Dominica VI post Pentecosten
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11214 Dovipop
3.1
SERMO III. De fragmentis septem misericordiarum.
3.1
Scitis quid fecerim, septem vobis hodie misericordias proponendo? Septem utique panes distribui. Nam si factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, quanto magis divinae miserationes? Multo enim dulcius istae sapiunt, reficiunt multo melius, ampliusque confirmant cor hominis. Verum multa nobis, ni fallor, ex his panibus hodie cecidere fragmenta. Nam et ego ipse sentiebam inter frangendum multas e manibus evadere micas, atque inter digitos properantis elabi: utrum ipsi collegetitis aliqua, vos videritis. Ego, si nondum fastiditis, nostra, quae mihi collegeram, sine invidia communicabo, ne forte incurram maledictionem abscondentis frumenta in populis. Primus itaque panis, si bene memini, conservatio gratiae fuit, quae me, licet indignum, a multis peccatis prorsus adhuc in saeculo positum custodivit. Hujus ergo tria teneo fragmenta, habentia magnum prorsus delectamentum saporis et alimoniam vitae. Tribus siquidem modis a peccato memini me conservatum: occasionis subtractione, resistendi data virtute, affectionis sanitate. Multa enim in peccata facile cecidissem, si data esset occasio; sed, Dei miseratione, non me talis opportunitas apprehendit. In multa quoque paulo minus cecidissem, graviter impulsus violentia tentationis; sed virtutem dedit Dominus rex virtutum, ut sub me esset appetitus meus, et ei quam sentiebam concupiscentiae minime consentirem. Sed a quibusdam tam longe me fecit miseratio tua, Domine, ut penitus abominarer ea, et ne ulla quidem eorum me tentatio molestaret.
3.2
Secundus quoque panis fuit exspectatio, qua tardabat ultionem, quia indulgentiam cogitabat. Et hujus ergo panis tria fragmenta accipite, cogitantes longanimitatem quam exhibuit, electionem praedestinationis suae quam impleri voluit, et charitatem nimiam qua me dilexit. Propter hoc enim exspectans exspectavit me Dominus, et non intendit mihi, sed oculos suos avertit a peccatis meis, quasi nolens advertere quantum delinquerem. Propter hoc, inquam, dissimulabat ut commendaret patientiam suam, ut impleret electionem suam, ut confirmaret charitatem suam.
3.3
De tertio quoque pane, ejus scilicet misericordiae qua convertit nos ad poenitentiam, tria non tam fragmenta quam frusta vobis appono. Tunc enim, ut bene memini, concussit cor meum, excitans illud ut adverteret 942 suorum vulnera peccatorum, et vulnerum sentiret dolorem. Etiam et terruit, deducens ad portas inferi, et praeparata iniquis supplicia monstrans. Et ut nihil jam noxiae remaneret delectationis, meliorem mihi consolationem inspirans, spem indulgentiae dedit. In his ergo tribus conversus sum: credo quod et vos ipsi.
3.4
Jam vero quarti panis( ipsa est indulgentia), obsecro vos, diligenter colligite fragmenta, ne pereant. Sunt enim salubria valde, et dulciora super mel et favum. Sic nimirum ex toto indulsit, et tam liberaliter omnem donavit injuriam, ut jam nec damnet ulciscendo, nec confundat improperando, nec minus diligat imputando. Sunt enim aliqui sic donantes injuriam, ut non ulciscantur, saepius tamen improperent. Sunt et alii, qui licet sileant, manet tamen alta mente reposta, et rancorem tenent in animo: quarum utique neutra plena indulgentia est. Longe ab his omnibus benignissima est divinitatis natura. Liberaliter agit, ignoscit plenarie, ita ut propter fiduciam peccatorum, sed poenitentium, ubi abundavit delictum, soleat et gratia superabundare. Testis est Paulus gentium doctor, qui plus omnibus cum divina gratia laboravit. Testis est Matthaeus, de telonio electus in apostolum, cui etiam Novi Testamenti primum scriptorem esse donatum est. Testis et Petrus, cui post trinam negationem, totius Ecclesiae pastoralis cura commissa est. Testis denique etiam famosissima illa peccatrix, cui in ipso conversionis initio tanta multitudo dilectionis concessa est, tanta postmodum indulta gratia familiaritatis. Quis accusavit Mariam, et pro se eam oportuit respondere? Si Pharisaeus murmurat, si Martha conquenitur, si scandalizantur apostoli, Maria tacet; Christus excusat eam, etiam et laudat tacentem. Denique illud quantae praerogativae, quantae excellentiae fuit, quod resurgentem a mortuis prima videre, prima tangere meruit?
3.5
Sed jam transeamus ad alia. Bonum quidem est nos hic esse, ubi datur fiducia peccatoribus; sed oportet etiam caetera non tacere. Itaque et in continentia ipsa, quae est panis quintus, tria nihilominus invenio, unde merito clamare possim: Quia fecit mihi magna qui potens est. Forte parvum aliquid reputatis continentiam vestram; sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores, et quantae illam necesse sit esse virtutis, ut possit resistere talibus. Primus siquidem continentiae nostrae hostis caro est, adversus spiritum concupiscens. Quam domesticus hostis! quam periculosa lucta! quam intestinum bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fugere possumus, o anima mea, nec fugare; circumferre illum necesse est, quoniam alligatus est nobis: nam, quod periculosius est et miserabilius, hostem nostrum ipsi cogimur sustentare, perimere eum non licet. Vide ergo quam sollicite te custodire necesse sit ab ea, quae dormit in sinu tuo. Verumtamen non est hic solus adversarius mihi; alium adhuc habeo, qui circumcinxit et obsedit me undique: et si ignoratis, hostis ille est praesens saeculum nequam. Conclusit inimicus vias meas, et per quinque portas, quinque videlicet corporis sensus, jaculis suis vulnerat me[ alias, appetit me], et mors intrat per fenestras meas. Sufficere nimis poterant isti duo: sed, heu me! ecce video ventum validum venientem ab aquilone, a quo panditur omne malum. Et nunc quid superest aliud? Domine, salva nos, perimus. Ecce enim malleus universae terrae; ecce serpens, callidior cunctis animantibus; ecce inimicus ille, quem nec videre possum: quanto minus cavere? Neque enim est colluctatio servare volentibus continentiam: continentiam autem dico non a sola luxuria, sed a caeteris quoque, sicut necesse est, vitiis et peccatis: non est illis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quis est qui jacula 943 eorum ignea possit exstinguere? Paraverunt enim sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde; sed et narraverunt ut absconderent laqueos, et dixerunt: Quis videbit eos? Nunc quidem aperte et violenter, nunc occulte et fraudulenter, semper autem malitiose et crudeliter impugnant et persequuntur nos. Et ad haec toleranda, ne dicam superanda, quis idoneus? Credo jam vobis aliquatenus innotescit continentiae difficultas, ut juxta Apostolum sciatis quae a Deo donata sunt vobis. Omnino enim in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad nihilum deducit tribulantes nos. Ipse est qui non modo carnem nostram cum concupiscentiis suis, sed et praesens saeculum nequam cum curiositatibus et vanitatibus suis, etiam et ipsum cum tentationibus suis conterit Satanam sub pedibus nostris. Nunquid non merito dixeram inveniendum in continentia, unde clamarem: Quia fecit mihi magna qui potens est?
3.6
Jam vero sexti panis fragmenta accipite. Est autem panis iste gratia promerendi, bona scilicet aeternae vitae. Quam gratiam in tribus maxime constare arbitror: in odio praeteritorum malorum, et contemptu praesentium honorum, et desiderio futurorum. Septimus quoque panis est spes obtinendi, cujus nihilominus teneo fragmenta tria; et eoram sapor dulcis admodum gutturi meo. Tria, inquam, sunt quae sic roborant et confirmant cor meum, ut nulla me penuria meritorum, nulla consideratio propriae vilitatis, nulla aestimatio coelestis beatitudinis, ab altitudine spei dejicere possit in ea firmiter radicatum. Desideratis ea, an reservanda sunt propter eum qui dixit: Mel invenisti? comede quod sufficit tibi. Sic completur quotidie quod de se ipsa Sapientia prophetavit: et nunc idipsum video, quoniam qui edunt me, ait, adhuc esurient. Proinde non vos protraham ultra, sed nec vestram fraudabo esuriem; quoniam quidem sic paratos vos video, ac si necdum sumpseritis quidquam. Tria considero, in quibus tota spes mea consistit: charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam, quantum voluerit, insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu, aut quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo: Scio cui credidi, et certus sum quia in charitate nimia adoptavit me, quia verax in promissione, quia potens in exhibitione: licet enim ei facere quod voluerit. Hic est funiculus triplex qui difficile rumpitur, quem nobis a patria nostra in hunc carcerem usque demissum firmiter, obsecro, teneamus: ut ipse nos sublevet, ipse nos trahat et pertrahat usque ad conspectum gloriae magni Dei, qui est benedictus in saecula, Amen.