Deficit spiritus meus, prorsus deficit in tanta beneficiorum consideratione. Et licet dignas non sufficiam gratias agere, sed ingratitudinem prorsus odit anima mea. Peremptoria siquidem res est ingratitudo, hostis gratiae, inimica salutis. Dico ego vobis, charissimi, quoniam pro meo sapere nihil ita displicet Deo, praesertim in filiis gratiae, in hominibus conversionis, quemadmodum ingratitudo. Vias enim obstruit gratiae, et ubi fuerit illa, jam gratia accessum non invenit, locum non habet. Hinc mihi, fratres, tristitia magna et dolor continuus est cordi meo, quod nonnullos tam pronos ad levitatem, ad risum, ad otiosa et ad scurrilia verba tam faciles video: ut pertimescam valde, ne forte plus quam expediat, divinae misericordiae sint immemores, et ingrati tam multis beneficiis suis, aliquando deserantur a gratia, quam non ut gratiam venerantur[ alias, habent].
2.2
Nam de eo quid dicam, qui in murmure et impatientia obstinato perdurat animo; aut quem poenitet adhaesisse Deo, et contra morem, et contra rationem, bonum factum poenitentia comitatur, qui sine dubio miserationibus Dei non modo non habet gratiam, sed et contumeliam reddit? Omnino enim, quantum in se est, inhonorat eum a quo vocatus est, quisquis in ejus servitio in tristitia permanet et rancore; eam dico tristitiam, quae secundum carnem est, et mortem operatur. Putas ergo quia major illi detur gratia; et non magis etiam quod videtur habere, auferatur ab eo? Nonne enim jure perditum reputatur, quod ingrato donatum est? aut dedisse non poenitet, quod periisse videtur? Oportet proinde gratum esse hominem et devotum, qui percepta gratiae munera non modo manere sibi desiderat, sed et multiplicari. Nemo sane est qui non facile, si quaerit, inveniat, unde plurimum sit obnoxius Deo, quoniam non est qui se abscondat a calore ejus. Sed nos maxime, quos segregavit sibi, et assumpsit ad serviendum sibi soli, si juxta Apostolum non accipimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; omnino plurima inveniemus, unde continuas ei gratias agere debeamus. Quis enim in nobis est, qui non confiteri possit, quoniam misericordia tua magna est super me? Itaque de tanta multitudine miserationum Domini vobis breviter aliquas proponere volo, ut qui sapiens est, occasione accepta sapientior fiat.
2.3
Septem ego in me video misericordias Domini, quas et vos ipsi, credo, facile invenietis in vobis. Prima est, quod a multis peccatis adhuc in saeculo positum custodivit me; prima quidem, inquam, non inter omnes quas mihi impendit, sed prima inter has septem. Quis enim non videat quod sicut in multa cecidi, sic et in alia cecidissem peccata, nisi Omnipotentis pietas me conservasset? Fateor et fatebor, nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus cecidisset in omne peccatum anima mea. Et haec quanta dignatio pietatis, quod ingratum et parvipendentem sic gratia conservabat, quod in multis contrarium et contemnentem nihilominus ab aliis benignissime protegebat? At secunda miseratio tua super me, Domine, quonam poterit explicari sermone, quam benigna, quam liberalis, quamque gratuita fuerit? Ego peccabam, et tu dissimulabas; non continebam a sceleribus, et tu a verberibus abstinebas. Prolongabam ego multo tempore iniquitatem meam; et tu, Domine, pietatem tuam. Sed quid prodesset exspectatio, nisi sequeretur poenitudo? Cumulus esset damnationis, dicente Domino: Haec fecisti, et tacui.
2.4
Tertia proinde miseratio fuit, quod visitavit cor meum et immutavit, ut amara fierent quae male dulcia prius erant: et qui laetabar cum male facerem, et exsultabam in rebus pessimis, inciperem demum recogitare ei annos meos in amaritudine animae meae. Et nunc, Domine, commovisti terram cordis mei, et 941 conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. Multi enim poenitentia ducti sunt, sed infructuosa; quoniam ipsa quoque eorum poenitentia reprobata est, sicut et prior culpa. Itaque et haec miseratio quarta fuit, quod poenitentem misericorditer suscepisti, ut in eorum numero invenirer, de quibus Psalmista: Beati, inquit, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2.5
Sequitur misericordia quinta, per quam mihi continendi deinceps, et emendatius vivendi praestitisti virtutem, ne recidivum paterer, et esset novissimus error pejor priore. Omnino enim manifeste tuae est, Domine Deus, et non humanae virtutis, susceptum semel peccati jugum a cervicibus suis excutere; quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati, nec est jam liberari nisi in manu forti. Jam vero postquam in his quinque miserationibus a malo liberaveris, ut fiat quod scriptum est: Declina a malo, et fac bonum( Psal. XXXIII, 15): in duabus aliis bona largiris. Hae autem duae sunt: gratia promerendi, qua videlicet manus bonae conversationis indulges; et spes obtinendi, qua donas homini indigno et peccatori de tua toties experta bonitate usque ad coelestia speranda praesumere.