In annuntiatione B. V. Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11223 Inanbvm
3.1
979 SERMO III. De muliere adultera (Joan. VIII, 3-11) ; de Susanna (Dan. XIII) : de B. Maria (Luc. I, 26-38) .
3.1
Quam dives es in misericordia, quam magnificus in justitia, in gratia quam munificus, Domine Deus noster! Non est qui similis sit tibi, munerator copiosissime, remunerator aequissime, piissime liberator! Gratis respicis humiles, juste judicas innocentes, misericorditer salvas etiam peccatores. Haec sunt, dilectissimi, quae nobis in mensa divitis hujus patrisfamilias sanctarum testimoniis Scripturarum, hodie quidem, si diligenter advertimus, solito copiosius apponuntur. Nimirum hanc nobis copiam praestant, quae pariter convenerunt, sacrum videlicet tempus Quadragesimae, et sacratissima dies Annuntiationis Dominicae. Hodie enim in auribus nostris deprehensam in adulterio mulierem indulgentia Redemptoris absolvit, hodie innoxium Susannae sanguinem liberavit, hodie quoque beatam Virginem singulari munere gratuitae benedictionis implevit. Magnum convivium, ubi pariter nobis misericordia, justitia et gratia apponuntur! Nunquid non misericordia esca hominum? Salutaris omnino et efficax ad medelam. Nunquid non etiam justitia panis cordis? Et quidem optime confirmans illud, utpote cibus solidus ad nutrimentum. Denique beati qui esuriunt illum, quoniam ipsi saturabuntur. Nunquid non cibus animae gratia Dei sui? Dulcissimus sane, et omnem habens in se suavitatem et delectamentum saporis; imo vero haec sibi omnia pariter vindicans, non modo delectat, sed et reficit, et medetur.
3.2
Accedamus ad mensam hanc, fratres mei, et ex singulis dapibus vel modicum aliquid degustemus. In lege Moyses mandavit hujusmodi lapidare, aiunt de peccatrice peccatores, de adultera Pharisaei. Sed ad duritiam lapidei cordis vestri ille locutus est. Jesus autem inclinavit se. Domine, inclina coelos tuos, et descende. Inclinans se, et ad misericordiam flexus( neque enim Judaici cordis erat), digito scribebat, non jam in lapide, sed in terra. Neque hoc tantum semel, sed hic quoque duplex scriptura, sicut apud Moysen tabulae duae. Et forte veritatem et gratiam scribens, et iterum scribens terrae impressisse videtur, secundum quod Joannes apostolus ait: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Considera denique an videri possit de tabula veritatis legisse, unde refelleret Pharisaeos: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. Verbum quidem abbreviatum, sed vivum et efficax, et ancipiti gladio penetrabilius. Quam graviter enim ad verbum hoc saxea corda transfossa, quam vehementer hoc uno lapillo contritae sint lapideae frontes, rubor ipse confusionis et clandestinus probavit abscessus. Meruit quidem adultera lapidari: sed is punire gestiat, qui dignus non est etiam ipse puniri. Is praesumat a peccatrice exigere ultionem, qui eamdem excipere non meretur. Alioquin ipse sibi vicinior, a se incipiat: in se prius sententiam ferat, exerceatque vindictam. Haec Veritas.
3.3
Caeterum adhuc minus est: et si accusatores refellit haec Veritas, sed ream necdum absolvit. Scribat iterum, scribat gratiam, legat, et audiamus. Nemo te condemnavit, mulier? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. O vox misericordiae, o auditus lactitiae salutaris! Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi, Domine. Sola nimirum spes apud te miserationis obtinet locum; nec oleum misericordiae, nisi in vase fiduciae ponis. Sed est infidelis fiducia, solius utique maledictionis capax, cum videlicet in spe peccamus. Quanquam nec fiducia illa dicenda sit, sed insensibilitas 980 quaedam, et dissimulatio perniciosa. Quae enim fiducia ei qui periculum non attendit? aut quod ibi timoris remedium, ubi nec timor sentitur, nec materia ipsa timoris? Fiducia solatium est: nec eget ille solatio, qui laetatur cum male fecerit, et in pessimis rebus magis exsultat. Rogemus itaque, fratres, responderi nobis, quantas habeamus iniquitates et peccata; scelera nostra et delicta nobis desideremus ostendi. Scrutemur vias nostras et studia nostra, periculaque universa vigili intentione pensemus. Dicat quisque in pavore suo: Vadam ad portas inferi, ut jam nonnisi in sola Dei misericordia respiremus. Haec vera hominis fiducia, a se deficientis, et innitentis Domino suo. Haec, inquam, vera fiducia, cui misericordia non denegatur, propheta attestante quoniam beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Nec parva utique suppetit nobis: in nobis quidem timoris, in ipso autem causa fiduciae. Suavis et mitis est, copiosae misericordiae; praestabilis super malitia, multus ad ignoscendum. Credamus sane vel inimicis, qui in eo nihil aliud, unde occasionem struendae calumniae caperent, invenerunt. Compatietur, aiunt, peccatrici, nec sibi oblatam ullatenus occidi patietur. Tenebitur itaque manifestus adversarius legis, cum absolverit lege damnatam. In vestrum, o Pharisaei, caput tota vestrae malignitatis adinventio retorquetur. Diffiditis causae, qui judicium subterfugitis. Nam illa quidem sine injuria legis absolvitur, quae non accusatori relinquitur[ alias, quae sine accusatore relinquitur].
3.4
Sed consideremus, fratres, quonam hinc abeant Pharisaei. Videtisne duos senes( nam a senioribus exire coeperunt) quomodo in pomerio Joachim abssconduntur? Susannam quaerunt uxorem ejus: sequamur eos; nam iniqua cogitatione pleni sunt contra eam. Consentire nobis, aiunt senes, aiunt Pharisaei, aiunt lupi, qui ab alterius paulo ante, licet errantis oviculae, fuerant devoratione frustrati. Consentire nobis, et commiscere nobiscum. Inveterati dierum malorum, modo accusabatis adulterium, modo adulterium suadetis. Sed haec est tota justitia vestra, et quae palam arguitis, eadem agitis in occulto. Hinc fuit quod existis unus post unum, cum ille omnium conscius occultorum vestras tam valide percussisset conscientias, dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. Merito proinde ad discipulos Veritas ait: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Alioquin dicemus, aiunt, contra te testimonium. Semen Chanaan, et non Juda, nec hoc quidem Moyses in lege mandavit. An qui decrevit adulteram lapidare, mandavit accusare pudicam? an qui jussit adulteram lapidibus opprimi, etiam jussit contra insontem testimonium ferri? Imo vero sicut adulteram, sic etiam falsum testem non impunitum esse praecepit. Sed qui gloriamini in lege, per legis praevaricationem Deum inhonoratis.
3.5
Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae mihi sunt undique. Undique enim mors; hinc quidem corporea, inde spiritualis. Si hoc, inquit, egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras. Vestras, o Pharisaei, manus nec adultera effugit, nec pudica: vestras accusationes nec sanctus, nec peccator evadit. Dissimulatis peccata vestra, ubi inveneritis aliena: alioquin si quis forte suum non habet, vestrum ei impingitis crimen. Quid tamen Susanna facit, inter mortem et mortem, animae scilicet et corporis, undique angustata? Melius est mihi, inquit, absque opere incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei mei. Nimirum sciebat ista, quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis. Nam homines quidem, cum occiderint corpus, animae non habent ultra quid faciant: ille autem timendus est, qui potestatem habet et corpus et animam mittere in gehennam. Quid familia Joachim tardat? Irruat per 981 posticum, nam in pomerio clamor auditur; clamor autem luporum gravium, et balantis oviculae inter eos. Sed non patitur ab eis innoxiam devorari, qui ab ipsis eorum faucibus tam dignanter eripuit etiam eripi non merentem. Merito proinde cum duceretur ad mortem, erat cor ejus fiduciam habens in Domino, quem usque adeo timuisset, ut timorem omnem postposuisset humanum, et ipsius legem et simul vitae praeposuisset, et famae. Non enim dictus fuerat sermo hujuscemodi aliquando de Susanna. Sed et parentes ejus justi erant, et vir ejus honoratior omnium Judaeorum. Merito igitur a justo Judice justam de injustis obtinuit ultionem, quae tam vehementer justitiam esurivit, ut propter eam contemneret mortem corporis, opprobrium generis, luctum inconsolabilem amicorum.
3.6
Et nos, fratres, si a Christo audivimus: Nec ego te condemnabo, si peccare jam nolumus contra ipsum, si in Christo volumus pie vivere; necesse est sustineamus persecutionem, ne malum pro malo, aut maledictum pro maledicto reddamus. Alioquin qui patientiam non servaverit, perdet justitiam; hoc est, vitam perdet; hoc est, perdet animam suam. Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Ita prorsus est. Ipse retribuet, sed si ei vindictam serves, si non tollas ab eo judicium, si non reddas retribuentibus tibi mala. Faciet judicium, sed injuriam patienti; in aequitate judicabit, sed pro mansuetis terrae. Jam vobis, ni fallor, molestum est, quod deliciae tardant. Non miremini: deliciae sunt. Non onerabunt quamlibet satiatos, nec a ructantibus quidem poterunt fastidiri.
3.7
Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth. Miraris quod Nazareth, parva civitas, et tanti regis nuntio illustretur, et tanto? Sed magnus latet in hac parva civitate thesaurus; latet, inquam, sed homines latet, non Deum. An non thesaurus Dei Maria? ubicunque illa est, et cor ejus. Oculi ejus super eam, ubique respicit humilitatem ancillae suae. Novit coelum Unigenitus Dei Patris? Si novit coelum, et Nazareth. Quidni sciat patriam suam? quidni noverit haereditatem suam? Coelum ex Patre, Nazareth ex matre vindicat sibi, sicut ipse se et Filium David, et Dominum esse testatur. Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Cedat ergo ei utrumque necesse est in possessionem, quia non modo Dominus, sed et filius hominis est. Audi etiam quomodo terram sibi tanquam filius hominis vindicat, sed et communicat tanquam sponsus. Flores, inquit, apparuerunt in terra nostra. Neque hinc discrepat, quod Nazareth interpretatur flos. Amat florigeram patriam flos de radice Jesse, et libenter inter lilia pascitur flos campi et lilium convallium. Commendat enim flores pulchritudo, suaveolentia, et spes fructus; gratia triplex. Teque florem reputat Deus; et bene ei complacet in te, si tibi nec honestae conversationis decor, nec bonae opinionis fragrantia, nec intentio desit futurae retributionis. Fructus enim spiritus est vita aeterna.
3.8
Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Quantam gratiam? Gratiam plenam, gratiam singularem. Singularem, an generalem? Utramque sine dubio, quia plenam, et eo singularem, quo generalem: ipsa enim generalem singulariter accepisti. Eo, inquam, singularem, quo generalem: nam sola prae omnibus gratiam invenisti. Singularem quod sola hanc inveneris plenitudinem; generalem, quod de ipsa plenitudine accipiant universi. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Singulariter quidem fructus ventris tui est; sed ad omnium quidem mentes te mediante pervenit. Sic nimirum, sic olim ros totus in vellere, totus in area; sed in nulla parte areae totus, sicut in vellere fuit. In te sola Rex ille dives et praedives exinanitus; excelsus, humiliatus; immensus, abbreviatus, et angelis minoratus est: verus denique Deus et Dei Filius incarnatus. Sed quo fructu? Nempe ut omnes ejus paupertate locupletemur, ejus humilitate 982 sublevemur, ejus minoratione magnificemur, ejus incarnatione adhaerentes Deo, incipiamus unus esse spiritus cum eo.
3.9
Sed quid dicimus, fratres? cuinam potissimum vasi gratia infundetur? Si, ut supra meminimus, capax quidem est misericordiae fiducia, patientia vero justitiae, quale jam poterimus idoneum gratiae receptaculum exhibere? Balsamum est purissimum, et solidissimum vas requirit. Et quid tam purum, quidve tam solidum quam humilitas cordis? Merito proinde humilibus dat gratiam; merito respexit Deus humilitatem ancillae suae. Quonam merito, quaeris? Eo utique, quo animum humilem meritum non occuparet humanum, quominus libere influeret divinae gratiae plenitudo. Sed ad hanc nobis humilitatem quibusdam erit gradibus ascendendum. Primo enim cor hominis, quem adhuc peccare delectat, nec miseram consuetudinem proposito meliore mutavit, ne sit gratiae capax propriis vitiis praepeditur. Secundo quoque, ubi jam corrigere mores, et priores nequitias de caetero non iterare proponit; ipsa tamen peccata praeterita, licet jam amputata quodam modo videantur, dum in eo manent, gratiam non admittunt. Manent autem donec confessione laventur, donec succedentibus dignis fructibus poenitentiae de medio fiant. Sed vae tibi, si forte vitiis et peccatis perniciosior successerit ingratitudo. Quid enim tam evidenter gratiae adversatur? Tepescimus processu temporis a fervore conversationis nostrae, paulatim refrigescit charitas, abundat iniquitas, ut consummemur carne, qui spiritu coeperamus. Inde enim est ut minus ea sciamus quae a Deo donata sunt nobis, indevoti pariter et ingrati. Timorem Domini relinquimus, religiosam omittimus solitudinem, verbosi, curiosi, faceti, etiam detractores et murmuratores, vacantes nugis, fugitantes laboris et disciplinae, quoties sine nota id licet; quasi vero confestim sit etiam sine noxa. Quid ergo tantis repulsam obstaculis gratiam nobis deesse miramur? Jam vero si quis, juxta Apostolum, ut verbum Christi, verbum gratiae in eo habitet, gratus est; si quis devotus, si quis sollicitus, si quis spiritu fervens: caveat sibi ne suis fidat meritis, ne suis operibus innitatur: alioquin nec hujuscemodi animum intrat gratia. Nimirum plenus est, nec in eo jam invenit gratia locum sibi.
3.10
Considerastis Pharisaeum illum orantem? Non erat raptor, non injustus, non adulter. An sine fructibus poenitentiae erat? Jejunabat bis in Sabbato, decimas dabat omnium quae possidebat. Sed ingratum forsitan suspicamini. Audite quid dicat: Deus, gratias ago tibi. Sed non erat vacuus, non erat exinanitus, non erat humilis, sed elatus. Non enim quid sibi deesset, scire, studuit, sed exaggeravit meritum suum: nec erat illa solida plenitudo, sed tumor. Vacuus proinde rediit, qui plenitudinem simulavit. Nam publicanus ille, qui exinanivit se ipsum, quoniam vacuum vas exhibere curavit, gratiam retulit ampliorem. Nos ergo, fratres, si gratiam cupimus invenire, sic de caetero abstineamus a vitiis, ut de praeteritis quoque peccatis digne poeniteamus. Nihilominus quoque solliciti simus, et devotos nos Deo et vere humiles exhibere. Hujusmodi nempe animas gratanter respicit pio illo respectu, de quo Sapiens ait: Quoniam gratia et misericordia Dei est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. Et forte propterea quater revocat animam quam respicit, dicens: Revertere, revertere, Qunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te: quo videlicet nec in peccandi consuetudine, nec in conscientia peccatorum; sed nec in tepore et torpore ingratitudinis, aut in elationis caecitate persistat. A quo nos quadripartito periculo revocare et eripere dignetur, qui factus est nobis a Deo Patre sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.